Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tipater; ut inde in Ægyptum profectus, una cum Ptolemæo contra Perdiccam decertaret : cum altera Craterus est relictus, adversus Eumenem dimicaturus.

Eumenes, hostium adventu cognito, veritus ne si copiæ suæ cognoscerent adversus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuncio in diversa fugituras; deviis itineribus eas duxit, in quibus vera audire non possent: rumore divulgato, Neoptolemum iterum ingruere et Pigrim cum Cappadocum et Paphlagonum equitatu. Effecit etiam illud locorum præoccupatione, ut equitatu potius dimicaret quo plus valebat, quam peditatu quo hostibus erat inferior. Peditum viginti millia ex diversis nationibus ille ducebat; equitum vero millia quinque, quorum virtute certaminis periculum decernere constituerat. Equites aliquanto plures qnam 2000. Craterus habebat: pedites autem, numero quidem Eumeni pares, sed majore parte Macedones, celebratæ strenuitatis viros, in quibus spem victoriæ collocaverat.

In Cappadocia instructa utrinque acie, Craterus dextrum administrabat cornu, sinistro Neoptolemum præfecit. Eumenes Cratero ex adverso neminem locavit Macedonum, sed duas externorum equitum alas, quas Pharnabazus Arrabazi filius et Tenedius Phoenix ducebat; jubens, ut nullis editis vocibus in Craterum irrumperent: ipse cum trecentis equitibus fortissimis Neoptolemum adortus est. Tum Craterus cum turma delectorum in hostes impressione facta, insigniter quidem decertavit; sed equo cespitante, a Thrace quodam (vel Paphlagone, ut Arrianus innuit) in latus decurrente hasta transfossus in terram decidit; quem unus ex Eumenis ducibus cognoscens, custodiam corpori graviter jam affecti animamque agentis adhibuit. Eumenes interea et Neoptolemus inter se complexi in terram ex equis deciderunt: ut facile intelligi posset inimica mente contendisse, animoque magis etiam pugnasse quam corpore. Tum Eumenes Neoptolemi poplitem feriit: qui mox, accepta plaga enervatus jacuit. Animi tamen firmitate corporis imbecillitatem superante, in genua connixus, adversarii brachium et femur tribus ictibus sauciavit. Quorum cum nullus esset lethalis; Eumenes secundo

ictu collum impetens, Neoptolemum obtruncavit: diebus circiter decem, postquam eundem priori prælio fugaverat.

Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit: cumque id non posset, multis lachrymis et extensa dextra sortem ejus miseratus, pro hominis dignitate atque pristina amicitia amplo funere extulit; ossaque in Macedoniam uxori ejus ac liberis remisit".

Duce utroque interfecto, multis præterea et maxime nobilibus captis, cornuque utroque in fugam acto, profligati equites ad phalangem peditum, tanquam ad prævalidum quendam murum, se receperunt. Eumenes hac victoria contentus, tuba militibus revocatis, trophæum excitavit, et eos qui in acie ceciderant funeravit. Pedestris vero Macedonum exercitus, qui in ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non posset, pacem ab eo impetravit: dataque per jusjurandum fide, potestatem in pagis vicinis frumentandi accepit. Verum resumptis viribus, comparatisque alimentis, contra jurejurando obstrictam fidem noctu inde digressus, clam ad Antipatrum se recepitc.

Perdiccas cum regibus, Aridæo et Alexandro puero, et copiis in Ægyptum veniens, non procul ab urbe Pelusio castra posuit: ubi dum fossam quandam antiquam repurgare instituit, Nilus supra modum effusus opera labefactavit. Et licet Ptolemæus objecta crimina coram multitudine ita purgasset, ut injuste accusatus videretur: bellum tamen, contra voluntatem multitudinis, illi intulitd.

Quum Perdiccas videret multos amicorum, castris ejus desertis, ad Ptolemæum transire: ductoribus convocatis, alios donis, alios promissis magnificis, omnes denique colloquiis humanis sibi conciliavit. Inde clam sub vesperam castris motis, juxta Nilum consedit, non procul a castello quodam cui Murus Camelorum erat nomen. Illucescente die, transmissis copiis et elephantis oppugnationem castelli aggressus, et a Ptolemæo fortiter repulsus, in castra

a Diodor. Justin. lib. 13. cap. 6. Arrian.

b Plutarch. et Emil. Prob. in Eumene. c Diodor. cum Arrian. et Emil. Prob. d Diodor, et Arrian.

sua retrocedere coactus est. Quibus noctu motis itinere tacito in regionem quandam venit Memphi adversam, ubi Nilus in duas partes scissus insulam effecit recipiendis castris idoneam. Quo dum exercitum trajicere conaretur, plures duobus millibus perierunt: inter quos non pauciores mille, diu huc illuc jactati, a belluis in fluvio sunt devorati. Ptolemæus autem ejectorum ad ipsum corpora combussit, justisque exequiarum peractis, ossa defunctorum necessariis et amicis transmisit. Unde Macedonum animi in Perdiccam longe magis efferati, benevolentiam suam ad Ptolemæum inclinarunte.

Seditione in castris orta, ducum primores ad centum numero desciverunt: inter quos nobilissimus erat Pithon nulli amicorum Alexandri virtute et gloria secundus. Equitum vero nonnulli, conspiratione facta, oppressum in tentorio Perdiccam trucidarunt: quum per tres annos (vel, tertio jam currente anno) principatum obtinuisset.

