Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Post haec advocatus nonnulla disceptatur de adversario Sac. Piemonte eum incusans de inferioritate scientiae, de non laudabili servitio praestito deque eius adversa valetudine. Concludit igitur urgens ut ab H. S. C. decernatur novum concursum esse faciendum, actis. ad Apost. Datariam transmissis.

Votum Consultoris. Adlectus vir praemittit appellationem factam fuisse tantummodo a mala relatione Examinatorum, et nullum motum esse ab appellante dubium circa validitatem concursus. Neque in actis productis aliquid invenitur, quo nullitas solide probetur, dum ex adverso fatendum est probari ex iisdem actis adamussim observatas fuisse praescriptiones Conc. Tridentini (Sess. 24, cap. 18 de Reform.), S. Pii V Const. In conferendis, Instr. S. C. C. d. 10 Ian. 1721, et Benedicti XIV Const. Cum illud.

Insuper quia Examinatores iurare debuerunt sese, quacumque humana affectione postposita, fideliter munus esse executuros, in eorumdem favorem est iudicandum, donec contrarium probetur. Iamvero si considerentur et expendantur scriptae solutiones trium casuum, Sac. Campione ad i casum vix sufficienter, ad 2 insufficienter, ad 3 vix sufficienter respondit; Sac. Piemonte autem, ad I casum sufficienter, ad 2 sufficienter, ad 3 sufficienter respondit. Conciuncula a Sac. Piemonte bene fuit confecta et accommodata textui ab Ordinario proposito; e contra a Sac. Campione, ratione habita textus propositi, vix sufficiens est, etsi sufficiens videatur ad ostendendam idoneitatem concionandi.

Hinc eruitur Sac. Campione debere praesto esse eximias qualitates morales, ut possit defectus doctrinae rite compensari, iuxta ea quae tradit Benedictus XIV Const. Cum illud; quibus e contra Sac. Campione, uti ex documentis ab ipso exhibitis, non ita instructus apparet ut magnam ecclesiam Regalbutensem rite administrare valeat.

Item ex elencho documentorum Sac. Piemonte nihil deducitur, quo probetur Examinatores defuisse muneri suo, imo

suspicio mali iudicii magis excluditur facto quod Episcopus dictum sacerdotem iam instituit Oeconomum curatum vacantis illius beneficii. Proinde egregius Consultor concludit: Non constare de mala relatione Examinatorum.

Animadversiones ex officio. Forma concursus in facta deputatione Examinatorum ab Episcopo Nicosiensi non videtur irregularis. Nam rescripti formula, qua H. S. C. Episcopis indulgere solet facultatem deputandi Examinatores Prosynodales, ita se habet: « Cum Episcopus N... facultatem expetierit aliquos ecclesiasticos viros deputandi, qui Examinatorum Synodalium locum ac vices tenerent, eo quod in praesenti Synodum convocare nequeat, SSmus Dñus Noster hisce S. C. C. litteris benigne indulget, ut Episcopus N... duodecim Examinatores pro N... dioecesi de consensu ipsius Cathedralis Capituli constituat, quibus uti possit perinde ac si in Synodo dioecesana essent electi; ita tamen ut si qui ex deputatis in ultima Synodo adhuc supersint, hi aliis a se nuncupandis accenseantur, eorumque omnium potestas post annum expiret, vel etiam prius si dioecesanam Synodum interim congregari contigerit ». Iamvero in hoc rescripto ne verbum quidem fit de senario numero, neque hucusque ullum documentum fuit exhibitum ad probandum tempore habiti concursus sex extitisse Examinatores Synodales. At quidquid sit, non videtur posse denegari quod obiectus senarius Examinatorum Synodalium numerus in casu moraliter non amplius existebat, eo quia unus ex iis in civitatem Cataniae domicilium transtulerat; quae absentia sufficiens censetur, quum impediat muneris exercitium in Examinatore, et de hoc iudicare tantum ad Episcopum pertineat, qui melius prae aliis suae dioecesis necessitates noscit.

Neque item consistere valet altera difficultas scilicet quod veteres Examinatores numerati non sunt inter 12 noviter electos, neque super illis Capituli consensus expetitus fuit. Hoc enim non requiritur ex tenore rescripti, sed tantum edicitur

ut veteres cumulantur cum noviter rite electis quemadmodum habetur etiam in antiquiori formula rescripti: «ita tamen ut si qui ex deputatis in ultima Synodo supersint iis etiam una cum a se electis (Episcopus) utatur ». Non exigitur praeterea consensus Capituli pro veteribus Examinatoribus, cum perseverare censeatur consensus iam alias datus in ultima Synodo; ad eamdem profecto rationem qua censetur idem permanere, cum Examinatoribus durante anno a celebratione Synodi reductis infra numerum senarium, Episcopus ex indulto Clementis VIII procedere valet ad subrogandos deficientes vel legitime impeditos Synodales Examinatores, et tantum super novis nuncupatis Examinatoribus Capituli consensum interpellat. Cfr. Benedictus XIV (loc. cit., n. 7); Ferraris (Bibl. can., v. Concursus, art. 3, n. 34).

casu.

