Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Peucestas etiam, e Perside reversus, cum viginti circiter Persarum millibus magnam quoque Cossæorum manum et Tapurorum non paucos Babylonem adduxit; quod et hæ gentes Persidi finitimæ in primis bellicosæ esse dicebantur. Venit item Philoxenus, e Caria exercitum ducens, et Menander e Lydia; Menidas quoque cum equestribus copiis. Alexander Persarum studio collaudato, quod Peucestæ per omnia paruissent, simulque Peucesta ipso qui moderate sapienterque gubernasset; et illos, et eos qui ex mari cum Philoxeno et Menandro venerant, Macedonicis ordinibus accensuit. Classem quoque crebro ad remum exercebat. Cumque magna esset inter triremes et quadriremes quæ in fluvio erant contentio, atque acre remigum et gubernatorum certamen: victoribus coronæ dabantur.

Quum Alexander, copias quæ cum Peucesta, Philoxeno et Menandro venerant in Macedonicos ordines distribuens sitim sentiret, (ut ex Aristobulo refert Arrianus) nonnihil a solio recedens, sellam vacuam reliquit: amicis etiam eum comitantibus, qui ab utraque solii parte lectis, argenteis pedibus innixis, insidebant. Quidam vero obscurus homo (sunt qui aliquem qui in custodia sine vinculis habebatur, fuisse dicant) per medios eunuchos utrinque thronum circumstantes transiens in sella regia consedit. Eum quum eunuchi e solio detrahere non auderent, Persica quadam lege prohibiti; laceratis vestibus, pectora faciemque contuderunt, magnum aliquod malum ominati. Quæ ubi Alexandro nuntiata sunt, eum qui solio insederat in quæstionem dari jussit, num forte ex compositis insidiis id fecisset exploraturus. Affirmante vero illo, quod levitate quadam animi impulsus id fecisset: tanto majus malum vates inde portenderunt. Eorundem consilio, miserum illum necatum fuisse Diodorus refert; ut quicquid sinistri portenderetur, in caput illius derivaretur. Idem narrat et Plutarchus: qui in quæstione quoque interrogatum quis esset, Dionysium dici se, esse Messenium genere, et alia quædam confessum illum fuisse addit.

Paucis post diebus, quum rex diis suis consuetas pro felicibus successibus hostias sacrificasset, nonnullasque ex

vatum monitu adjecisset; cum amicis epulatus est, conviviumque in multam noctem produxit. Hostias etiam exercitui dedisse, vinumque per cohortes et centurias distribuisse dicitur. Recedentem e convivio Medius Thessalus, instaurata comessatione, et ipsum et sodales ejus invitavit. In symposio apud Medium viginti accubuerunt convivæ; quibus omnibus præbibens Alexander, paria etiam ab iis accepit: quemadmodum ex commentariis Nicobulæ tributis refert Athenæus".

Cum poculum ibi duos continens congios Alexander poposcisset (ut in libro de Alexandri et Hephæstionis obitu et sepultura narrat, apud Athenæum Ephippus Olynthius) bibensque Proteam Macedonem provocasset: ille accepit, atque cum regem pluribus verbis laudasset, ita bibit ut ei ab omnibus applauderetur. Postea vero, exiguo tempore interposito, idem poculum postulavit Proteas; rursusque bibit, regem provocans. Quod capiens Alexander, egregie quidem bibit, non tamen potuit ferre; sed poculo ex manibus demisso, in pulvinar decubuit: ac jam inde morbo correptus interiit. Atque hic fuit Herculaneus ille fatalis Alexandro scyphus; cujus, præter Diodorum et Plutarchum, in octogesima tertia epistola meminit etiam Seneca".

