Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tuales operam dederint ad odia extinguenda; demum spem omnem exulare mutuae animorum conciliationis, nullum fructum ex eius ministerio esse sperandum, multa e contra damna esse pertimescenda, ac proinde bonum fidelium absolute exposcere ut quantocius et meliori modo huic paroeciae consulatur ». In apposito autem Summario referuntur documenta quae favent hisce Promotoris fiscalis conclusionibus circa odium parochianorum in suum Praepositum eiusque causas. Ex quibus ex una parte apparet incolas illius oppidi obstinato et pervicaci animo esse praeditos, adeo ut et alios ipsius parochi decessores divexare non destiterint; ex altera vero parochum non eam apte adhibuisse prudentiam ut suos parochianos sibi conciliaret. Caeterum omnes uno ore fatentur actualem Praepositum ad dictam paroeciam non amplius reverti posse, itemque expetunt ut ipsa de novo pastore provideatur.

Ad ius quod attinet receptum est, remotionem a paroecia decerni etiam posse, si grave odium adsit, etsi ex mala plebe exurgat, adeo ut parochus etiam irreprehensibilis ac innocens in sua ecclesia utile ministerium amplius exercere non valeat. Ad rem Reiffenstuel (Lib. 3 Decr., tit. 19, n. 39): « Procedit doctrina etiamsi causa absque culpa beneficiarii eveniat, v. gr. exurgat gravis aversio et odium populi adversus parochum, ita ut huius verba nil amplius fructificent, populus divina contemnat vel scandalum nascatur... Ratio est quia bonum publicum debet praeferri privato... et ad extinguendum scandalum atque pro bono pacis relaxanda sunt iuris praecepta. Intellige si alia via succurri non possit; enimvero quamdiu alia via iuvandi restat, v. gr. posset succurri malo per assignationem Coadiutoris ». Unde haec S. Congregatio, ne animarum salus aliquid detrimenti caperet, pastorum remotionibus pluries prospexit; ita ex. gr. in Limburgen. 19 Decembr. 1857, cum Episcopi decretum de privatione paroeciae causis gravis odii et aversionis inniteretur ob acre parochi

1

ingenium eiusque imprudentem agendi rationem excitatae, ad dubium: « An sustineatar decretum amotionis latum a Curia episcopali Limburgensi in casu», responsum fuit: « Affirmative »; item in Taurinen. 7 Iulii 1855, in Spalaten. 14 Dec. 1885, in Presmilien. 18 Iunii 1887, et in aliis. Dubia. I. An parochus N. removendus sit a paroecia loci X. Et quatenus affirmative:

casu.

II. An et quomodo eidem parocho N. sit providendum in

Resolutiones. S. Congr. Concilii, re mature perpensa, die 25 Februarii 1905 rescribendum censuit:

Ad I. Affirmative.

Ad II. Affirmative, assignata pensione libellarum 500, quarum tercentae super reditibus paroeciae, ducentae ex reditibus enunciati pii Operis pro parochis, donec aliter provideatur.

Colliges. 1o. Remotio oeconomica a păroecia decerni valet etiam ex gravi odio, licet malae plebis, erga proprium parochum, qui proinde impar evadit ad suum ministerium cum fructu exercendum.

2o. Tunc enim idem parochus vel generatim transfertur ad aliam paroeciam aequipollentis vel fere aequipollentis reditus, vel quandoque beneficio absque cura animarum aut etiam congrua pensione providetur. Ita colligitur ex cap. Quaesitum est 5, de rerum permutatione, et ex cap. Nisi cum 10, de renunciatione (1).

[ocr errors]

3o. In casu constat de gravi aversione parochianorum erga proprium Praepositum, qui insuper subsequenti sua agendi ratione ad alias regendas paroecias, saltem in praesens, minus idoneum se ostendit.

(1) Cfr. Acta S. Sedis, vol. 37, pag. 377, nota 2 et 3.

ALBIEN.

TRANSLATIONIS A PAROECIA

Sustinetur translatio duorum parochorum amovibilium in Gallia ab Episcopo peracta.

Factispecies. Occasione electionum politicarum in Gallia a. 1902 habitarum, nonnulli parochi dioecesis Albiensis suppressionem stipendii ex parte gubernii civilis passi sunt, quia, non obstantibus moderationis consiliis ab Archiepiscopo datis, minus prudenter sese gesserunt. Instante potestate civili pro eorum translatione, idem Archiepiscopus parochis promisit nullum ipsorum in aliam paroeciam se translaturum esse, nisi prius eorum obtento consensu; imo summam lib. 1000 dedit pecuniariae subscriptioni pro exspoliatis. Interim aliqui ex iis translationem acceptarunt et exequuti sunt; gubernium autem Archiepiscopo significavit quod stipendium ne parochis quidem iam translatis restitueretur, nisi et omnes alii in paroecias et quidem inferioris ordinis mitterentur. Archiepiscopus frustra reclamavit contra vim sibi illatam, sed id tantum obtinere valuit, ut donaretur pensio parochis iam translatis, spopondens ceteros transferendi ante finem a. 1903, inconsultis tamen parochis adhuc transferendis, inter quos Henricus Carel parochus ecclesiae Castelnau et Paulinus Cadars parochus ecclesiae Mouzieys. Hisce duobus Archiepiscopus diversas obtulit paroecias eiusdem fere ordinis, sed ipsis renuentibus, instante iam anni fine decretum tulit quo sacerdotem Carel transferebat ad paroeciam Labastide, dum in paroeciam Castelnau transferebat sac. Cadars. Sed uterque parere recusavit et recursum interposuit ad S. Sedem.

