Sayfadaki görseller
PDF
ePub

num censebat se, qui pro tertio deo apud eos haberetur, si vicisset, et patriam libertatem illis, ut Indis, restituisset".

Cumque Arabiam maritimam India minorem non esse accepisset, multasque insulas habere adjacentes: Archiam, Androsthenem (Thasium illum, de quo Strabo libro decimo sexto, et Theophrastus libro secundo de causis Plantarum, capite septimo,) et Hieronem Solensem, cum tribus 30. remorum navibus ex Babylone misit; ut universa Arabiæ Chersoneso circumnavigata, loca illius regionis explorarent. E quibus, Archias duas insulas in mari ad Euphrats ostia sitas fuisse Alexandro nuntiabat: minorem alteram, Dianæ sacratam, 120. stadiis a litore fluviique faucibus distantem, (Icarum, ut Aristobulus ait, ab Alexandro vocari jussam ;) alteram majorem, unius diei ac noctis navigatione ab Euphratisostio distantem, cui Tylus nomen erat. Omnium vero longissime progressus Hieron, ingentem Chersonesi magnitudinem fuisse nuntiabat, ejusque promontorium esse longe in oceanum porrectum: quod et ii qui cum Nearcho ex India navigabant, priusquam in sinum Persicum flecterent, non procul abs se remotum viderant,

Dum triremes parantur, portusque apud Babylonem effoditur, Alexander per Euphratem ad Pallacopam amnem devectus est, 800. ferme stadiis a Babylone distantem. Ibi ille navigans, ut narrat Aristobulus, et suam ipse scapham gubernans, fossas inspexit, easque comitantis multitudinis opera expurgavit; ora quædam obstruens, et alia aperiens. Cumque fossam quandam ad paludes et lacus, qui sunt Arabiam versus, tendere animadverteret habentem os obstructu difficillimum, propter cedentem et mollem terram: aliud novum os aperuit triginta a priore stadiis, capto loco petroso, atque traducto alveo. Multa etiam Assyriorum regum et principum sepulchra, in his paludibus et lacubus extructa, Alexander vidit'.

Navigando per lacus in Arabum regionem descendens, urbem ibi ædificavit moenibusque cinxit: colonia co de

P Strabo, et Arrian. lib. 7. pag. 300.
9 Arrian. lib. 7. et in fine Indicorum.
Strabo, lib. 16. Arrian. lib. 7.

ducta ex Græcis mercenariis, voluntariis, et qui aut senectute aut casu aliquo inepti bello facti erant'.

Hic vero Chaldæos ille irridens, quod salvus et intrasset Babylonem et tunc exiisset navigio; fiducia plenus per paludes navigabat, Babylonem a sinistra habens. Quumque in illis angustiis pars exercitus inopia ducis erraret; præmisso duce qui viam monstraret, in alveum eos reduxit. Orto deinde ingente vento, et navigio quod ipse gubernabat a cæteris scaphis avulso, regium capitis velamentum in aquam procidit, diadema vero ei alligatum vento abreptum arundini cuidam, ex iis quæ regum sepulchris adnatæ erant, hæsit. Quod nauta quidam natando illuc excurrens receptum non manu gestavit, ne natans madefaceret, sed capiti impositum retulit. Aristobulus ex Phoenicibus nautis unum eum fuisse ait, atque plagis affectum, quod diadema regium capiti imposuisset. Consultos de hoc omine ab Alexandro vates, ut magnifica diis sacrificia omni adhibita diligentia perageret, jussisse scribit Diodorust.

Quum Alexandro deinde nuntiatum esset, Athenienses et Ætolos edicto ipsius de Græcarum civitatum exulibus reducendis parere noluisse; mille naves longas sociis imperari præcepit, quibus in occidente bellum gereret, cum valida manu ad Athenas delendas excursurus. Quod consilium tamen postea omissum est".

