Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dotibus ipsius oratoris. Insuper parum fidendum est attestationi medici, quae non est iuramento firmata.

Demum expendi potest, quod morbi comitialis vis in Diacono Seive licet sit imminuta non tamen totaliter evanuit; hinc cum non adhuc convaluerit tutius fortasse foret respondere: « Pro nunc non expedire », uti primum factum fuit in una Venetiarum - Irregularitatis, quamvis deinde gratia cum nonnullis cautelis fuerit concessa die 12 Sept. 1896, et in alia Treviren. - Dispensationis ab irregularitate, in qua primum rescriptum fuit Pro nunc non expedire », deinde « Dilata ad sex menses exhibito etiam documento alterius medici ab Episcopo deputandi », et tandem indultum elargitum fuit.

Ex altera vero parte non videntur deesse sufficientia motiva, quae gratiae concessionem in themate suadeant. In primis enim adest necessitas vel utilitas ecclesiae, nec non boni mores et ingenium promovendi. De hisce mentionem non facit expressam Emus Archiepiscopus, sed tamen optime ex eius literis commendatitiis haec requisita praesumi seu deduci possunt. Non enim commendasset preces eius qui vel inutilis absolute foret ecclesiae, vel omnino inhabilis vel indignus. Accedit quod medicus de non communi oratoris ingenio expresse testatur.

Insuper compertum est Papam facilius dispensare cum iam promoto, ne afflicto afflictio detur, et maxime si absque culpa accesserit impedimentum; cap. 2 de cler. aegrot.; cap. I de corp. vitiat.; in una Comen. 6 Maii 1775 et 11 Iul. 1776; in una Bajonen. 20 Martii 1824; in una Astoricen. 27 Febr. 1869, et in una Ceriniolen. 20 Dec. 1902. Haec autem circumstantia in casu minime desideratur, cum promovendus iam sit in Ordine diaconali constitutus; quare facilius locus fit indulgentiae. Praeterea, ut notat Schmalzgrueber (Ius eccl., tom. I, part. 3, tit. 20), hic morbus epilepsiaé non inducit semper et absolute per se irregularitatem, sed tunc solum quum iudicio peritorum potest impedire altaris servitium; et

tunc solum quis est ratione huius morbi absolute inhabilis, cum actu eo laborat. Hinc nec esset dispensationi locus si probabiliter constaret morbum actu non adesse. Imo eo facilior redditur dispensatio quando tales sint morbi circumstantiae, quae opinionem sat probabilem inducant vel disparuisse morbum vel certo et proxime cessatum iri; Cfr. Lega (De iudiciis, vol. 3, pag. 371). Iamvero ex allata medici attestatione tales sunt circumstantiae morbi in Diacono Ioanne M. Seive, qui admodum raras ac levissimas patitur convulsiones tempore dumtaxat nocturno, atque insuper adest fundata spes perfectae valetudinis.

Neque profecto desunt exempla harum concessionum; sic, aliis omissis, H. S. C. in una Reatina et Nursina 14 Maii 1831 dispensavit cum quodam clerico qui, dum in Seminario moraretur quater vel quinquies in ultimo domicilii sui anno tali fuit affectus morbo. Eadem dispensatio die 26 Ianuar. 1878 concessa fuit clerico Paschali Ruffa, uti patet ex una Tropien. - Dispensationis ab irregularitate. Casus inibi tractatus erat fere praesenti consimilis. Nam etiam clericus Ruffa morbo abripiebatur licet interruptim nocturno tempore, atque id asserebatur ex medici testimonio non tamen iurato. Hisce vero non obstantibus S. H. C., attentis praeclaris clerici qualitatibus et necessitate ecclesiae nec non circumstantia levitatis et horae nocturnae morbi, oratoris precibus annuit per rescriptum: « Pro gratia dispensationis et habilitationis, facto verbo cum SSmo». In themate vero alia gravis etiam concurrit circumstantia, cum agatur de clerico iam in diaconatus Ordine constituto.

Responsum. Emi Patres S. C. C., omnibus sedulo perpensis, die 26 Augusti 1905 rescribendum mandarunt: Modo non expedire.

Colliges. 1. Sacri canones speciali modo arcent a ministerio altaris morbo epileptico laborantes.

2o. Ex praxi huius S. C. huiusmodi dispensatio non con

ceditur nisi de necessitate vel saltem ecclesiae utilitate, necnon de praeclaris clerici qualitatibus sive intellectualibus sive moralibus constet.

3°. Requiritur praeterea ut adsit moralis certitudo morbum caducum disparuisse vel saltem proxime cessatum iri. 4o. In casu vero cum, coeteris omissis, morbus comitialis non undequaque evanuerit, dispensationis gratiam pro nunc concedendam non esse decernitur.

LEODIEN.

NULLITATIS MATRIMONII

Matrimonium in casu declaratur nullum ob impedimentum dirimens affinitatis antecedentis in primo gradu lineae collateralis ex copula illicita.

