Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et cepit eum, ut ab aliis mulieribus amaretur, unius illius esset amator".

Demetrius hostes qui ceciderant magnifice funeravit, atque captivos missos fecit. Atheniensibus eum armorum numerum dono dedit, quibus 1200. milites armare poterante. Ptolemæi filium Leontiscum, et fratrem Menelaum, amicosque ejus cum privati instrumenti ministerio, pari provocatus antea munere, in Ægyptum remisit: et ut appareret eos non odio, sed dignitatis gloria accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant. Tanto honestius tunc bella gerebantur, quam nunc amicitiæ colunturd.

Victoriæ nuntium patri Demetrius misit Aristodemum Milesium, inter omnes aulicos adulatorem primum: qui diu suspensum eum tenens, tandem alta voce exclamavit : "Salve rex Antigone: vicimus prælio navali regem Ptolemæum, Cyprum tenemus, milites 16800. captivos habemus." Cui ille: "Et tu quoque hercle," inquit, "salve. Quia vero ita nos torsisti, lues pœnam: nam tardius præmium læti nuntii accipiese."

Hac victoria elatus Antigonus, diademate ab amicis imposito, regis deinceps nomen usurpavit: Demetrio quoque diadema misit, scriptaque epistola regem appellavit. Ptolemæus etiam, ne ob acceptam cladem animum abjecisse videretur, neve minoris apud suos authoritatis haberetur, diadema etiam ipse assumpsit, et in omnibus exinde literis regem sese appellavit. Horum exemplo reliqui etiam principes, Seleucus, qui superiores provincias suæ ditioni recens adjecerat, itemque Lysimachus et Cassander, et ipsi regiam sibi majestatem vindicaverunt: fratre, matre et filiis Alexandri Magni jam extinctis.

3699. Seleucus non Babyloniæ solum, sed etiam Media rex factus est; Nicatore, sive Nicanore, sua manu in pugna occiso, cui Antigonus Mediæ satrapiam commiserat.

b Plutarch. in Demetr.

d Justin. lib. 15. cap. 2.

c Plutarch. in Demetr.
e Plutarch.

f Diodor. Justin. lib. 15. cap. 2. Plutarch. in Demetr. et Appian. in Syriac. pag. 122.

Appian. in Syriac. pag. 122.

Quem tamen non a caso illo, sed a victoriarum crebritate, Nicatoris sive Nicanoris (sic enim etiam in numismatis inscribitur) cognomentum accepisse, Appianush et Ammianus Marcellinusi confirmant. Expugnatis enim inde Bactrianis, reliquas quoque gentes usque ad Indum fluvium, ab Alexandro prius devictas, imperio suo adjecit.

Rex Antigonus, cum filius ipsi natu minimus e vivis excessisset, regio funus apparatu deduxit: et Demetrio ex Cypro ad se vocato, copias ad Antigoniam convenire jussit. Nam expeditionem in Ægyptum destinarat. Itaque peditum agmen ducens ipse, per Cole-Syriam signa promovit, habens in exercitu peditum supra octoginta et equitum circa decem millia, cum elephantis tribus et octoginta. Classi Demetrium præfecit: quem juxta copias terrestres oram legere jussit, instructas habens in universum 150. naves longas, et pontones militares 100. quibus ingens telorum copia vehebatur. Cumque navium magistri occasum Pleiadum censerent respiciendum, qui post dies octo futurus videbatur, sub Aprilis initium; ut nimis ad pericula timidos increpavit'.

Antigonus ad Gazam castrametatus, quod Ptolemæi apparatum antevertere cuperet, militibus ut decem dierum cibariis se instruerent imperavit. Camelis autem ex Arabia coactis medimnum frumenti 130. millia, et vim magnam fœni cæteris jumentis imposuit, carrisque tela vehens, iter per deserta faciebat, non absque molestia: quod pleraque ibi loca palustria erant et cœnosa, maxime circa Barathra, quæ vocanturTM.

