Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ned. XIV responderit irritum habendum esse matrimonium in fraudem proprii Parochi », nisi commoratio mensilis praemissa fuerit, quia videlicet per dictam commorationem praesumptio fraudulenti transitus sufficienter purgata censetur aut censeri potest. Confirmatur insuper haec exegesis, ipsamet Instructione saepelaudata S. Officii ad Episcopos Angliae et Amer. Sept., ad cuius tenorem nupturientes, ut supra transeuntes, nequeunt valide matrimonium inire in loco (non subdito Tridentinae formae) nisi ibi nedum habitationem sed etiam vere domicilium fixerint, quo fraudem, si quae intercesserit, purgare omnino debeant ». Et ad dignoscendum utrum necne nupturientes sufficiens domicilium (ad purgandam fraudem, id est ad infirmandam fraudis praesumptionem) ibi figere voluerint, adhibenda est, inquit Instructio, regula a Summo Pontifice Bened. XIV confirmata praecise in ista, de qua agimus, Responsione ad Archiepiscopum Goanum.

27. Caeterum, si iuxta responsionem seu rectius constitutionem Benedictinam, commoratio mensilis sufficiens agnoscatur sive ad quasi-domicilium adipiscendum, ut plures opinantur, sive ad ministrandum indicium efficax animi commorandi ut aliis praeplacet, sive tandem ad praesumptionem fraudulenti transitus satis purgandam, si talis commoratio, inquam, sit per se et ex se sola theoretice saltem sufficiens respectu nupturientium, qui transeunt e loco subdito ad non subditum, non clare perspicitur in ultima analysi curnam commoratio eadem eamdem non haberet sufficientiam respectu eorum, qui de loco subdito transeunt ad locum aeque subditum, quique proinde a praevia fraudulenti transitus suspicione plenius immunes censeri debent.

28. Et haec circa commorationem semestralem, quadrimestrem aut mensilem dicta sint non ad hanc vel illam propugnandam aut impugnandam exegesim, sed tantum ad ostendendum quod iurisprudentia nondum videtur adeo firma perspicuaque circa nupturientium commorationem, ut cito citius hanc aut istam ore rotundo damnemus opinionem. Dissensiones inter optimae notae rectique spiritus Theologos et Canonistas in praecedenti nomenclatura (illa praecipue de causa) compendiatas, libentius autumo non vanis cavillationibus, non obstinatis praeiudiciis aut inscitiae, sed intrinsecis gravibusque ipsius thematis dubietatibus esse adscribendas. Sane tantorum Auctorum dissensio correspondet necessario nexu, ni fallor, ipsius iurisprudentiae indecisionibus et obscuritatibus hodiedum perdurantibus, et per eam luculenter explicatur.

29. In loco. Circa clausulam istam una est omnium Auctorum, paucis demptis, interpretatio, videlicet: quasi domicilium adquiritur non in urbe, non in municipio, non in districtu seu provincia, sed in paroecia

seu quasi paroecia, nempe in ultima divisione territoriali dioeceseos, aut Vicariatus seu Praefecturae Apostolicae, si tamen paroecias aut quasiparoecias habeat. Quare si possumus ac debemus, quoad sacras ordinationes, domicilium admittere dioecesanum, non debemus nec possumus, stante hodierna legislatione, quoad matrimonium, aliud agnoscere domicilium vel quasi-dom. nisi parochiale, non autem dioecesanum, nec municipale (quanquam a lege civili statutum) nec etiam urbanum, etsi quis in variis eiusdem urbis paroeciis per plures annos successive commoratus fuerit.

30. Dixi supra: paucis demptis; siquidem assertio Sanchezii (1) ab omnibus vel fere omnibus pedetentim derelicta non ita pridem renovata fuit, sive per modum theseos absolutae, sive per modum hypotheseos exoptabilis, scilicet de domicilio vel quasi-domicilio dioecesano aut urbano respectu matrimonii tutius contrahendi.

