Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cum ad muros urbis pervenisset, corvorum examen vidit certantium et se mutuo cædentium: quorum aliquot juxta ipsum sunt delapsi. Cumque Apollodorus illi indicasset, fratrem suum Pithagoram (qui tum in urbe aruspicinam exercebat) de ipso exta consuluisse; accitum Pithagoram rogavit, quid deprehendisset in hostia. Qui cum respondisset, quod hostia jecinora absque fibris inventa essent: rursus interrogavit rex, quid hoc portenderet. Eo vero magnum malum (vel extremum diem, ut apud Appianum est sub finem libri secundi belli civilis) portendi dicente, tantum abfuit ut Alexander illi succensuerit, ut eum deinceps chariorem habuerit; quod citra dolum simpliciter ei rem ipsam dixisset. Hæc se ab ipso Pithagora audivisse scripsit Aristobulus.

Quum Babylonii perquam humaniter, ut etiam anteà, Alexandri milites excepissent; omnes ad otium et voluptates, quod ingens rerum necessariarum copia suppeteret,

se converterunt.

Babylonem ad Alexandrum ex omnibus fere orbis terrarum partibus legati venerunt. Nam præter eos quos Asiæ nationes, civitates et principes miserant; etiam multi ex Africa et Europa legati accesserunt. Ex Africa, ab Hammoniis, Æthiopibus, Carthaginiensibus cæterisque Pœnis, et cunctis qui mare usque ad columnas Herculis accolebant. Ex Europa, a Græcorum civitatibus et Macedonibus, Thracibus, Illyriis et Scythis, Brutiis quoque Lucanis ac Tuscis Italiam incolentibus, Siciliæ et Sardinia insulis; ab Hispanis etiam et Gallis, quorum nomina ac cultum tum primum Macedones cognoverunt.

Legatorum catalogo accepto, quibus primum, et quibus deinceps responderet, dum ad omnes perveniretur, Alexander constituit. Ac primum eos qui sacrorum causa venerant, audire decrevit. Secundum locum his dedit, qui dona attulerant; tertium iis qui cum finitimis controversias habebant: quartum illis qui de privatis tractaturi venerant. Ultimæ partes illorum erant, qui restitutioni Græcorum exulum refragabantur. In hortis igitur aureum sibi

Diodor. lib. 17. cap. 112.

solium statui curavit, et lectos argenteis fultos pedibus; in quibus sedens cum amicis, legationibus responsa dabat: ut ex Ephippo Olynthio refert Athenæush. Atque ut grata ea essent responsa, cunctosque placatos et benevolos a se dimitteret, in primis illi curæ fuit.

Eleis omnium primis operam dedit; et post illos Hammoniis, Delphis, Corinthiis, Epidauriis, et cæteris: pro majestate templorum audientiæ prærogativam illis tribuens. Et quum Epidauriorum legatis postulata concessisset, donarium per eos misit Æsculapio: sed his adjectis verbis: "Esculapius parum æquus mihi fuit; qui amicum, quem ego tanquam caput meum amabam, non servarit." Quotquot etiam clarorum virorum statuas, aut deorum simulachra, aut aliud quidvis diis consecratum Xerxes Babylonem, vel Susa, vel in Pasargadas, aut quamvis aliam Asiæ partem ex Græcia deportaverat, ea legatis deportanda dedit. Atque ita Harmodii et Aristogitonis æneas statuas Athenas remisisse dicitur, simulque Dianæ Cerceæ simulachrum.