Dubium. An constet de mala relatione Examinatorum in

Decisio. Emi Patres S. Congr. C., re sedulo discussa, die 29 Iulii 1905 rescribendum censuerunt:

Confirmandam esse electionem ab Episcopo factam.

Colliges. 1. Elapso anno a postrema Synodo nec amplius extantibus sex saltem Examinatoribus in eadem electis, Ordinarius ad validum concursum parochialem instituendum tenetur vel novam Synodum cogere vel indultum Apostolicum petere Examinatores Pro-synodales deputandi (1).

2o. Veteres Examinatores Synodales novo Capituli consensu non indigent, cum perseverare censeatur idem consensus in ultima Synodo pro ipsis datus.

3o. Non solum decessus sed etiam legitimum impedimen

(1) Non ideo tamen nullus dicendus est concursus posterius habitus ex eo quod, adhuc sex Examinatoribus Synodalibus in suo munere perseverantibus, Episcopus a S. Congr. Concilii expostulaverit facultatem iisdem novos alios Examinatores accensendi; nulla enim extat clausula, quae hunc casum irritet. Nam hoc tantum valet, ut habet Wernz (Ius Decret., tom. 2, n. 827 ad 7) << de illis conditionibus concursus, de quibus expresse et specialiter per clausulam irritantem nullitas concursus statuta est» (N. R.).

tum exercendi munus sibi commissum causa sufficiens reputatur ad expiratam facultatem superstitum Examinatorum statuendam.

4°. In themate ex una parte senarius Examinatorum Synodalium numerus tempore petiti indulti non amplius moraliter extabat, ex altera vero parte minime constat de relatione substantialiter mala Examinatorum.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

DECLARATIONIS S. R. C. DECRETI N. 4023. Vicarius Capitularis Episcopo viciniori thronum aut baculum pastoralem concedere nequit.

A Sacra Rituum Congregatione sequentis dubii resolutio expetita fuit, nimirum:

Utrum Vicarius Capitularis, quando aliquem Episcopum viciniorem invitat ad Missam et Vesperas ut pontificali ritu concelebret, possit illi concedere thronum aut saltem baculum pastoralem?

Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito etiam suffragio Commissionis Liturgicae, propositae quaestioni respondendum censuit :

Negative ad primam partem, prouti eruitur ex decreto generali n. 4023 d. d. 12 Iunii 1899 Super iure Episcoporum dioecesanorum cedendi thronum alteri Episcopo. Item negative ad secundam; nisi usus baculi requiratur ex Rubrica, uti in consecratione ecclesiarum (1).

Atque ita rescripsit. Die 4 Novembris 1905.

L. + S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

† D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

(1) Hanc quaestionem nuper praeoccupavit noster eximius Collaborator Doct. Petrus Piacenza ad eamdem conclusionem deveniens. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 38, pag. 125-128 (N. R.).

URGELLEN.

Circa praecedentiam Tertii Ordinis in Processionibus.

Rinus Dñus Episcopus Urgellensis Sacrorum Rituum Congregationi ea quae sequuntur reverenter exposuit; nimirum:

Iuxta decretum S. R. C. 28 Maii 1886 n. 3664, Tertiariis Franciscalibus coetum constituentibus, nempe proprio habitu indutis ac sub cruce incedentibus, ius inest praecedentiae super quascumque alias laicas sodalitates.

Praeterea ex decreto S. C. EE. et RR. 6 Aprilis 1900 Emi Patres declarandum esse censuerunt: «Tertiarios S. Francisci, necnon aliorum Ordinum, tum solummodo habere ius praecedentiae in Processionibus, cum iidem collegialiter incedunt sub propria cruce ac veste uniformi induti vulgo sacco ».

Iam vero in Hispania generatim nec Tertiarii nec alii confratres utuntur sacco, sed tantum scapulari, cingulo, numismate, etc., iuxta cuiusdam Tertii Ordinis aut sodalitatis diversa statuta aut praxim.

His praemissis idem Rmus Episcopus expostulavit:

I. An cum nec Tertii Ordines nec confraternitates aut sodalitates sacco utantur, ius praecedentiae competat Tertiariis super quascumque sodalitates laicas?

II. An etiam tunc ius praecedentiae competat confraternitati SS. Sacramenti super alias sodalitates in Processionibus, in quibus defertur SSma 'Eucharistia, non autem super Tertios Ordines?

Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito Commissionis Liturgicae suffragio, reque sedulo perpensa rescribendum censuit:

Ad I. Affirmative in casu (1); sed Tertiarii cuiusque Ordinis et confraternitatum sodales hortandi sunt, ut vestem

(1) Quia nempe in themate, nedum Tertiarii sed etiam confratres laici sacco non utuntur. Secus enim non incedentes cum sacco, nulla gaudent praecedentia in Processionibus. Cfr. Benedictus XIV (Inst. eccl. 105, n. 85), Bassi (De sodalitiis, quaest. 11, n. 2) aliique ab ipso citati (N. R.).

« ÖncekiDevam »