The Whole Works of the Most Rev. James Ussher...: With a Life of the Author... |
Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın
Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.
Diğer baskılar - Tümünü görüntüle
Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri
adversus Ægypti Alexander Alexandri aliis annos Antigono Antigonus Antiocho Antiochus Appian Asia Asiam belli bello bellum castra castris centum circa classe copiis cujus Cumque decem deinde Demetrio Demetrius Diodor eorum equitum erant esset Eumenes exercitu filio filius fuerat fuisse hæc ibid igitur ille illi illius illum inde ipsi ipsius ipsum Italia Joseph Judæos jussit Justin legat legatos libro Lucullo Lucullus Maccab mare Memnon milites militum mille millia millibus misit Mithridates multis naves neque nihil Olymp omnibus parte peditum Phrygia Plutarch Polyb populo postea postquam præ primo primum prius profectus propter Ptolemæo Ptolemæus quæ quatuor quinque quorum quos quum rebus rege regem regis regni regno regnum Romam Romanis Romanorum secum Seleucus senatus simul sive Strabo suam suos suum Sylla Syriac tamen tantum tempore tunc urbe urbem urbes usque Valesii venit viginti
Popüler pasajlar
Sayfa 308 - Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt. Legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati, Alexandriam profecti sunt. Nec eo segnius judicia ex decreto coram his facto Rhodi exercebantur : quam perseverantiam in exequenda re Decimii lenitas afferebat". Quum de Persei fuga nuncius Romam perlatus fuisset, placuit senatui legatos Rhodiorum, qui ad pacem cum Perseo faciendam venerant, in curiam vocare. Legati, quorum princeps Agesipolis, senatum ingressi missos se dixerunt ad dirimendum bellum...
Sayfa 313 - Saturninum. Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. Et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L.
Sayfa 255 - Totius circuitum 1o domus ita custodiis complexi sunt ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa 15 custodiis dispositis esse, venenum quod multo ante praeparatum ad tales habebat Casus, poposcit. ' Liberemus ' inquit ' diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum censent.
Sayfa 140 - Gallorum 8 intrepidus audivit; bisque cum paucis et incompositis, quasi bella non difficilius, quam scelera patrarentur, parricidiorum furiis agitatus , occurrit. Dardanorum...
Sayfa 431 - Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu deformis, et statura brevis, et sagina ventris non homini, sed belluae similis.
Sayfa 196 - Sibyllinis propter crebrius eo anno de cáelo lapidatum inspectis, quandoque hostis alienígena terrae Italiae bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret...
Sayfa 610 - Italian urbes diripuissent ; Cnaeus Pompeius ad eos opprimendos mitteretur : essetque ei Imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus, usque ad quinquagesimum milliarium a mari. Quo senatusconsulto pene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur : sed tamen idem hoc ante biennium in Marci Antonii praetura decretum erat, inquit Velleius ; apud quem, sexennium pro biennio videtur reponendum : cum ante triennium in bello Cretico M.
Sayfa 129 - JEgyptiaca ab Aristide est notatum) distabat ; ingentibus aggeribus in mare jactis et ponte junctis, heptastadium isthmus factus est, qui Pharon ex insula peninsulam jam redditam cum Rhacoti suburbio Alexandrino conjungeret. De quo, sub finem commentarii tertii de bello civili, Julius Caesar : " Pharus est in insula turris magna altitudine mirificis operibus extructa, quae nomen ab insula cepit. Haec insula objecta Alexandriae, portum efficit : sed a superioribus regibus (ita enim cum Brodaeo, Scaligero...
Sayfa 485 - Pii cognomentum per jocum a Syris datum Appianus, in loco citato, existimat ; quod Selenen duxisset, quae prius et patri ejus Cyziceno, et patruo Grypo, nupserat: indeque merito, divina ultione, a Tigrane pulsum fuisse pronunciat. Senatus Romanus, studio regum Asiaticorum intellecto, aliena regna falsis nominibus furantium, Mithridati Cappadociam, et Nicomedi, ad solatium ejus, Paphlagoniam ademit. Ac ne contumelia regum foret, ademptum illis quod daretur alus, uterque populus libertate donatus est....
Sayfa 387 - Demetrio lacessitis, subornant quendam sortis extremae juvenem, qui Syriae regnum velut paternum armis repeteret : et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri inditur, genitusque ab Antiocho rege dicitur. Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo ejus non vires regiae tantum, verumetiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur*. Iste Alexander, " homo ignotus et incertae stirpis," in epitome libri quinquagesimi secundi Liviani fuisse dicitur : " 'Avno^ou rой 'Еiпфагойс...