Sayfadaki görseller
PDF
ePub

integram vulgo saccum in Processionibus ex antiquo et laudabili Ecclesiae more velint assumere.

Ad II. Affirmative; reservata iugiter praecedentia fratribus cuiusvis Tertii Ordinis (1).

Atque ita rescripsit, die 10 Novembris 1905.

L. + S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

DUBIORUM

Circa sacra paramenta in Missis defunctorum et circa pallam calicis.

I. Quum in Caeremoniali Episcoporum lib. II, cap. xI, n. 1 legatur: « Omnia paramenta, tam altaris, quam celebrantis, et ministrorum, librorum, et faldistorii sint nigra, et in his nullae imagines mortuorum, vel cruces albae ponantur, quaeritur: An in dictis paramentis repraesentari possint calvaria cum ossibus decussatis defunctorum?

II. Ex decreto S. R. C. n. 3832 Dubiorum resolutio 17 Iulii 1894 ad Iv permittitur ut palla calicis in parte superiori sit cooperta panno serico, aut ex auro vel argento, et acu depicto, dummodo palla linea subnexa calicem cooperiat ac pars superior non sit nigri coloris, nec cum aliquo mortis signo. Quaeritur: An huiusmodi palla subnexa possit esse linum cruce munitum et subsutum, ad modum pallae, nec amovibile?

Et Sacra Rituum Congregatio pro solutione horum dubiorum rogata, ad relationem subscripti Secretarii, audito Commissionis Liturgicae suffragio, rescribendum censuit:

(1) De iure praecedentiae Confraternitatis SSmi Sacramenti in Processionibus eucharisticis super omnes alias sodalitates laicas iam diximus in Actis S. Sedis, vol. 37, pag. 341 in nota. Sed Tertiarii saeculares praecedentiam habent super ipsam Confraternitatem SSmi Sacramenti etiam in Processionibus eucharisticis. Cfr. Ferraris (Bibl. can., v.. Tertiarii, n. 55) (N. R).

Ad I. Negative, et servetur Caeremoniale Episcoporum, loc. cit.

Ad II. Negative, et palla subnexa, proprie dicta, sit linea, munda et facile amovibilis.

Atque ita rescripsit. Die 24 Novembris 1905.

L. ✈ S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

BUSCODUCEN.

Quoad celebrationem Missae exequialis translatae die non impedita.

Quum quaedam difformitas reperiatur in interpretandis Decretis S. R. C., nempe n. 3755 Missae exequialis pro die obitus 2 Decembris 1891 ad III, et Labacen. 28 Aprilis 1902 ad x, hodiernus Kalendarista dioecesis Buscoducensis in Hollandia, professor in Instituto Surdo-mutorum parochiae Gestel S. Michaëlis de consensu Rmi sui Episcopi a Sacrorum Rituum Congregatione insequentium dubiorum solutionem humillime expostulavit:

I. Caius mortuus feria iv in Maiori Hebdomada sepelitur feria vi in Parasceve Domini. Quaenam est prima dies liturgice non impedita, qua eius Missa exequialis solemniter peragi potest: utrum feria iv Hebdomadae Paschalis, an vero feria 1 post Dominicam in Albis, in qua non occurrit duplex I vel II classis aut festum de praecepto?

II. An Missa exequialis solemnis vel cum cantu, ob impedimentum liturgicum ultra biduum a sepultura translata, celebrari possit in diebus duplicia II classis excludentibus?

III. An Missa de Requie pro prima vice post obitum vel eius acceptum a locis dissitis nuntium, de qua in Decreto n. 3755 ad III, celebrari possit: 1°. infra Octavam Epiphaniae; 2°. infra

Octavas Nativitatis Domini et SSmni Corporis Christi in locis, ubi haec non est privilegiata ad instar Octavae Epiphaniae? Et Sacra eadem Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, exquisita etiam sententia Commissionis Liturgicae rescribendum censuit:

Ad I. Prima dies libera est in casu feria II post Dominicam in Albis, iuxta Decretum Labacen. 28 Aprilis 1902 ad x.

Ad II. Negative.