Laurentius quasi-domicilium urbanum potiusquam parochiale videtur admittere, nam scribit incunctanter: « Animus manendi de integra urbe vel communitate civili intelligitur, etiamsi ipsa in plures parochias divisa fuerit, et parochus habitationis deinde ad assistendum competens fit» (Inst. Iur. eccl., n. 584, Friburg. Brisg., 1903). Paulo moderatius quoad formam sed, ni fallor, non fundatius quoad substantiam egregius Dechamps (nunc Officialis Curiae Parisiensis) penes Le Canoniste contemporain (1900, vol. xxIII, p. 385 et seqq.) retinet, in hisce casibus matrimonium rite celebrari posse, non coram parocho actualis habitationis (et in hoc assertionem Sanchezii praelibatam reiicit) sed coram Ordinario dioecesano vel eius delegato; et rationem affert quia: a) « le mot locus est un terme canonique, qui a une valeur juridique, qui n'est nullement synonyme de paroisse, qui même ne se réfère pas à une conscription territoriale déterminée a priori, mais seulement determinable a posteriori; b) Porro talis determinatio fit tum intentione incolae seu advenae, qui vult utique commorari in loco id est in toto loci vel urbis

(1) Sanchez expresse tenet: « Si quis autem habet animum habitandi maiori anni parte in oppido, quum iam respectu illius fit parochianus, licet eo tempore varias mutet parochias et ita in nulla habeat animum habitandi tempore requisito, recipere poterit sacramenta omnia, ab eo parocho cui actu tunc subditur, quia non habet alium in oppido ». In hisce verbis Sanchezii, quidam reperiunt, haud improbabiliter, parochialitatem acquisitam ratione domicilii urbani non vero parochialis; nisi Sanchezius (quod mihi videtur verius) incolas huiusmodi censuerit vagos esse aut vagis aequiparandos (De matrim. I, III, disp. 22, n. 14).

ambitu non vero in tali talive loci paroecia vel puncto peculiari; tum etiam et maxime determinatur domicilium et quasi-dom. per relationem ad iurisdictionem auctoritatis istius loci: si volo Parisios v. g. habitare. eo ipso pariter volo subditus esse auctoritati quae Parisiis praeest, id est Ordinario, non autem huic illive parocho. Quare concludit praelaudatus canonista: «< quiconque a un domicile ou quasi-domicile suffisant quant à la durée et à l'intention requises par les canons, partout où s'étend la juridiction de l'évêque, c'est à dire dans les limites du diocèse, est sujet de cet évêque, tant pour la compétence judiciaire que pour l'ordination et le mariage. Ainsi, celui qui s'établit dans un diocèse avec l'intention d'y rester toujours, bien qu'il n'ait pas égard à telle ou telle paroisse, ou celui qui vient dans ce diocèse pour y passer la plus grande partie de l'année, mais pendant ce temps réside dans diverses paroisses, pourra validement et licitement contracter mariage devant l'Ordinaire du lieu ou son délégué, comme ayant domicile ou quasi-dom. dans le diocèse » (loc. cit., p. 401).

31. Plura, fateor, praecaverentur incommoda respectu matrimoniorum, si legislatio canonica domicilium aut quasi-dom, agnosceret in dioecesi, sed reapse secundum iurisprudentiam hodiernam domicilium huiusmodi, nedum admissum, e contra reprobatum existimari debet. Habemus ad rem peremptorium argumentum: ea ipsissima die ‘(9 nov. 1898) qua Curia Parisiensis privilegium de quo supra reportavit, S. C. S. Officii eidem Curiae sciscitanti: An Ordinarius parochis licentiam concedere possit assistendi matrimoniis eorum, qui diu in dioecesi versati sunt, sed in nulla paroecia domicilium vel quasi-dom. acquisierunt?; respondit: Negative; nisi diligenti inquisitione facta constet eos, de quibus est quaestio, neque in civitate N... (id est Parisiensi) neque alibi, in nulla paroecia verum vel quasi domicilium canonicum habere, sed esse vagos. Haec responsio S. Officii iurisprudentiam magis ac magis firmavit, ita ut nunc domicilium vel quasi-domicilium dioecesanum, exoptabile certe appareat, non amplius probabile censeatur. De quo rursus infra.

32. Item, disputant Auctores quoad Indultum Baltimorense, id est indultum quod Suprema flagitantibus Concilii plenarii (III) Baltimorensis Patribus, die 6 mai 1886 (Collectan. P. F., n. 1413 et plenius Act. et Decr. Conc. Baltim. III, p. cix) concessit, videlicet: « in Statibus Amer. Foed., se transferentes a loco ubi viget Tametsi in alium locum, dummodo ibi continuo commorati fuerint per spatium saltem unius integri mensis et status sui libertatem.... censendos ibidem habere quasi-domicilium in ordine ad matrimonium quin inquisitio facienda sit de animo ibi permanendi per maiorem anni partem ». Quidam autumant hocce

