Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Nicatoris, secunda multitudinis habitatorum, tertia Seleuci Callinici, quarta vero Antiochi Epiphanis opus fuitb.

Ex Antiochi filii et successoris nomine Seleucum urbem Antiochiam appellavisse, præter Malelam ac Cedrenum, tradidit etiam in Misopogone Julianus: quum ex Antiochi patris sui nomine ita eam nuncupavisse Strabo dicat, et Appianus, et Trogus Pompeius; ex quo Justinus refert, eum hic "geminæ originis memoriam consecrasse. Nam et urbem Antiochi patris nomine vocavisse; et campos vicinos urbi, Apollini dicavisse;" a quo scilicet mater ejus. Laodice genitum eum fuisse, persuadere illi studebat. Antiochiæ enim suburbanum, luco amoenissimo celebratissimum, Daphne erat, Apollini sacrata: ab urbe distans 40. stadiis ut Strabo, sive quinque millibus passuum ut vetus itinerarium Burdigalense habet. Unde ut hæc, Δάφνη ἡ πρὸς ̓Αντιόχειαν κειμένη, in 2 Maccab. cap. IV. ver. 33. ita et urbs ipsa, 'Avτióxɛa ʼn ¿ñì Aápvy, ab aliis appellata reperiturd.

Seleucus, solo æquata Antigonia, materiam inde per Orontem fluvium traduxit, atque Athenienses et Macedonas, numero 5300. ab Antigono ibi collocatos, Antiochiam transtulite. Et Antigoniam quidem Seleucum destruxisse, sed incolas in conditam a se Seleuciam deduxisse, Diodorus author est. Verum habitatorum Antiochiam a Nicatore ex Antigonia traductorum, meminit etiam Strabo ; qui et ex genere Triptolemi atque Argivorum, qui ad Ionem quærendam cum eo missi fuerant, aliquos eodem a Nicatore translatos fuisse addit. Qui non alii quam illi Achivi sunt, quos Antiochiam rv iπì Aápvns incoluisse, Stephanus Byzantinus indicat. Quo spectant et Johannis Malelæ illa: Προετρέψατο δὲ ὁ αὐτὸς Σέλευκος καὶ τοὺς ̓Αργείους Ἰωνίτας, καὶ κατήγαγε καὶ αὐτὸς ἐκ τῆς Ἰωπόλεως, ἐν τῇ αὐτῇ ̓Αντιοχείᾳ οἰκεῖν οὕς τινας ὡς ἱερατικοὺς καὶ εὐ

b Strabo, lib. 16. pag. 1087.

c Lib. 15. cap. 4.

d De Daphne videndus Jo. Malela, ad finem rerum Seleuc.

e Jo. Malela.

Lib. 20. ad Olymp. 118. ann. 2.

Lib. 16. pag. 1089.

γενεῖς, πολιτευομένους ἐποίησε". Judaeos quoque Antiochiæ Seleucus collocavit, et jus civium eis dedit1.

Lysimachus Thraciæ rex Arsinoen, Ptolemæi non Philadelphi (ut apud Memnonem, capite quinto legitur) sed Lagidæ sive Soteris (ut ex Plutarcho in Demetrio, et Justino* et ipso quoque Memnone1 intelligitur) et Eurydices (ut est apud Pausaniam, in Atticis,) filiam uxorem duxit. Quo offensa prior illius uxor Amastris, Dionysii Heracleæ tyranni vidua, deserto Lysimacho, Heracleam reversa est: atque ad pontum Euxinum urbem Amastrin suo nomine appellatam erexit, et colonis ex Sesamo, Cytoro, Cromno ac Teio accersitis frequentavit.

3705. Lysimachi exemplum secutus Seleucus, missis legatis, Demetrii Poliorcetæ et Philæ filiam Stratonicen in matrimonium petiit. Assumpta igitur filia Demetrius cum tota classe, quam Athenis receperat, navigavit in Syriam. In itinere vero Ciliciam attigit: quam Cassandri frater Plistarchus tum tenebat, extra ordinem a regibus post conflictum Antigono sibi donatam. Qui violatos putans ex Demetrii descensione fines suos; profectus est ad expostulandum cum Seleuco, quod cum communi hoste sine aliis regibus in gratiam rediisset. De eo factus Demetrius certior, a mari ad Quinda contendit. Ubi quum reliqua adhuc ex thesauris 1200. talenta reperisset; his asportatis maturavit conscendere, et raptim solvit".