Aristobulus narrat eum, quum delirio ex febre teneretur atque ingenti cruciaretur siti, vinum potasse: hinc in phrenesim incidisse, atque trigesimo Dæsii mensis die, sive Maii Juliani vigesimo quarto decessisse. Attici Thargelionis die sexto, vita eum excessisse, tradunt alii (ut apud Ælianum videre licet) qui Maii decimo octavo vel decimo nono diei respondebat. In Alexandri diariis, ad vigesimum octavum Dæsii diem, sive Maii vigesimum secundum obitus ejus refertur. Mense igitur Dæsio Macedonico, et Maio Juliano, mortuum illum fuisse intelligimus: utcunque de certo mensis illius die aliquanta fuerit inter scriptores dissensio.

Ex diariis regiis, quæ circa morbum Alexandri conti

* Lib. 10. cap. 11. et lib. 12. cap. 18.

f Lib. 10. cap. 11.

* Cum quibus conferendus et Athenæus, lib. 11. cap. 17. et Macrobius, lib. 5. Saturnal. cap. 21.

h Lib. 2. var. histor. cap. 25.

gerunt, Arrianus et Plutarchus diligenter explicant: sed diariorum quibus illi sunt usi, quis author fuerit, neuter indicat; utrum Cardianus Eumenes, an Diodorus Erythræus, vel Strattis etiam Olynthius; nam et hunc diaria Alexandri libris quinque, ac de obitu ejus speciatim scripsisse, ex Suida didicimus. Verum, cujuscunque ea fuerint, quandoquidem nihil aut simplicius aut certius hac de re habere possumus, quæ a Plutarcho inde sunt excerpta placuit hic proponere: dierum Dæsii et Maii collatione, ex nostra anni Macedonici ephemeride simul apposita.

66

Ογδόῃ ἐπὶ δεκάτη Δαισίου μηνός, Octavo decimo die mensis Dæsii, [Maii die 12.] in balneo febris causa dormiit. Postero die, [Maii 13.] lotus contulit se in cubiculum: eumque diem aleæ ludo cum Medio transegit. Inde vesperi lotus, et sacris operatus, cibum sumpsit avidius, atque per noctem febre afflictus est. Die vigesimo [Maii 14.] lotus solenne sacrum iterum peregit; decumbensque in balneo, Nearcho vacavit, navigationem suam et quid vidisset in oceano exponenti. Tý dekáty plivovτoç, die δεκάτῃ φθίνοντος, vigesimo primo [Maii 15.] cum idem fecisset, aggravavit febris; noctemque egit gravem. Postridie [Maii 16.] acri febre tentatus est: translatusque decubuit juxta magnum natatorium. Eodem tempore cum ducibus egit, quemadmodum ordinibus vacuis præficerent spectatos. Eẞdóun [poívovros,] Vigesimo quarto die, [Maii 18.] ingravescente vi morbi, sacra peregit, ad quæ est deportatus: ac præcipuos duces in aula jussit commorari, centuriones vero et tribunos excubare pro foribus. Delatus in ulteriorem regiam, τῇ ἕκτῃ [φθίνοντος] vigesimo quinto die [Maii 19.] paulisper quievit: sed febris non remisit. Cum autem adiissent eum duces, nullam vocem edidit. 'Ouoiwę dè kaì tǹv téμπtηv. Pari modo vigesimo sexto egit. [Maii 20.] Unde Macedones, mortuum rati, ad fores magno strepitu accesserunt, minisque amicos regis coegerunt ut admitterentur: ac foribus apertis tunicati ad unum omnes præter lectum ejus transierunt. Eodem die Pithon et Selecus ad templum Serapis missi, ut an eo deportandus esset Alexander consulerent; ne loco ille moveretur, responsum acceperunt. Τῇ δὲ τρίτη φθίνοντος πρὸς δείλην

VOL. IX.

C

άπélavεv. Die autem vigesimo octavo, [Maii 22.] sub vesperam, expiravit."

Qui præter lectum ejus transibant Macedones, alia janua admissi, alia egrediebantur. Et quanquam violentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus, dextram omnibus, qui eam contingere vellent porrexit'; et, quod incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se composuerat cum admissurus milites esset, duravit, donec a toto exercitu illo ad ultimum persaluta

tus est".