indulto quasi-domicilium dioecesanum pro Statibus Americae Foederatis, aequivalenter saltem, ratihabitum fuisse. Ast, ni me mei decipiant ocelli, satis arbitraria videtur huiusmodi deductio. Patres Baltimorenses utique postulaverant ut, pro Foed. A. S., Sedes Ap. dignaretur: << decernere eos qui e sua dioecesi ad aliam transeunt, modo in hac per spatium unius saltem mensis commorati sint, eo ipso nulla facta inquisitione de animo manendi per maiorem anni partem censendos esse acquisivisse quasi-domicilium quod sufficiat ad matrimonium contrahendum, eosque subditos constituendos Episcopi in ordine ad dispensationes ab impedimentis, si quae obstent, obtinendas. Heic certe et perspicue petitur quasi-domicilium dioecesanum. Quid vero Suprema? Nedum decernat iuxta preces, textum econtra, pro sueta prudentia, seligit quo primum limitatur coetus futurorum indultariorum per clausulam: Se transferentes a loco ubi viget...; deinde, dispensatio conceditur super exploratione animi, propter praeviam unius mensis in loco commorationem, et nil aliud. Unde tenuitati meae persuasum est praefatum indultum apprime, quanquam adverso respectu, correspondere documento Goano Bened. XIV: hic, unus mensis requiritur ad iudicandum pro validitate matrimonii contracti, ratione quasi-domicilii praesumptive adepti; illic, unus pariter mensis ad permittendum matrimonium contrahendum ratione quasi domicilii (in loco, non in dioecesi) propter indultum sufficienter adepti.

33. Nec praetereunda videtur ultima consideratio, de quasi-domicilio sufficienter in paroecia acquisito propter locum. Evolvo mentem: Titius Romam advenit cum intentione commorandi per septem octove menses et amplius, sedemque figit intra paroeciam v. g. S. Andreae, quin unquam de ista paroecia aut de alia cogitaverit. Eo ipso propter factum commorationis in paroecia et intentionem genericam habitandi Romam, quasi-domicilium adquirit in ipsa paroecia, ut patet; sed post mensem elapsum, transit in paroeciam S. Petri, proindeque quasi-dom. amittit penes S. Andream et adquirit in S. Petri, vi praefatae generalis intentionis Urbem habitandi per septem adhuc menses; et sic pro successivis aliis per varias Urbis paroecias commorationibus quoadusque perduraverit, cum facto commorationis in determinata paroecia, intentio Romam habitandi per maiorem anni partem. Econtra Titius post quinque menses commorationis in paroecia S. Andreae, transit in paroeciam SS. Vincentii et Anastasii cum animo per quatuor alios menses ibi commorandi; tunc nullum amplius habet in Urbe quasi-domicilium; huic ultimae commorationi quadrimestrali nullatenus prodest anterior sive in eadem sive in variis eiusdem Urbis paroeciis, vel per plures menses et annos, permanentia.

34. Ut finis tandem apponatur huic primae parti, verba transcribo S. Augustini: Quaestionem tamen de coniugiis obscurissimam et implicatissimam esse non nescio, nec audeo profiteri omnes sinus eius, vel in hoc opere vel in alio, me adhuc explicasse, vel iam posse, si urgear, explicare» (De Coniug. adulter. I, c. xxv). Obscurissima pariter et implicatissima est, ut ex hucusque praelibatis abunde patet, peculiaris quaestio de quasi-domicilio seu de iurisprudentia seu de parocho proprio propter quasi-domicilium, quam proinde penitus explicare nequaquam praesumpsi, sed ea tantum praelibare conatus sum quae satis esse videntur ad conclusiones practicas inferius deducendas.

(Sequitur).

Fr. Pius a Langonio, O. M. C., Consultor.

Diarium Curiae Romanae

Pius PP. X litteris Secretariae Status:

1o. Emum ac Rmum Card. Iosephum Calasanctium Vives y Tuto dignatus est nominare Protectorem Sororurn a Providentia in Gratianopoli, necnon Protectorem Instituti S. Caroli pro Emigrantibus italicis ad exteras regiones.

2o. Emum ac Rmum Card. Antonium Agliardi, Episcopum Albanensem, Vice-Cancellarium S. R. E., benigniter elegit in Protectorem Associationis catholicae Operariorum S. Ioachim in Urbe; atque Emum et Rmum Card. Franciscum Satolli, Praefectum S. Congr. Studiorum et Episcopum Frascatanum, in Protectorem Ven. Confraternitatis SSmi Rosarii erectae in ecclesia S. Clementis.

« ÖncekiDevam »