Demetriani, postquam nocte intempesta Gaza solvissent, tranquillo per aliquot dies mari, velocium navium remulco pontones militares post se trahebant. Inde cum Pleias opprimeret eos, et ventus borealis insurgeret; multæ quadriremes subito ad urbem Rhaphiam, appulsu difficilem et lacustrem, vi tempestatis delatæ sunt. De navigiis autem quibus tela vehebantur, alia undis submersa perierunt. Scapharum tamen firmissimis summa contentione

Appian. in Syriac. pag. 124. * Justin. lib. 15. cap. 4. Appian. Diodor. Olymp. 118. ann. 3.

Lib. 23. histor.
Syriac. pag. 123.

m Id. ibid.

enixi, Casium usque penetrarunt. Id Nilo haud procul distat: sed importuosum est, et tempestate coorta nullum præbet accessum. Jactis idcirco anchoris, duobus circiter stadiis a terra in salo multis circundati periculis consistere cogebantur. Ad eam denique penuriam sunt redacti, ut si ad unum tempestas diem adhuc durasset, aqua potabili jam deficiente, siti enecti omnes periissent. At cum in extrema versantes anxietate exitium jam imminens expectant, flatus remisit; et Antigonus cum exercitu illuc delatus, haud procul a classe castra posuit. Navibus itaque egressi vires in castris reficiunt, et avulsas a classe naves præstolantur. In hac autem maris commotione perierunt quinqueremes tres; unde quidam ad litus enatarunt".

Hinc promotis Antigonus copiis prope Nilum, duum intervallo stadiorum castrametatur. At Ptolemæus, cum opportunissima loca firmis præsidiis occupasset, misit quosdam in navigiis quæ contis propellebantur, cum mandatis, ut prope exscensum adnavigantes proclamarent; illum, si qui ab Antigono deficerent, binas gregario minas, præfecturam gerenti talentum, esse daturum. His ita proclamatis, defectionis cupido mercenarios Antigoni invasit. Inter quos etiam plerique duces erant, certas ob causas transitionis cupidi. Cum igitur multi desciscerent, Antigonus sagittarios et funditores, catapultasque complures in ripa fluminis disposuit; quibus excurrentes in navibus contariis repulit. Nonnullos etiam transfugarum correptos suppliciis horrendis mulctavit; ut a simili conatu cæteros deterreret.

Antigonus, assumptis navibus quæ tardius venerant, ad Pseudostomon, quod vocatur, contendit; ibi se partem militum expositurum arbitratus. At ubi validum ibi præsidium invenit, et catapultis omnique missilium genere prohiberetur; nocte jam appetente discessit. Hinc magistris navium, ut in faces intenti prætoriam sequerentur, mandavit; et ad Phagneticum Nili ostium est provectus. Ortaque die, ubi multas aberrasse naves cognovit, illas expectare, et omnium quas agebat celerrimas ad quæren

[blocks in formation]

dum illas emittere, coactus est. Tempore igitur longius protracto, Ptolemæus, de accessu hostium certior factus, propere suis auxiliatum venit, instructisque copiis in litore constitit. Tum hoc etiam descensu exclusum se cernens Demetrius, oramque contiguam stagnis et paludibus a natura munitam esse audiens, cum tota classe retrocessitp.

Vehemens inde Boreas incumbit, sublatisque in altum fluctibus tres quadriremes et militares aliquot, eadem tempestatis violentia in litus ejectæ, in Ptolemæi manus venerunt. Cæteræ, dum summa ope rem gerunt nautæ, incolumes ad castra Antigoni evaserunt. Ad omnes vero fluminis exitus præsidia Ptolemæus firmissima disposuerat; magnamque fluviatilium navigiorum copiam in promptu habebat, omni missilium genere, et viris qui his uti scirent, instructorum. Quæ res Antigonum haud modice angebat. Nam ostio Pelusiaco ab hostibus præoccupato, navales copiæ nullum habebant usum; copiæque terrestres, fluminis (quod post solstitium sensim modiceque crescit sole Cancrum transeunte, abundantissime autem eodem Leonem ingresso) altitudine inhibitæ, utut maxime vellent, nihil efficiebant. Et quod maximum, elapsis jam bene multis diebus, et milites frumentum, et jumenta pabulum deficiebat.

