Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ac ratione, quae legibus data sit, eniti et contendere, ut catholicis adolescentibus eiusmodi pateant gymnasia, ubi de catholicis institutis et moribus praeceptio sit ac disciplina. Qua in re, Venerabiles Fratres, diligentiam vestram, quam equidem cognitam perspectamque habemus, excitare iterum placet. Vobis namque, aeque ac parentibus, christianae puerorum eruditionis procurandae onus officii est impositum. Hic vero, quoniam in scholarum mentionem incidimus, omittere nequaquam possumus monere graviter adolescentes, qui studiis dant operam, ne, politicis de causis, a ludis celebrandis ex condicto cessent. Multa enim nec levia, quod Venerabilis Frater Archiepiscopus Varsaviensis iam innuit egregie, ex eiusmodi cessationibus tum privatim tum publice eveniunt damna.

Quo tamen haec omnia, quae huc usque exposuimus, effectu ne careant, restat, Venerabiles Fratres, quod vestrum demum est, ut omni studio omnique contentione ad adolescentem clerum rite informandum adiiciatis animum. Salus enim populi maxima ex parte a sacerdote pendet. Nunc autem, quoniam infesta adeo sunt tempora, sacerdotibus opus est, qui doctrina sana vitaeque sanctimonia praecellant, eaque animi generositate et constantia sint praediti, qua, carni et sanguini non acquiescentes, omnia contemnere, omnia perpeti pro Christo sint parati.

Postremo, antequam scribendi finem faciamus, placet potentissimi Imperatoris vestri, cuius exploratum in Nos amicitiae animum habemus, sapientiam clementiamque publice laudare, quod edicto xxx die superioris Aprilis dato, de conscientiae libertate subiectos sibi populos securos fecerit. Qui quidem concessus, unde cunctorum animi sunt recreati, cum edicto altero diei xxx Octobris confirmatus fuerit atque amplificatus; oportet vos, Venerabiles Fratres, omni ope atque industria iuvare illos qui, sua sponte et voluntate, ad catholica sacra transire malint. Non politica res in his agitur, sed

tantum aeterna animarum salus. Est igitur Episcoporum ius atque officium normas praescribere, quibus utatur clerus in admittendis ad sacra nostra, qui libere id velint. Has normas, Venerabiles Fratres, ut collatis consiliis concordique sententia decernatis volumus; ita quidem ut in universis dioecesibus una atque eadem vigeat agendi ratio. Crescente autem fidelium multitudine, mittet profecto Dominus operarios in messem suam. Interim vero dilectos filios, sacerdotes dioecesum vestrarum, hortamur, ne duplicatum forte laborem fastidiant, illud memores, omnium divinorum divinissimum cooperari Deo in salutem animarum.

Ceterum monemus omnes ut tributa modo civilia iura modeste ac diligenter exequantur, eo videlicet spectantes unice ut parens Imperio Russico Polonia secundioribus semper conditionibus utatur. Quod sane ut obveniat, partes Nostras, utpote patris Poloniae vestrae amantissimi, apud potentissimum Imperatorem nunquam desiderabitis.

Munerum divinorum auspicem et singularis Nostrae caritatis testem, Apostolicam benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, et cleris populisque vestris amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II Decembris MDCCCCV, Pontificatus Nostri. anno tertio.

PIUS PP. X

EX SACRO CONSISTORIO

Pius PP. X dum laetatur de propagatione fidei inter infideles, dolet de Ecclesiae persecutione in nationibus catholicis.

SSmus D. N. Pius PP. X die 11 Decembris 1905 in Palatio Apostolico Vaticano Consistorium secretum habuit, in quo sequentem Allocutionem pronuntiavit:

Venerabiles Fratres,

Amplissimum Collegium vestrum iterum hac die spectare coram, equidem Nobis accidit iucundissime. Vellemus autem, ad hanc iucunditatem augendam, ea posse de Christi Ecclesia, cui praesumus, vobiscum communicanda proferre, quae laetitiam parerent, optatoque animos solatio perfunderent. Quid enim Nobis, quid vobis desideratius, quam sedere Ecclesiam in pulcritudíne pacis; filios eius, fortes in fide et caritate ferventes, sicut novellas olivarum esse in circuitu mensae illius; reges et principes ambulare in splendore ortus. eius; et adorare vestigia pedum eius, omnes qui detrahebant ei, et vocare illam Civitatem Domini et Sion sancti Israel? Sed heu! scitis nimium, Venerabiles Fratres, atque intimo doletis corde, non hisce Nos conditionibus uti, eaque contra esse tempora, quae peiora in dies portendant, meliora praecipere vix sinant.