3681. a. Babylone Alexander otium et panegyricam vitæ rationem complexus est: crapulæ et temulentiæ ita addictus, ut in diariis ejus ab Eumene Cardiano et Diodoto Erythræo compositis, quos dies et quas noctes ebrius ille dormierit, sæpius annotatum reperiatur. Cujus ex Eumene specimen exhibet Ælianus", quod, ut ephemeridis nostræ anni Macedonici usus aliquis appareat, mensium nostrorum Julianorum diebus additis, subjicere hic libuit;

r Arrian. lib. 7. pag. 303.

⚫ Arriani lib. 7. cum Appiano, sub fin. lib. 2. bell. civil.

t Vide Appianum in Syriacis.

"Justin. lib. 13. cap. 5. Vid. Curt. lib. 10. cap. 4. Plin. lib. 9. cap. 8.

▾ Athenæus, lib. 10. cap. 11. cum Philino, apud Plutarch. lib. 1. Symposiac. cap. 6.

Lib. 3. var. histor. cap. 23.

pro Ai ou tamen, quod apud Ælianum nullo sensu legitur, mensi Aíov nomine prius restituto.

"Dii mensis quinto [Septembris 28.] apud Eumæum perpotavit: deinde sexto [Septembris 29.] crapulam edormiit; neque aliud illo die fecit, quam ut surgeret, et ducibus de crastina profectione mandata daret, inquiens eam summo mane futuram. Septimo deinde die [Septembris 30.] epulatus est apud Perdiccam, atque iterum potavit : et octavo [Octobris 1.] dormiit. Decimo quinto vero die ejusdem mensis [Octobris 8.] potavit : et sequente [Octobris 9.] solito more crapulam somno decoxit. Vigesimo quarto [Octobris 17.] cœnavit apud Bagoam; cujus domus stadiis decem a regia distabat: deinde tertio (vel quinto potius) obdormiit."

b. Videns Babylonem Alexander et magnitudine et rebus cæteris excellere, eam adornare atque regiam suam ibi constituere destinaverat. Indeque Beli templum instaurare atque e veteribus ruderibus exædificare statuerat, atque (ut quidam scribunt) augustius quam antea fuerat efficere. Quumque ipso absente segnius quam vellet Babylonii operi instarent; ipse cum universo exercitu opus aggredi cogitabat. Sed cum multi res laboris esset, et multi temporis, quod inceperat perficere non valuit: morbus enim et mors statim eum oppressity.

Alexander per quietem existimavit a Cassandro se interfici, cum eum nunquam vidisset. Interposito deinde tempore, postquam in conspectum venisset, nocturni metus. patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognovit, adjecto versu Græco qui fidem somniorum elevat, præparati jam adversus caput suum veneficii suspicionem animo repulit".

Quum Barbaros Cassander venerabundos Alexandrum salutare conspexisset, hujuscemodi spectaculi hactenus insolens, in cachinnum est effusus. Ea re exarsit ita Alexander, ut arreptum crinibus caput ejus ambabus manibus vehementer contuderit ad parietema.

* Strabo, lib. 15. pag. 1062.

y Strabo, lib. 16. cum Arrian, lib. 7.

Valer. Maxim. lib. 11. cap. 7.

a Plutarch. in Alexand.

c. Quemadmodum fama erat, ab Antipatro per Cassandrum allatum fuisse venenum, traditumque fratri Iollæ, et ab eo supremæ regis potioni inditum: ita credebant etiam, Craterum cum veterum militum manu ad Antipatrum interficiendum ab Alexandro fuisse missum. De veneno, quo necatum esse Alexandrum credidere plerique, videnda quæ ex variis authoribus collegit Andreas Schottus in vitis comparatis Aristotelis ac Demosthenis, ad annum primum Olympiadis CXIV. et Matthæus Raderus, ad Curtii lib. 10. cap. 7. De Cratero vero et militibus veteranis historia sese ita habet: quam a Justino, Plutarcho et Arriano ante Hephæstionis excessum relatum, hoc tempore contigisse tum ex aliis tum ex hoc colligimus; quod quum moreretur Alexander, Craterus cum militibus. nondum in Macedoniam venerit, sed adhuc fuerit in Cilicia.