Factispecies. Robertus N., dioeceseos Leodiensis, prius cum quadam meretrice Theresia N., dein vero cum eius sorore Catharina, perdita item foemina, illicitas relationes fovit. Interea Roberti pater eiusmodi relationes abrumpere satagens, in Canadensem regionem ipsum misit; verum cum et illuc Catharina advenisset, die 15 Iulii 1901, quin ulla ab impedimento dirimente affinitatis dispensatio petita fuerit, matrimonium coram parocho illius regionis inter eos celebratum est. Cum vero insequenti anno sponsi in Belgium rediissent, et vir de inhonesta uxoris vita suspicatus sit, de dissolvendo coniugio cogitavit, et revera a. 1903 a laica potestate petiit obtinuitque sui matrimonii nullitatem ob publicitatis defectum. Postea idem Robertus, praehabita cum quodam Religioso consultatione, ab ecclesiastica auctoritate petiit ut eiusmodi matrimonium etiam in foro Ecclesiae nullum declararetur ex impedimento dirimente affinitatis tunc primum detecto.

Quare Leodiensis Curia, rite tribunali constituto, retenta impedimenti affinitatis existentia in primo gradu lineae collateralis ex copula illicita ante matrimonium ab eo cum mu

lieris sorore habita, nec non eiusdem impedimenti ex parte actoris ignorantia, quin proinde super eodem ulla petita ac concessa fuerit dispensatio, die 8 Apr. 1904 dictum matrimonium nullum declaravit. Defensor vero matrimonii ex officio, ratus affinitatem antecedentem in casu haud debitis fulciri rationibus, appellationem instituit apud Mechliniensem Curiam, quae potius duxit ut causa directe ad S. Sedem deferretur. Et revera H. S. C., postquam completiora processus acta recepisset, in hisce plenariis comitiis rem discutiendam proposuit.

Allegationes actoris. Patronus viri demonstrat imprimis testes excussos esse omni exceptione maiores; qui vicissim unanimiter deponunt virum fide dignum esse. Quae omnia et ipse Episcopus Leodiensis confirmat. Advocatus praeterea contendit nullam ab affinitatis impedimento dispensationem petitam fuisse ante matrimonii celebrationem, videlicet tum ex eo quod sponsi penitus ignorabant se hoc impedimento detineri, tum ex testimonio duorum presbyterorum, parochi coniugium benedicentis, et ipsius Ordinarii.

Deinde patrocinator recolit notum esse in iure affinitatem, ex illicita copula provenientem, matrimonium dirimere usque ad secundum inclusive gradum cuiuslibet lineae, iuxta praescriptum Conc. Trid. (Sess. 24, cap. 4 de Reform. matr.). Et quidem cum id nequeat testibus de visu probari, factum est ut ad constituendam carnalis commercii probationem, violentam iura requirerent praesumptionem, iuxta illud: Per violentam praesumptionem probatur carnis copula, prout in cap. 12 et 13, tit. 23, lib. 2 Decretalium legitur.

Addit praeterea advocatus huiusmodi impedimentum non occultum sed publicum esse debere, cum a testibus probari debeat. Et ad rem affert Benedictum XIV (Inst. eccl. 87, n. 44 et seq.) qui, citans Fagnanum (Comm. in cap. 7, n. 45 et seq., de cohab. cler. et mul.) habet: « Et primum ostendit illud occultum impedimentum dici, quod nullo pacto demon

strari potest et Dei solum iudicio permittitur; impedimentum vero quasi occultum illud esse, quod solum duobus, tribus aut quinque testibus comprobatur »; Cfr. alii auctores ibidem citati. Concludit igitur advocatus dici non posse occultum nec quasi occultum impedimentum quod plusquam tribus aut quinque testibus comprobatur.

Hinc demonstrare satagit idem matrimonium nullum esse, eo quod affinitatis impedimentum publicum revera extitit, veluti ex plurium testium iurata depositione evincit, eo vel magis quod in casu agitur de publica meretrice.

Allegationes defensoris vinculi ex officio. Matrimonii Vindex e contra animadvertit, quod quamvis ad probandum affinitatis impedimentum non requirantur ex. gr. testes de visu, ad declarandum tamen nullum ex hoc capite matrimonium, certae requiri debeant probationes, quae prorsus quodlibet dubium in contrarium excludant. Iamvero hanc plenam probationem in casu haud existere ipse contendit, sive quia depositio viri non videtur attendenda, qui minus honestum se exhibet, quum suam turpitudinem potiusquam incuset eam extollat, sive quia eius uxor turpes huius relationes cum Theresia sua sorore ignorasse affirmaverit.

Recolit praeterea ad contrahendum affinitatis impedimentum non quamcumque copulam requiri sed perfectam et consummatam, quae sit nempe ad generationem apta, iuxta certissima consectaria: a) minime oriri vinculum affinitatis cum consequenti impedimento dirimenti ex turpissimis quibusve actibus citra naturalem copulam, ut v. g. ex copula sodomitica, onanistica, etc.; b) hodie ob morum perversionem facillime esse ambigendum de existentia impedimenti, quum notissimum sit perplures esse qui vel ad morbos vitandos, vel ad declinandam prolem venere utuntur contra naturam ». Equidem non inficiatur Vindex sponsum deponere de perfecta copula, sed addit deficere attestationem alterius seu Theresiae, quae comparere renuit. Hinc, iuxta Defensorem

« ÖncekiDevam »