Ad III. Negative ad primam partem, Affirmative ad secundam, excepta tamen die Octava Corporis Christi, uti ex Decreto supra citato.

Atque ita rescripsit. Die 24 Novembris 1905.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

[merged small][ocr errors]

Indulgentia conceditur recitantibus orationem ad Cor Iesu pro conversione peccatorum.

Beatissime Pater,

Franciscus Episcopus Erythrarum et Auxiliaris dioecesis Argentinensis, ad Sanctitatis Vestrae pedes maxima cum reverentia provolutus, enixe petit, ut omnibus christifidelibus indulgentiam trecentorum dierum toties quoties concedere benignissime dignetur, qui pie ac devote recitant orationem sequentem:

Oremus

Domine Iesu, clementissime Salvator mundi, Te per Sacratissimum Cor Tuum supplices exoramus, ut omnes oves errantes

nunc ad Te Pastorem et Episcopum animarum suarum convertantur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

IUXTA PRECES

Die 26 Octobris 1905

PIUS PP. X

Praesens Rescriptum exhibitum fuit huic Secretariae Sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem etc.

Datum Romae ex eadem Secretaria die 22 Nov. 1905.

L. S.

Iosephus M. Can. Coselli, Substitutus.

APPENDIX I

De matrimonio per procuratorem, nuncium, interpretem, litteras, telegraphum et telephonium (1).

QUAESTIO VI

Quomodo mandatum ad coniugium ineundum sit implendum.

119. Plures quaestiones heic nobis se enodandas exhibent, seu: a) num sit implendum personaliter; b) num ubi viget C. Tametsi, necessario sit exhibendum parocho et testibus; c) quibus verbis matrimonium ex mandato sit celebrandum; d) quo tempore sit mandatum executioni demandandum; e) an mandans et procurator teneantur esse in statu gratiae, dum mandatum committitur vel dum matrimonium contrahitur; ƒ) quid iuris si procurator neglexerit vel excesserit fines mandati; g) num, impleto a procuratore mandato

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 37, pag. 410, 603 et 736, necnon vol. 38, pag. 58 et 188.

per celebrationem coniugii, teneantur postea sponsi ad renovandum inter se consensum.

120. Primae quaestioni, seu num mandatum huiusmodi sit implendum personaliter, respondendum est affirmative (ni forsan mandans aliud caverit) ex expressa dispositione iuris.

Quamvis alias (ait Bonif. vIII, c. Ix De procur. in vi) is, qui constituitur ad negocia procurator, alium dare possit; in hoc tamen casu (propter magnum quod ex facto tam arduo posset periculum imminere) non poterit deputare alium, nisi hoc eidem specialiter sit commissum ».

121. Quaestioni secundae, seu num mandatum sit exhibendum parocho et testibus, respondendum negative. Nam, quum mandatum huiusmodi possit dari etiam oretenus, perperam urgeretur necessitas exhibitionis eiusdem per scriptum peragendae. Unde rectissime Sanchez reprobans nonnullos, qui inepte contendebant necesse esse, ut conditio v. gr. de futuro contingenti matrimonio adposita impleatur coram parocho et testibus haec habet. Verum pro contraria parte, ut sufficiat parochum et testes interesse illi matrimonio de praesenti sive conditio sit de praesenti, sive de futuro, nec sit necessarium, ut praesentes sint conditionis verificationi, quae mihi valde probabilis est; vehementissime urget nam quando aliqui contrahunt per procuratorem non est opus ut parochus et testes videant litteras in quibus continetur potestas procuratoris, ut praxis totius Ecclesiae recepit, alias deberent esse viri docti ut scirent an ea potestas sit sufficiens, necne: at non possunt plene testificari de matrimonio, nisi supposita veritate illius potestatis procuratoris ».

122. Nec urgeatur parochum et testes seclusa mandati exhibitione haud sufficienter testari posse de legitime contracto matrimonio, quum contingere possit ut procurator mandato reapse careat... Nam ut scitissime monet Schmalzgrueber (Tit. De spons. et matr., n. 283): « etsi ad tollendos scrupulos et dubietatem de consensu principalis contrahentis per

« ÖncekiDevam »