Postridie congressis ad concionem militibus, Ptolemæus ad reges, transmisso Nilo profectus est: donisque allatis et variis quoque obsequiis tam eos quam cæteros Macedonum proceres amanter complexus est. Et quum a se facta excusasset, quia commeatus defecerat; largam frumenti copiam exercitui subministravit, aliisque necessariis castra replevit. Quin et ipsorum Perdiccæ amicorum vicem dolere se palam ostendit: et quibuscumque Macedonibus periculum aliquod imminere videretur, eosdem ille omni ope ac ratione metu liberare studuit. Quanquam vero gratia qua apud multitudinem valebat regum tutelam vindicare sibi facillime potuisset: consilio tamen suo effecit, ut quum deliberationem Macedones de imperio proposuissent, omnes propensis animis Pithonem (qui Græcos in superiore Asia a Macedonibus deficientes debellaverat) et Aridæum (qui Alexandri corpus deportaverat) regum Aridæi et Alexandri pueri curatores cum suprema potes

Diodor. ann. 3. Olymp. 114.

Id. cum Arriano, Justino lib. 13. cap. 8. Pausan. in Attic. pag. 5. et Æmilio Probo in Eumene; qui Perdiccam apud flumen Nilum interfectum a Seleuco et Antigono fuisse scribit.

tate crearent; et copiis universis, Perdiccæ loco, præfice

rents.

Duobus post Perdiccæ interitum diebus, de victoria Eumenis in Cappadocia cædeque Neoptolemi et Crateri nuncius pervenit: qui si duobus diebus illum antevertisset, propter successus magnitudinem nemo Perdiccæ manus inferre fuisse ausus. Ob Crateri vero necem infensi Macedones, Eumenem hostem declararunt, et de adjunctis ipsi viros nobilissimos quinquaginta quorum in numero erant, et Pitho Illyrius (sic enim conjunctim apud Justinum lego; ut etiam apud Arrianum in Indicis, Πειθῶν Κρατεα Αλκομενεὺς, quæ Stephano urbs est Illyridis) et Perdiccæ frater Alcetas. Dux contra eos Antigonus cum Antipatro delectus est: evocatusque e Cypro est Antigonus, et una cum Antipatro ad reges festinare jussus.

Interfecti etiam sunt a Macedonibus in Ægypto amicorum Perdiccæ fidelissimi, et soror ejus Atalanta; quam Attalus classis imperator, qui tum ad Pelusium agebat, uxorem duxerat. Ille certior de uxoris et Perdiccæ cæde factus, cum classe solvens, Tyrum appulit. Ubi Archelaus Macedo, præsidio urbis præfectus, comiter eum excepit urbemque, cum 800. talentis a Perdicca custodia suæ commissis, ei tradidit. Ita Attalus ad Tyrum subsistens, quicunque e castris ad Memphim Perdiccæ amicorum evaserant, collectos recreavit1.

Eurydice, regis Aridæi conjux, Pithonem et Aridæum regum curatores nihil se inconsulta volebat agere. Qui primo quidem non repugnarunt: post tamen, nihil illi commune cum republica esse; sibi vero illam, dum Antigonus et Antipater veniant, curæ fore responderunt*.

Pithon et Aridæus a Nilo cum regibus et copiis profecti, in Triparadisum superioris Syriæ pervenerunt. Ibi dum Eurydice multa curiosius agit, et curatorum studiis adversatur; Pithon incommoditate illa offensus, quod et Macedones in mandata ejus magis intentos videret, advo

8 Diodor. et Arrian.

h Diodor. et Arrian. cum Justino, lib. 13. cap. 8. et Plutarcho in Eumene. Diodor. ann. 3. Olymp. 114. k Arrian.

cata concione, tutela se abdicavit. Macedones ergo Antipatrum cum summa potestate curatorem elegerunt'.

Exercitus ab Antipatro quæ Alexander promiserat militiæ præmia poscit. Antipater, cum in præsentia nihil haberet, æquum postulare respondit: seque mox thesauros regios, quæque alibi recondita essent, exploraturum est pollicitus. Quæ ipsius oratio parum jucunda fuit exercitui. Quare cum Eurydice quoque criminationes adversus Antipatrum foveret, plebe indignante, seditio cooritur. Quo tempore et Eurydice in eum concionatur (Asclepiodoro scriba sermonem ejus referente) et præter eam item Attalus: plane ut vix cædi ereptus sit Antipater. Ejus patrocinium Antigonus et Seleucus apud inconditam plebem susceperunt: qui et ipsi propterea non parum de vita periclitati sunt. Morti ergo ereptus Antipater ad suum se recepit exercitum, et equitum præfecti dein evocati convenerunt: vixque tandem seditioni fine dato, Antipatrum rursum, ut antea, summæ præesse rei jubentTM.

Dehinc satrapiarum in Triparadiso ab Antipatro facta est partitio: qua priorem partim ratam habuit, partim ubi temporum necessitas exigeret innovavit. Et Ptolemæo quidem, quam huc usque tenuerat, assignavit. Fieri enim haud poterat, ut is alio transferretur; propterea quod sua ipsius virtute Ægyptum velut armis partam obtinuisse videretur. Mesopotamiam et Arbelitidem Amphimacho regis fratri, Babyloniam Seleuco, Parthiam Philippo, Ariam et Drangianam Stasandro Cyprio, Bactrianam et Sogdianam Stasanori Solio ex eadem insula oriundo, attribuit. Mediæ, Atropatæ (mortuo Perdicca genero suo) ademptæ, ad Caspias usque portas præfecturam Pithoni Crateæ sive Cratevæ filio assignavit. Unde Atropates minorem Mediam, a se Atropatiam nominatam, a Macedonum potestate avertens, ditionis illius ab aliis separatæ regem se constituit: cujus successionem ad sua usque tempora ibidem duravisse, testatur Strabo". Antigeni (pro quo, Antigoni nomen apud Diodorum perperam legi

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »