Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sexuum in procuratoribus ad contrahendum matrimonium est impertinens: quare duo viri vel duae foeminae possunt esse contrahentium procuratores. Quia ea sexuum diversitas solum requiritur in ipsis, qui matrimonio iunguntur. Sic Petrus de Ledesma, De matr., q. 42, art. 1, dub. 7.

88. Ex eodem principio concludendum ac tenendum nullo modo requiri in procuratore quod sit ipse matrimonio ineundo absolute vel relative idoneus. Unde bene procurator potest esse v. g. impotens. Itemque potest esse v. g. mandanti consanguineus vel affinis etc.

89. De numero procuratorum. Nihil, saltem quod sciamus, in iure quoad hoc constitutum est. Imo nec in auctorem aliquem incidere potuimus, qui quaestionem exagitaret, num mandatum ad matrimonium ineundum debeat necessarie tribui uni vel possit ex arbitrio committi pluribus.

90. Quaestionem ergo hanc solvendo ex communibus iuris principiis, dicimus per se nihil obesse quominus reapse pluribus v. g. duobus vel tribus detur. Quum enim in aliis negociis licitum sit (saltem generatim) unum constituere procuratorem vel plures, idem debet censeri permissum etiam quoad matrimonium.

91. Nec obiiciat quis matrimonium necessario esse contrahendum inter unum et unam, et hinc nonnisi unum procuratorem ab utroque sponso posse deputari. Deficit enim casus paritas, quum procuratoris tantum sit nudum exhibere ministerium consensum pandendo nomine auctoris sui.

92. Posito autem per se etiam plures procuratores posse constitui, iam sequitur esse pluribus procuratoribus, reapse constitutis ad matrimonium contrahendum, applicandas easdem normas quae applicantur pluribus procuratoribus constitutis quoad coetera negocia. Unde v. g. si constituti duo sunt in solidum fiet locus praeventioni etc.

93. Incidimus autem hic in singularem quaestionem, quae cum solutione praecedentis quaestionis multum connectitur.

Quaeritur ergo num possint v. g. a Titio deputari duo procuratores, v. g. Petrus et Paulus, at cum mandato diverso, ita scilicet ut Petro sit celebrandum cum Caia et Paulo cum Livia, lege a mandante constituta, ut ille ex duobus, qui alterum praeveniendo contraxerit, valide contrahat. Placet autem quaestionem solvere dicendo tale mandatum sustineri. Licet enim oporteat (ut melius alibi dicemus) procuratorem ad matrimonium dari ad contrahendum cum certa persona, nihil impedit quominus duo constituantur prout effingitur in quaestione. Non enim deputantur illi duo procuratores ad celebrandum cum Caia vel Livia, at uterque constituuntur ad celebrandum cum certa persona seu Petrus cum Caia et Paulus cum Livia, ita ut fiat locus praeventioni. Non autem magis officit validitati consensus ex parte mandantis incertitudo exitus, quam officiat adpositio conditionis ut v. g. si navis ex Graecia venerit.

[ocr errors]

94. De persona procuratoris seu an sit a mandante designanda in specie vel possit designari in genere. Tunc a mandante dicitur persona procuratoris designari in specie, quando v. g. deputatur persona determinata aut ratione nominis, ut e. g. Titius, Caius etc., aut ratione officii, ut v. g. syndicus neapolitanus, veliternus etc. Tunc e contra dicitur designari in genere, quando deputatur ut procurator ille v. g. quem tertia persona, ut puta pater alterius sponsi, designaverit.

95. Iamvero si deputatio procuratoris hoc posteriori modo fiat, seu in genere, ambigendum prima fronte videretur, num ea sustineatur. Iura enim videntur maximam certitudinem et firmitatem in huiusmodi procuratoribus exigere; adeo verum ut requiratur mandatum speciale, nec possit procurator alium sibi substituere.

96. Accedit incertitudo, quae ex designatione in genere facta potest derivari. Nam finge v. g. a Caio commissum fuisse Titio, ut procuratorem designet, optime potest contingere quod designatio cadat in personam Sempronii,

quae Caio est incognita; sed quomodo tunc poterit v. g. a Caio intimari Sempronio revocationem mandati?

97. Hisce non obstantibus dicendum designationem procuratoris ad matrimonium contrahendum in genere factam valere. Patet id autem tum ex intrinsecis, tum ex extrinsecis argumentis, quae saltem summatim indicabimus.

98. Argumento intrinseco probatur sustineri talem procuratoris constitutionem, notando quod, quidquid aliquibus placuerit, de stylo Curiae Romanae passim admittuntur (ait Riganti in Reg. XLV Canc. Ap., n. 130) mandata ad resignandum beneficia relicto in albo nomine procuratoris, qui postea in eo describitur. Imo (prosequitur ipse Riganti) generaliter (seu quoad negocia in genere, v. g. alienationem, acquisitionem etc.) quod de stylo omnium Curiarum tam ecclesiasticarum quam saecularium huiusmodi mandati procurae admittantur, cum dicatur certus et specialiter constitutus procurator, etiamsi in mandato fuerit relictum vacuum, seu album, in quo possit illius nomen describi, testantur Boer. Rovit. etc., quos ipse Riganti citat.