Submittente igitur animos exercitu, Antigonus concionem advocat: ducibusque consilium proponit, utrum manere præstet et belligerari, an nunc quidem in Syriam reverti; sed postea melius instructos redintegrare expeditionem, quo tempore minimæ altitudinis videatur amnis. Ibi cunctis eo inclinatis, ut quam ocyssime abirent, vasa milites conclamare jussit; et classe simul tota oram legente, celeriter Syriam repetivit'. Cujus expeditionis inanem exitum Medius Antigoni amicus in somnis prævidisse dicitur. Visus enim ei ipse est Antigonus cum toto exercitu certare diaulo, valide et acriter primum; deinde vires ejus flaccescere paulatim: denique, ut flexit cursum, languidus et anhelosus ægre spiritum reciperes.

r Diodor. Olymp. 118. ann. 3. Diodor. Olymp. 118. ann. 3.

q Id. ibid.

s Plutarch. in Demetr.

Ptolemæus discessu hostium majorem in modum lætatus, Diis suis sacro pro beneficiis acceptis instituto, splendidum amicis epulum exhibuit: datisque ad Seleucum, Lysimachum et Cassandrum literis, tum de prospero successu, tum de multitudine transfugarum eos certiores fecit. Ipse jam altero Ægyptum certamine tutatus, jamque regionem hasta partam jure se tenere existimans, Alexandriam. remeavitt. Unde et hinc regnum illius, in regum canone, Claudius Ptolemæus inchoat: a morte Alexandri Magni ad initium Ptolemæi Lagi annos novemdecim óλooxeρwc dinumerans. Cum sexto enim Novembris præsentis, anni periodi Julianæ 4409. juxta ipsius rationes, decimus nonus ille a morte Alexandri annus terminatur.

Interea dum ista in Ægypto geruntur, Dionysius Heracleæ Ponticæ tyrannus (ut refert Diodorus) vitam cum morte commutavit; quum annos regnavisset 33. ut ab Athenæo est traditum": licet a Memnone 30. a Diodoro 32. tantum illius principatui assignentur. De mira ejus pinguedine, præter Memnonem, meminit etiam Nymphis Heracleota, in libro de Heraclea secundo, apud Athenæum, in loco jam citato, et Ælianus. Ex Amastri sive Amestri filia Oxathræ, fratris Darii postremi Persarum regis, (quam Cratero prius Alexander Magnus uxorem dederat) duos suscepit ille filios, Clearchum et Oxathrem, Zathram Diodoro appellatum. Moriens igitur, uxori administrationem cunctam, et filiorum, qui adhuc teneræ admodum ætatis erant, tutelam (adjunctis quibusdam aliis) reliquită.

3700. Menedemus Patara Lycia profectus, et tribus trieremiolcis (quod triremis imperfectæ genus est) a Rhodiis præfectus, quadriremem cepit ex Cilicia venientem ; in qua literæ erant a Phila, simul cum veste regia cæteraque supellectile impensius adornata, ad maritum suum Demetrium Poliorcetem missæ. Quæ omnia in Ægyptum ad Ptolemæum regem deportanda ille curavit. Id bilem Demetrio contra Rhodios movit: quorum ille tunc urbem

Diodor. Olymp. 118. ann. 3.

w Var. histor. lib. 9. cap. 13.

"Lib. 12. cap. 26.

* Memnon. in excerptis Photii, cap. 5. cum Diodor. ad Olymp. 118. ann. 3. et 119. ann. 1.

« ÖncekiDevam »