Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Initio veris Sulpitius et Attalus Ægina Lemnum classe juncta transmiserunt; posteaque in Euboeam appulsi, Oreum et Opuntem ceperunt. Attalus audiens Prusiam Bithyniæ regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Ætolico bello, in Asiam trajecit. Philippus rex Elatiam, jussis ibi se operiri Ptolemæi Rhodiorumque legatis, venit. Ubi cum de finiendo Etolico bello cum legatis ageretur, nuncius affertur, Machanidam, Lacedæmoniorum tyrannum, Olympiorum solenne ludicrum parantes Eleos aggredi statuisse". Hac vero æstate Olympias CXLIII. acta est.

Judæorum pontifex maximus Onias III. filius Simonis II. insignis habetur; vir bonus et benignus, verecundus quidem visu, sed moribus mitis, et sermones decenter efferens; qui a puero laborem consumpserat in rebus omnibus quæ virtutis sunt propriæ.

3797. Arsinoem reginam Ptolemæi Philopatoris sororem a Sosibio, Philammonis opera fuisse interemptam, refert Polybius. A Philopatore vero occisam Eurydicen, uxorem eandemque sororem suam, apud Justinum legimus. Ut eadem fuisse videatur, et Polybii Arsinoe, et Justini Eurydice, et Livii etiam atque Josephi Cleopatra; supra, ad annum mundi 3794. et 3795.

Sublata uxore et sorore sua Philopator, Agathoclia psaltriæ et fratris ejus Agathoclis turpi amore captus, cum admiratione omnium ad regni curam Agathoclem promovit; hominem nulla aulica solertia aut rerum administrandarum industria præditum. Accedebat utriusque mater Oenanthe, quæ geminæ sobolis illecebris, devinctum regem tenebat. Agathocles regis lateri junctus, civitatem regebat; tribunatus, præfecturas et ducatus mulieres ordinabant: nec quisquam in regno suo minus, quam ipse rex poterate.

2 Liv. lib. 28. cap. 5-8.

a Euseb. chronic. cum Joseph. lib. 12. cap. 4. et 5.

b 2 Maccab. cap. 15. ver. 12.

e Lib. 15. pag. 719. et in excerptis Valesii, pag. 65.

d Lib. 30. cap. 1.

e Polyb. lib. 15. pag. 720. et in excerptis Valesii pag. 65. Justin. lib. 30.

Cum populo vir idoneus deesset, cujus ductu iram suam in Agathoclem et Agathocliam effunderent, interim quiescebant; unicam spem adhuc in Tlepolemo habentes, qua se tantisper sustentabant. Huic juveni, in militari vita assidue cum splendore versato, pecuniæ regiæ cura commissa est: quam cum ille, non ut curator, sed quasi hæres administraret, in odium offensionemque aulicorum incurrit. Unde cum Ptolemæus Sosibii (de quo dictum est) filius, a Philippo ex Macedonia (cum superioris, ut videtur, anni legatis) Alexandriam reversus, Tlepolemo obtrectare cœpisset; universos aulicos faventes sibi invenits.

3798. Hac dissensione brevi in majus aucta, in concilio publice habito adversus Tlepolemum aulici, et adversus ipsos simul omnes Tlepolemus accusationem instituit. Qua audita, Sosibius (cui regii annuli et corporis custodia erat mandata) annulum illi tradidit: eoque accepto, cuncta deinceps Tlepolemus arbitratu suo administravit".

3799. Publio Cornelio Scipione et Publio Licinio Crasso consulibus, invento a decemviris carmine in libris Sibyllinis, "quandocunque hostis alienigena terræ Italiæ bellum intulisset, eum pelli Italia vincique posse, si mater Idæa Pessinunte Romam advecta esset;" quinque legati, qui eam deportarent, a Romanis ad Attalum regem missi sunt. In illa enim urbe Phrygiæ ab Attalicis regibus magnificum templum matri illi fuit extructum, quæ Idæa et Dindymene et Cybele est appellata. Hi singulis quinqueremibus profecti sunt; ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras, ad quas concilianda majestas nomini Romano esset. Attalus legatos, comiter Pergami acceptos, Pessinuntem in Phrygiam deduxit: sacrumque iis lapidem, quem matrem deum incolæ esse dicebant, tradidit, ac deportare Romam jussit'.

cap. 1, 2. Plutarch. in Erotico, et Cleomene. cap. 13. Hieronym. in Daniel. cap. 11.