Macedones voluntarii ab Alexandro in patriam dimissi sunt, qui aut per ætatem aut aliquam membrorum mutilationem inutiles bello erant: ad decem, ut Diodorus, vel undecim millia, ut Justinus habet. Quibus quidem non exacti tantum temporis stipendia ille persolvit, sed etiam viatico eos quod ad reditum sufficeret est prosecutus. Singulis etiam talentum ultra stipendium numeravit. Si quibus autem filii ex Asiaticis mulieribus essent, apud se relinqui jussit: ne seditionem aliquam in Macedonia excitarent barbararum mulierum liberi, pueris domi relictis matribusque permisti. Eos vero Macedonicis moribus imbutos bellicaque disciplina instructos, quum in viros excrevissent, parentibus se redditurum promisit. Justinus ait, in patriam revertentibus stipendia, veluti militantibus, data: Plutarchus, demortuorum liberis orphanis stipendia parentum attributa; additque, scripsisse Alexandrum ad Antipatrum, ut reduces veterani in omnibus ludis et spectaculis primum locum tenerent, et coronati ibi considerent. Tum salutatos omnes, lachrymantes rex ipse lachrymans dimisit.

b Curt. lib. 10. cap. ult.

In lib. 17. ad ann. 2. Olymp. 113. et lib. 18. ann. 2. Olymp. 114.

In lib. 12. cap. 12.

Cum his et ex amicis regis dimissi senes, Clytus, Gorgias, Polydamas, Adamas, Antigenes. Dux omnibus adjunctus est Craterus, regi fidelissimus et clarissimus, et secundus ab eo Polysperchon: ne, siquid humanitus Cratero accideret, qui tum corpore erat parum firmo, ducem itineris desiderarent. Craterum deinde Macedoniæ, Thraciæ, Thessaliæ ac libertati Græcorum, in Antipatri locum, præesse jussit: atque in ejus locum Antipatrum evocavit ; in veteranorum dimissorum locum aliorum Macedonum ætate ac viribus florentium supplementum adducere secum jussum.

Cratero milites emeritos in Ciliciam ducenti mandata quædam, scripto comprehensa, perficienda Alexander dedit: quorum capita præcipua, ex commentariis regis, sub initium libri decimi octavi recenset Diodorus Siculus. Ut mille naves longæ triremibus grandiores in Phoenicia, Syria, Cilicia, et Cypro, ad expeditionem in Carthaginienses, et cæteros qui litorales Africæ et Hispaniæ vicinasque ad Siciliam usque regiones incolebant, compaginarentur. Ut iter per Africæ maritima ad Herculis columnas expeditum redderetur. Ut templa sex magnifica 1500. talentum sumptu fabricarentur. Ut pro tantæ classis modo portus et navalia locis opportunis exstruerentur. Adhæc ut civium in urbes novas commigratio, et hominum ex Asia in Europam et rursum ex Europa in Asiam translatio fieret: ut per connubia et necessitudines continentes orbis maximas concordia mutua et cognationis amicitia inter se devinciret. Hæ tum erant illius molitiones: de quibus Lucanus, libro decimo:

Oceano classes inferre parabat

Exteriore mari: non illi flamma, nec undæ,
Nec sterilis Libye, nec Syrticus obstitit Ammon;
Isset in occasus, mundi devexa secutus,

Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset.
Occurrit suprema dies: naturaque solum

Hunc potuit finem vesano ponere regi.

Nec longe ille ab interitu aberat, quum legati e Græcia, ut eum tanquam deum colerent, venerunt; iique ipsi coronati, eum coronis aureis coronaverunt.

« ÖncekiDevam »