Demetrio et uxori ejus Philæ occurrit ad Orosson Seleucus. Prior in tabernaculum suum invitavit in castris Seleucus Demetrium. Inde Demetrius illum in tredecim ordinum navi accepit. Inde per otium collocuti amice, totosque dies conversati sunt, absque armis et stipatoribus : donec Seleucus, ducta secum Stratonice, magna cum pompa Antiochiam rediit.

Demetrius, Cilicia occupata, uxorem Philam ad fratrem

h Confer Scaligeri notas, ad numerum Eusebianum 1713.

i Joseph. lib. 2. contr. Apion. pag. 1364.

k Lib. 17. cap. 2. et lib. 24. cap. 2.

Excerp. cap. 9.

m Memnon. excerp. cap. 5. cum Strabone; lib. 12. pag. 820.

[blocks in formation]

Cassandrum, criminum Plistarchi diluendorum gratia, misit. Interea uxor illius altera Deidamia Athenis ad eum rediit: quæ quum non diu apud eum fuisset, morbo extincta estp.

3706. Seleucus a Demetrio, ut pro certa pecunia traderet sibi Ciliciam, postulavit. Quod cum ille denegasset, Sidonem et Tyrum ab eo iracunde reposcens, inique agere visus est: qui cum ab India ad mare Syriacum omnes regiones possideret, adeo tamen parvi animi esse vellet, ut propter duas urbes socerum suum adversa fortuna usum exagitaret. Animose vero respondens Demetrius, ne si millies quidem victus fuisset, Seleucum se generum mercede asciscere dignaturum; urbes illas præsidiis firmavita.

3707. Cassander, quum annis novemdecim res Macedoniæ administrasset, mortuus est; relictis ex Thessalonice, Alexandri Magni sorore, tribus filiis, Philippo, Antipatro et Alexandro: qui post patrem, annis tribus et mensibus sex regnaverunt'.

Philippo, filiorum Cassandri natu maximo, brevi post initum regnum tempore tabidi corporis lue sublato; duo superstites fratres, Antipater et Alexander inter se de regno contenderunts.

Antipatrum hunc Dexippus et Eusebius in chronico Antigonum appellat. Neque alium intelligere potuit Hermippus; quum Demetrium Phalereum scripsit, post Cassandri mortem, Antigonum metuentem, ad Ptolemæum Soterem venisset.

Cum eodem quoque Ptolemæo obses eo tempore in Ægypto Pyrrhus fuit. Ubi Antigonen Berenices reginæ ex priore marito Philippo filiam uxorem duxit".

Pyrrhus, Antigones uxoris suæ opera, Ægyptiorum classe cum pecunia a Ptolemæo impetrata Epirum repetit:

[blocks in formation]

r Dexippus, et Porphyrius; in Græcis Eusebianis Scaligeri, pag. 48. et 228.

* Justin. lib. 16. cap. 1. Pausan, in Bœotic. pag. 287. Plutarch. in Pyrrho et Alexandro.

Diog. Laert. in Demetr. Phaler.

" Plutarch. in Pyrrho. Pausan. in Attic. pag. 10.

et cum Neoptolemo, qui regnum illius occupaverat, fœdus atque amicitiam communicato iniit regno".

Ad quintum annum Demetrii ab obitu patris, et duodecimum Ptolemæi ab extinctione sobolis Alexandri Magni (de qua ad finem anni mundi 3695.) numeratum, chronologiam suam ab Adamo et exitu Hebræorum ex Ægypto deduxit Eupolemus historicus, in libro de Judææ regibus : apud Clementem Alexandrinum, libro primo Stromatum. 3708. Demetrius Poliorcetes Samaritarum urbem vastavit, quam Perdicca ante construxerat.

3709. Fabio Maximo V. et Quinto Decio Mure V. consulibus Pyrrhum regnare cœpisse scribit, in primo historiæ suæ libro, Velleius Paterculus. Occiso nimirum eo tempore Neoptolemo, integri regni Epirotici possessione potitus est. Quando et Berenices et Ptolemæi memor, quorum beneficio id consecutus est, natum sibi ex Antigone filium appellavit Ptolemæum, et urbem quam in Chersoneso Epiri condidit Berenicem nominavity.

3710. Anno trigesimo sexto primæ periodi Calippicæ, die vigesimo quinto Posideonis, Nabonasari vero 454. Paophi die decimo sexto, post mediam noctem horis tribus, Decembris Juliani die vigesimo primo, Timocharis observavit Alexandriæ lunam boreali sua extremitate contingere borealissimam earum quæ sunt in fronte Scorpii2.

Eodem quoque anno, Elaphebolionis die decimo quinto, Tybi quinto, ante mediam noctem horis quatuor, Martii Juliani die nono, observavit idem conjunctionem lunæ cum Spica Virginis.

Thessalonice regina, Cassandri vidua, Philippi patris Alexandri Magni ex Nicasipoli filia, ab Antipatro filio, cum vitam etiam per ubera materna deprecaretur, occisa est: quod in divisione regni pro natu filiorum minimo Alexandro propensior fuisse videretur. Alexander in ultionem maternæ necis socios evocavit, ex Epiro Pyrrhum, ex Peloponneso Demetrium Poliorcetem".

[blocks in formation]

Lysimachus Thraciæ rex, Demetrii adventum verens, persuadet genero suo Antipatro, ut malit cum fratre in gratiam reverti, quam paternum hostem in Macedoniam admitti. Et cum sciret Pyrrhum omnia Ptolemæo gratificaturum; adulterinas Ptolemæi nomine literas ad illum mittit, quibus author ei erat, ut 300. talentorum mercede ab Antipatro accepta expeditionem illam omitteret. Sed fraudem Pyrrhus agnovit: quod epistola soluta consuetam salutationem non ostenderet, "Pater filio," sed "Rex Ptolemæus regi Pyrrho S. D." Et consilia ista omnia subitus Demetrii in Macedoniam adventus diremitc.

Ptolemæus Soter totam Cypri insulam, quæ Demetrio parebat, cepit: una urbe Salamine excepta, in qua matrem et liberos ejus relictos obsedit. Quos deinde, urbe capta, ad Demetrium, additis muneribus et honoribus, dimisitd.

Demetrius, per insidias interfecto Alexandro, regnum Macedoniæ occupavite; quod per annos septem illum obtinuisse, Plutarchus confirmat.

3711. Lysimachus, quum bello Dromichætis Getarum regis premeretur; ne eodem tempore et adversus Demetrium dimicare necesse haberet, tradita Demetrio altera parte Macedoniæ, quæ Antipatro ejus genero obvenerat, pacem cum eo fecit.

Dromichætes captum Lysimachum humaniter excepit. Cui Lysimachus filiam despondit, et ea Thraciæ parte cessit quæ trans Istrum esth.

Clearchus Heracleæ Ponti tyrannus, Lysimacho contra Getas belligeranti operam navans, cum illo captus est: eoque ex captivitate soluto, ipse etiam prudentia Lysimachi postea est dimissus1.

3712. Post reditum Lysimachi a bello Getico, Agathocles filius illius natu maximus (qui in bello primum militiæ initiatus et, ut quidam referunt, ab hoste captus fuerat)

b Justin. lib. 16. cap. 1.

d Plutarch. in Demetr.

c Plutarch. in Pyrrho.

e Justin. lib. 16. cap. 1. Pausan. Baotic. pag. 287. Plutarch. in Pyrrho et Demetrio, et libello περὶ δυσωπίας.

f Justin. lib. 16. cap. 1. cum Strabone, lib. 7. pag. 463. et 468.

Strabo, lib. 7. pag. 463. et 468. in excerptis H. Valesii, pag. 257, 258.

b Pausan. Attic. pag. 8.

i Memnon, excerp. cap. 6.

« ÖncekiDevam »