Polyb. pag. 66. excerpt. Valesii.

Athenæ. lib. 6. cap. 6. et lib. 13

Polyb. lib. 16. pag. 82. et 85. excerpt. Valesii.

h Polyb. lib. 16. pag. 85. et 86.

i Cicero, de aruspicum respons. Diodor. Sicul. in excerptis Valesii, pag. 381. Liv. lib. 29. Strabo, lib. 12. pag. 507. Herodian. lib. 1. de reditu legatorum;

Ab Antiocho pacatam superiorem Asiam Bactris tenus, in prologo libri trigesimi Trogi notatum invenimus. Ibi vero, quum multo tempore Euthydemum de regno Bactrianorum deturbare frustra ille conatus esset; fœdus tandem cum eo iniit. Ad quod sanciendum quum Euthydemus filium suum Demetrium misisset; ejus indole ac specie delectatus Antiochus, regno dignum judicavit. Et primo quidem unam e suis filiabus se ei desponsurum promisit: deinde ejus patri regii nominis usurpandi fecit potestatem. Tum fœderis conditiones super cæteris rebus scripto complexus, et societate jurejurando firmata, castra movit: ubi primum militibus commeatum largiter dedisset, et elephantos omnes accepisset quos Euthydemus habebatk.

Mox superato Caucaso, Indorum fines ingressus amicitiam cum Sophagaseno rege renovavit. Ibi quoque elephantos alios accepit ut jam 150. bestias haberet: deinde exercitui frumentum denuo mensus, copias cœpit reducere ; Androsthene Cyziceno relicto ad devehendam gazam sibi a rege promissam'.

3800. Arachosiam inde ventum: unde trajecto amni Erymantho, itinere per Drangianam habito, in Carmaniam Antiochus venit. In ea provincia, quia hyems jam appetebat, in hybernis copias collocavit.

Philippo regi Macedonum pax a Romanis data est. Fœderi, inter alios, Prusias Bithyniæ rex a Philippo, Ilienses et Attalus rex a Romanis adscripti sunt".

Alexandriæ Ptolemæus Philopator mortuus est, relicto successore filio Ptolemæo Epiphane. Eum quatuor tunc annorum Hieronymus, quinque Justinus fuisse refert.

addenda hic, tum ex locis notatis, tum ex Cicerone in Bruto, et aliis notatis a Bellendero, pag. 139. Plutarch. in Africano. Solin. cap. 7. Plin. lib. 7. cap. 34. et 35. Valer. Max. lib. 8. cap. 16. Sil. Italic. lib. 7. Aur. Vict. de vir. illustr. cap. 44. Ammian. Marcellin. lib. 22. pag. 219.

Polyb. lib. 11. pag. 651.

m

Polyb. lib. 11. pag. 652.

1 Id. ibid. pag. 652.

■ Polyb. lib. 11. pag. 652. potius Livius, lib. 29. Omissa enim sunt hic quæ dam ex Livio supplenda, et Appiani legat. 20. pag. 257, 358. edit. Fulv. Ursini.

• In Daniel. cap. 11. ]

Regno vero Epiphanis anni viginti quatuor tribuuntur a Ptolemæo in regum canone, Clemente Alexandrino, Porphyrio, Eusebio et Hieronymo.

Philopatoris mors, dum Agathoclia et mater ejus Oenanthe pecuniam regiam rapiunt, et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit. Tandem Agathocles, primariorum Macedonum concilio convocato, cum sorore Agathoclia et puero rege ad eos prodiit: sorori puerum a moriente patre in ulnas traditum, et illorum fidei commissum narrat: et præsentis Critolai testimonio, in eo jam esse Tlepolemum ut sibi assumat diadema, confirmat. Quibus similia cum in aliis quoque cœtibus concionabundus diceret, ab omnibus contemptus est. Tum, ut suam cum Tlepolemo discordiam faceret palam, socrum ipsius Danaen, ex æde Cereris abreptam et per mediam urbem revelata facie tractam, in carcerem conjecit. Mœragenem deinde satellitum unum, quod omnia Tlepolemo indicaret, ejusque adjuvaret conatus, (propter illam necessitudinem quæ ipsi cum Adæo urbis Bubasti præfecto intercederet) delatum, Nicostrato qui illi erat ab epistolis torquendum tradidit. Qui cum a tormentis miro modo nudus evasisset, Macedones adversus Agathoclem concitavit.