Allegationes Archiepiscopi. Ipse quamvis profiteatur se cedere debuisse impositionibus gubernii civilis, nihilominus ad vindicandum suum remotionis decretum in primis notat dictos parochos eius mandatis et consiliis obedire neglexisse. Etenim parochus Carel e suggestu ante concionem fidelibus

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 1.

3

commendavit quamdam ephemeridem, in qua aperte et violenter multa aderant contra gubernium et ipsum candidatum politicum, cunctosque ad eamdem sumendam invitavit, atque in ipsa Evangelii explicatione quaedam verba offensiva protulit. Deinde quum pueri ecclesiae addicti hanc ephemeridem ex sacrario accepissent et post missae celebrationem distribuissent, videtur hoc effectum fuisse de consensu parochi, cui soli competit in ecclesia praeesse. Deinde Archiepiscopus suam agendi rationem confirmat ex particulari conditione facta clero Galliae a Concordato, in quo parochi desservants dicti amovibiles declarati sunt, ac proinde in alias paroecias ex rationabili motivo transferri semper ab Episcopo possunt, etiam ad instantiam gubernii civilis.

Praeterea Archiepiscopus addit et aliam causam adfuisse pro legitima duorum parochorum translatione, quod nempe ipsi ob suam imprudentem agendi rationem quamplurimas inimicitias in propria paroecia sibi conciliasse, adeo ut quaedam petitio facta fuit ad remotionem sacerdotis Cadars obtinendam. Denique prae oculis habenda quoque est minitatio, licet iniusta, civilis auctoritatis secus denegandi stipendium etiam parochis iam translatis. Hinc sola reluctantia sacerdotis Carel efficiebat ut omnes parochi translati stipendio carerent, quum et ipsa subventio pecuniaria ope publicae subscriptionis collecta ad breve tempus comsumpta fuisset.

Allegationes parochorum. Patronus in primis laudat integritatem fidei et morum, ac zelum eorumdem parochorum. Deinde ad probandum defectum canonicarum rationum pro legitimitate remotionis, procurator sustinet neutrum parochorum sese male gessisse. Nam obiecta verba in Evangelii explicatione prolata neminem in concreto afficiebant. Pueri dictam ephemeridem offerentes, vestes chorales iam dimiserant et a parochi fratre illam missionem acceperant. Quoad Cadars nihil in actis invenitur, quod legitimare potuisset privationem stipendii ex parte gubernii, ideoque nec paroeciae re

motionem ex parte Archiepiscopi. Addit ulterius quod in consilio archiepiscopali ad solvendam hanc difficultatem congregato, omnes declaraverunt sacerdotem Carel nullam poenam incurrisse. Promissionem factam ab Archiepiscopo de nemine removendo invito memorat defensor, argumentum ex eo desumens, quod nullus parochorum a gubernio spoliatorum realiter ab Ordinario culpabilis agnoscebatur. Duos proinde parochos mandatis Ordinarii sui obedire ultro dispositos esse, minime vero flagrantem violentiam civilis potestatis in re ecclesiastica subire velle. Praeterea quam maxima populi pars duobus parochis favet. Unde subscriptio habetur pro parocho Carel ad gubernium directa, omnesque familiae interrogatae de proprio affectu erga eumdem parochum testatae sunt. Carel a 29 annis regit ecclesiam Castelnau, et suis fidelibus promisit numquam illos derelinquendi, et revera per tres vices ad decanatum propositus, ipse ter honorem istum recusavit; ipse suas opes favore ecclesiae, coemeterii ac domus parochialis impendit. Eadem repetenda sunt pro sacerdote Cadars, qui per undecim annos pro ecclesiae et paroecianorum bono nihil pepercerit. Picturas, altaria, imagines, Viam Crucis, ornamenta refecit vel renovavit, missiones et exercitia spiritualia frequenter provocavit, pias associationes fovit, etc.

Quapropter defensor postulat archiepiscopalis decreti revocationem, vel saltem pensionem annuam pro Carel et Cadars aequivalentem stipendio et redditibus, quibus respective fruebantur in ecclesiis Castelnau et Mouzieys.

Dubium. An et quomodo decretum Archiepiscopi Albiensis diei 27 Novembris 1903 circa translationem parochorum Carel et Cadars sustineatnr in casu.

Resolutio. Et S. C. Concilii, re sedulo pensata, die 25 Februarii 1905 rescribere censuit :

Attentis omnibus affirmative, proviso utroque parocho de alio beneficio aut de congrua pensione aequivalenti.

« ÖncekiDevam »