99. Verum, quidquid esset per se dicendum de hisce mandatis generice conceptis, relate ad matrimonium specialis extat ratio cur mandatum debeat sustineri. Nam incommodum, quod aliqui pertimescunt ex hisce mandatis, seu difficultas revocationis mandati, non habet locum, quia in eo, ut etiam notat Riganti, speciale est, (quod nos ipsi inferius melius. explicabimus) ut contra iuris regulas subsistat revocatio mandati, etiamsi procuratori non sit intimata etc.

100. Argumento vero extrinseco firmatur conclusio per auctoritatem S. C. Concilii et Rotae, ut notat vel ipse Riganti scribendo n. 132: « Et huiusmodi stylo (seu admittendi procuratores sic generice constitutos) inhaerendo Sacra Congregatio Concilii die 7 maii 1701 validum declaravit matrimonium contractum per Ioannem Baptistam Piccino cum Anna Rollo mediante mandato procurae specialiter exarato

[ocr errors]

ad matrimonium contrahendum cum ipsa Anna, sed relicto nomine procuratoris in albo, quod postea a patre ipsius Annae fuerat repletum; et in fortioribus terminis alterius matrimonii contracti cum mandato procurae extenso in folio albo, cui vir solum subscripserat sub illis verbis: constituo ut supra, quod valide vigore dicti mandati postea repleti fuerit contractum, respondit Rot. in Neapolitana Matrimonii 18 iunii 1703 coram Ansaldo ».

101. Sacra Congr. Concilii nostris quoque temporibus seu die 7 aprilis 1883 (in Neapolitana Matrim.) validum habuit in secunda instantia (ut iam superius nos notavimus) matrimonium celebratum a Leone cum Eleonora in vim mandati a Leone dati per folium in albo a se et a duobus testibus subscriptum, quodque postea fuerat executioni demandatum inscripto ibidem nomine cuiusdam Iosephi, qui Leoni erat ignotus.

102. Ut vero quaestio de procuratoris persona sit undequaque absoluta, manet inquirendum, num absens ad id muneris deputari valeat. Investigandum scilicet manet num v. g. Titius Neapoli degens Petrum Taurini commorantem procuratorem sibi constituere valeat ad matr. ineundum cum Livia. Respondetur autem affirmative. Reapse, ubi nihil speciale decretum est (ut in casu contingit), dimetienda est procuratoris ad matrim. deputatio secundum normas coeteris procuratoribus communes. Iamvero monet Paulus (Fr. 1 D. Mandati vel contra): Obligatio mandati consensu contrahentium consistit. Ideo per nuncium quoque vel epistolam mandatum suscipi potest.

103. Coeterum veritas conclusionis firmatur superius allatis resolutionibus S. C. C., nam procuratores per folium in albo deputati consuevere magis esse absentes. Et reapse ita verum fuit v. g. in resolutione sub die 2 aprilis 1883 in Neapolitana.

(Sequitur)

Carolus Lombardi
Prof. in Pont. Seminario Romano.

LITTERAE APOSTOLICAE

Quibus in Urbe abolentur paroeciae S. Thomae "in Parione,, et S. Luciae "del Gonfalone,,, ac instituuntur paroeciae S. Mariae ad Aedem Novam et S. Ioachimi in pratis.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Almae Urbis Nostrae conditiones novae, cum necessitatem alias res novandi invexere, tum illud iamdudum postulant, ut praesens paroeciarum distributio, quippe quae multis partibus desierit esse opportuna, commutetur. Harum enim, amplificata magnis cum aedificiorum accessionibus civitate, ingens disparilitas consecuta est: quum quidem interiores quae sunt paroeciae, exiguis circumscriptae finibus, exiguum complectantur incolarum numerum, quae vero in regionibus sunt extremis et latissime pateant et incolis redundent adeo, ut non, quemadmodum oportet, curationi satisfiat animarum. Quapropter Leo XIII fel. rec. decessor Noster, paroecias ipsas aequabilius atque ad sacrorum administrationem accommodatius partiri cogitans, anno MDCCCCII idoneis delectis viris provinciam mandavit excogitandae communiter rationis, qua id effici propositum posset. Mandatum hi nuper exsecuti, repertam a se rationem ad nos detulerunt: quam tamen non uno eam tempore totam, sed partim ac sensim adducere ad effectum decrevimus. Itaque initium rei facientes his Litteris, Nos, de plenitudine Apostolicae potestatis, paroecias exstinguimus et abolemus duas, id est Sancti Thomae in vico Parione et Sanctae Luciae quae vernacula lingua dicitur del Gonfalone: itemque duas earum loco instituimus fundamusque paroecias, id est, Sanctae Mariae ad Aedem Novam et Sancti Ioachimi in pratis. Ad quas bona, reditus et iura extinctarum paroeciarum omnia et singula transferimus: ita

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 2.

5

« ÖncekiDevam »