Dimissis militibus, amicos circumstantes percontatur, videanturne similem sibi reperturi regem. Tacentibus cunctis, tum ipse," ut hoc nesciat, ita illud scire vaticinarique se ac pene oculis videre dixit, quantum sit in hoc certamine sanguinis fusura Macedonia; quantis cædibus, quo cruore, mortuo sibi parentatura." Ad postremum, corpus suum in Hammonis templo condi jubet. Cumque quærerent amici, cui relinqueret regnum; Fortissimo, respondit. Exemptum tamen digito annulum Perdiccæ tradidit: ex quo omnes conjecerant, eum regnum ei commendasse, quoad liberi ejus in suam tutelam pervenissent". Rursus Perdicca interrogante, quando cœlestes honores haberi sibi vellet; dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema hæc vox fuit regis, et paulo post extinguitur'.

In Eratosthenis canonibus, apud Clementem Alexandrinum libro primo Stromatum, a Philippi morte ad Alexandri μeraλλayǹv, anni duodecim numerantur: quot etiam Alexandri regno in 1 Macchab. cap. I. ver. 8. et utroque Hebræorum chronico, ut etiam a Tertulliano, Porphyrio", Juliano, Rufinod, Orosio, Hieronymo et Theodoreto tributos legimus; quanquam Aulus Gellius, annos tantum

[blocks in formation]

undecim; Julius Africanus et ex eo Eusebius in chronico, annos duodecim et menses sex; Diodorus Siculush, annos totidem et menses septem; Livius', atque Æmilius Probusk, tredecim annos illius assignet principatui.

[ocr errors]

Neque multo minor, de totius vitæ decursæ spatio, inter authores occurrit differentia: de quo, in quinta Philippica, Marcus Cicero: "Quid Macedo Alexander? cum ab ineunte ætate res maximas gerere cœpisset, nonne tertio et trigesimo anno mortem obiit? quæ est ætas nostris legibus decem annis minor, quam consularis." Decessisse illum, mensem unum, annos tres et triginta natum," in extremo libri duodecimi capite refert Justinus. Non plures tamen quam tres et triginta annos illi tribuunt Philostratus', Eusebius, Hieronymus", et Eusebianum chronicon hic secuti complures alii. Quæ omnia ad normam illam exigenda sunt ab Arriano propositam. "'Eẞiw dúo kaì тριΕβίω δύο καὶ άκοντα ἔτη, καὶ τοῦ τρίτου μῆνας ἐπέλαβεν ὀκτὼ, ὡς λέγει Αριστόβουλος. Ἐβασίλευσε δὲ δώδεκα ἔτη, καὶ τοὺς ὀκτὼ TOÚTOVÇ μñvas. Vixit annos triginta duos, et tertii menses octo assecutus est: quemadmodum tradidit Aristobulus. Regnavit vero duodecim annos, ac menses illos octo."

Post Alexandri excessum, orta inter pedites et equites illius de formando rerum præsentium statu discordia tanta, ut ad pugnam utrique se compararent: ita demum ex ducum consensu res constitutæ sunt. Aridæo Alexandri fratri, quem Philippus rex ex Philinna Larissæa saltatrice (ut, ex Ptolemæo Agesarchi filio in Philopatoris historiis refert Athenæus?) et scorto ut apud Justinum et Plutarchum in fine Alexandri susceperat, summa vel umbra potius imperii est commissa; regique declarato Philippi nomen est impositum. Huic adjungendus erat et ex Roxane nasciturus filius: quæ exacto mense octavo, ut in loco jam notato habet Justinus, vel sexto, ut Curtius', jam ex

h Sub finem lib. 17.

1 Lib. 9. et 45.

De vitis sophistar. lib. 2. in Herode.

m In chron. et lib. 1. de vita Constantini.

" In Daniel. cap. 8. et 11.

P Lib. 13. cap. 13.

Lib. 10. cap. 7.

k In Eumene.

• Lib. 7.

a Justin. lib. 13. cap. 2.

« ÖncekiDevam »