Utique, quod Dei miserentis est opus, annuntiatur fides. in universo mundo: atque ibi laetiores occurrunt segetes, ubi, humano quidem iudicio, minus surrectura semina sperarentur. Regiones loquimur, ubi a catholica doctrina dissidetur, easque in primis quae vanis adhuc superstitionibus gentium detinentur. Crescit enim illic verbum Dei et augetur numerus discipulorum, loquente Deo pacem in plebem suam.

Verum, quod angore maximo commemoramus, si oculos animosque alio convertimus, ad nationes nimirum quae ca

tholico censentur nomine; quanta ubique trepidationum causa, quanta moeroris! Metuimus plane ne plerisque impleatur quod scriptum est: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus eius!

Qua de re, ea plane gens vehementissime his diebus sollicitos anxiosque Nos habet, quae gloriosa huc usque primigenae Ecclesiae filiae appellatione nuncupata est. Attamen de legibus, contra omnes iustitiae regulas adversus Ecclesiam ibidem nunc latis, mens est, opportuniore tempore, consideratius et gravius, pro Apostolico munere vos alloqui.

vos.

[ocr errors]

Ne tamen animos haec inter despondeamus, illud sane prohibet, Venerabiles Fratres, quod Christus in Evangelio saepe nos commonet; eam scilicet in hisce terris Ecclesiae sortem perpetuo fore, quam Ipse sibi, pro hominum reparatione, sponte susceperat. Persecuti sunt me, persequentur et Eritis odio omnibus propter nomen meum. Nolite mirari si vos odit mundus, quia me priorem vobis odio habuit. Quae cum vera esse non dubitemus, gloriemur in tribulatione nostra; quamdiu enim persecutionibus tentamur, responsum in nobis habemus requiescere super nos qui est spiritus Christi. Concutitur Ecclesia; sed fides in tentationibus roboratur; et qui probati sunt, manifesti fiunt in nobis, et auferuntur zizania de medio tritici. Caveamus igitur ne Christi unquam reprehensione mulctemur, quam Petrus, adhuc infirmus mediisque in fluctibus metuens, audivit: Modicae fidei, quare dubitasti? Interea, officii memores, perseveremus unanimiter in oratione, omnigenaeque pietatis operibus conciliare nobis Dei clementiam studeamus; qui, cum sanabiles fecerit nationes, tranquillitatem et pacem, statuto providentiae tempore, benignus impertiet.

Iam, Ordinem vestrum, quia nonnulli concessere naturae, supplere hodie decretum est. Quo in officio praestando, volumus etiam benevolentiae Nostrae testimonium Americae Latinae universae exhibere, honorem romanae purpurae in

eius fines primum inferendo. Quare placuit egregios viros designare quatuor, quos Collegio vestro accenseamus. Vario hi quidem in genere elaborarunt; sed omnes Ecclesiae et Apostolicae Sedi egregie se probaverunt.

Sunt autem:

IOSEPH SAMASSA, Archiepiscopus Agriensis.

MARCELLUS SPINOLA Y MAESTRE, Archiepiscopus Hispalensis. IOACHIM ARCOVERDE DE ALBUQUERQUE CAVALCANTI, Archiepiscopus Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii.

OCTAVIUS CAGIANO DE AZEVEDO, Pontificiae Domus Nostrae Praepositus.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Nostra, creamus et publicamus sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales

Ex Ordine Presbyterorum:

IOSEPH SAMASSA

MARCELLUM SPINOLA Y MAESTRE

IOACHIM ARCOVERDE DE ALBUQUERQUE CAVALCANTI.

Ex Ordine Diaconorum:

OCTAVIUM CAGIANO DE AZEVEDO.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii ritus

Sancti. Amen.

et Spi

Qua Allocutione habita, Sanctitas Sua sequentes S. R. E. Cardinales creare et publicare dignata est, videlicet ex Ordine Presbyterorum:

R. P. D. Ioseph Samassa, Archiepiscopum Agrien., qui natus est die 30 Septembris 1828 in Aranyos Marot, archidioeceseos Strigoniensis. R. P. D. Marcellum Spinola y Maestre, Archiepiscopum Hispalen., qui ortus est die 14 Ianuarii 1835 in insula S. Fernandi, dioecesis Gadicensis.

« ÖncekiDevam »