Cumque jam circa regiam turba omnis generis hominum conflueret, Agathocles se cum rege et cognatis suis in Syringe, porticu triplici portarum obice munita, abdidit. Sed eum Macedones cogunt sibi regem tradere: quem in publicum educunt, et in regio throno collocant, populo lætitia gestiente. Nec multo post Agathocles in vinculis ductus, a primis qui accurrerant confoditur. Post hunc ductus est Nico, deinde Agathoclia nuda cum sororibus, ac deinde universa cognatio. Novissima omnium Oenanthe, ex Thesmophorio avulsa, nuda, equo vecta in stadium inducta est. Quibus simul omnibus populo traditis, alii mordere, alii mucronibus configere, alii oculos eruere. Ut quisque autem illorum ceciderat, jacentis membra distrahebant, donec artus omnium detruncassent. Eodem

P Justin. lib. 30. cap. 2.

Polyb. lib. 15. pag. 712, 713, 714.

quoque tempore puellæ quæ cum Arsinoe fuerant educatæ, cum audissent ante triduum Cyrenis Alexandriam advenisse Philammonem, cui reginæ occidendæ negotium commissum fuerat; in ejus domum per vim irruperunt, Philammonem saxorum fustiumque ictibus occiderunt, filium ætate plane puerum strangularunt, uxorem nudam traxerunt in plateam, ibique trucidarunt. Seditione vero sedata, Aristomeni Acarnani aliquanto post negotiorum regni cura commissa est. Qui tutor regis constitutus, cuncta negotia prudenter administravit.

Audita morte Philopatoris, Antiochus Syriæ et Philippus Macedoniæ rex de relicti pupilli regno inter se dividendo fœdus impium inierunt; mutuis etiam hortatibus sese invicem concitantes, ut ipsum e medio tollerent". De quo Polybius, libro tertio : " Πτολεμαίου τοῦ βασιλέως μεταλλάξαντος τὸν βίον, συμφρονήσαντες ̓Αντίοχος καὶ Φίλιππος ἐπὶ διαιρέσει τοῦ καταλελειμμένου παιδὸς ἀρχὴς, ἤρξαντο κακοπραγμονεῖν, καὶ τὰς χεῖρας ἐπιβάλλειν, Φίλιππος μὲν τοῖς κατ ̓ Αἴγυπτον καὶ Καρίαν, ̓Αντιοχὸς δὲ τοῖς κατὰ Κοίλην Συρίαν καὶ Φοινίκην. Ptolemæo rege mortuo, Antiochus et Philippus de relicti pueri regno dividendo junctis inter se consiliis, nequiter et dolose agere cœperunt; Philippus quidem in Ægyptum et Cariam, Antiochus vero in ColeSyriam et Phoeniciam manus injiciendo." Et Appianus in legatione vigesima prima a Fulvio Ursino edita: “ Λόγος ἦν, ὅτι Φίλιππος καὶ ̓Αντίοχος ὁ Σύρων βασιλέυς ὑπόσχοιντο ἀλλήλοις· Αντιόχῳ μὲν ὁ Φίλιππος συστρατεύσειν ἐπί τε Αἴγυπτον καὶ ἐπὶ Κύπρον, ὧν τοτὲ ἦρχεν ἔτι παῖς ὢν Πτολεμαϊος ὁ τετάρτος, ᾧ Φιλοπάτωρ ἐπώνυμον ἦν. Φιλίππῳ δ' ̓Αντίοχος ἐπὶ Κυρήνην καὶ τὰς Κυκλάδας νήσους καὶ Ἰωνίαν. Fama erat Philippum et Antiochum Syrorum regem sibi promisisse invicem: Antiocho quidem Philippum simul cum eo pugnaturum se contra Ægyptum et Cyprum, quibus tum imperabat Ptolemæus quartus qui Philopator vocitatus est, (nam et hic, in Syriacis semper Philopatorem

r Polyb. lib. 15. pag. 716. 718, 719.

* Polyb. lib. 15. pag. 717. cum lib. 17. pag. 771, 772.

t Diodor. Sicul. in excerptis, a Valesio edit. pag. 294.

* Polyb. lib. 15. pag. 707. cum Liv. lib. 31. et Justin. lib. 30. cap. 3.

« ÖncekiDevam »