De reducendis vero Græcarum civitatum exulibus, per Nicanorem Stagiritam epistolium hoc misit in Olympica celebritate, quæ tum appetebat, publice promulgandum. “Βασιλεὺς ̓Αλέξανδρος, τοῖς ἐκ τῶν Ἑλληνίδων πόλεων φυγάσι. Τοῦ μὲν φεύγειν ὑμᾶς οὐχ ̓ ἡμεῖς αἴτιοι γεγόναμεν, τοῦ δὲ κατελθεῖν εἰς τὰς ἰδίας πατρίδας ἡμεῖς ἐσόμεθα, πλὴν τῶν ἐναγῶν. Γεγράφαμεν δὲ ̓Αντιπάτρῳ περὶ τούτων, ὅπως τὰς μὴ βουλομένας τῶν πόλεων κατάγειν ἀναγκάση. Alexander rex, Græcarum civitatum exulibus. Auctores exilii vestri nos haud fuimus: reditus vero in patriam, sacrilegis et sceleratis tantummodo exceptis, nos erimus. Qua de re Antipatro scripsimus, ut civitates restitutioni suorum refragantes vi cogat1."

His absolutis, ad apparatum funeris Hephæstionis rex animum convertens, vicinis civitatibus imperavit, ut quicquid possent ad ornatum ejus conferrent. Mandatum præterea ad omnes Asiæ gentes dedit, ut ignem qui sacer a

h Lib. 12. cap. 18.

! Diodor. lib. 17. ad ann. 2. Olymp. 113. et lib. 18. ad ann. 2. Olymp. 114.

Persis vocatur, quousque exequias peregisset, extinguerent: quemadmodum in regum obitu a Persis factitari solebat. Quod pro infelici omine a vulgo acceptum fuit; ut quod ipsius regis mortem portenderet.

Tunc ergo ducum et amicorum unusquisque ad voluntatem regis se accommodans, simulachra ex ebore auroque et alia magnæ existimationis materia facienda curaverat. Ipse accitis undique architectis et subtilissimorum artificibus magno numero, muri partem ad stadia decem demolitus est lateribusque collectis, et loco qui rogum excepturus erat complanato, pyram quadrilateram excitavit; cujus unumquodque latus stadium obtinebat, altitudo autem 130. amplius cubitorum erat. Totius structuræ hujus ornatum pluribus describit Diodorus: de funebrium horum sumptuum summa deinde subjiciens. Quia deductores simul et milites, legatique et homines indigenæ, certatim ad funeris hujus apparatum sumptus conferebant; plusquam duodecim millia talentorum impensam fuisse ferunt. Quam talentorum summam et Justinus habet', licet Plutarchus et Arrianus myriadem, sive decem talentorum millia, tantum numerent.]

Alexander injectis in pyram armis, auro et argento, simul ea cum mortuo igni tradidit; itemque vestem magni apud Persas pretii*. Ludos præterea gymnicos et musicos, cum certantium multitudine, tum sumptuum præmiorumque magnitudine longe prioribus omnibus illustriores instituit. Tria enim agonistarum millia ad ipsius tumulum certavisse dicuntur'.

Tum quoque forte accidit ut Philippus, ex amicis regis unus, cum oraculo ab Hammone reverteretur, fas esse Hephæstioni ut heroi sacrificare. Quo nuncio lætatus mirifice Alexander, primus sacrum illi fecit: cæsisque victimis, ad decem millia omnis generis, splendido totam multitudinem convivio accepit. Cleomeni quoque Ægypti satrapæ, (ut supra ad annum mundi 3673. a. annotavimus)

i Lib. 12. cap. 12.

1 Arrian. lib. 7. pag. 293.

* Elian. var. histor. lib. 7. cap. 8.

Diodor. ad ann. 1. Olymp. 114. cum quo conferend. Arrian. lib. 7.

homini improbo, ut templa illius nomini exædificarentur imperavit; et tabulis contractuum nomen illius inscriberetur: hoc quoque in epistola ad illum scripta adjecto: “ Ην γὰρ καταλάβω ἐγὼ τὰ ἱερὰ τὰ ἐν Αἰγύπτῳ καλώς και τεσκευασμένα, καὶ τὰ ἡρῶα τοῦ Ἡφαιστίωνος, εἴτέ τι πρότερον ἡμάρτηκας, ἀφήσω σε τουτου, καὶ τὸ λοιπὸν, ὑπηλίκον ἂν ἁμάρτοις, οὐδὲν πείσῃ ἐξ ἐμοῦ ἄχαρι. Si enim ego templa in Ægypto rite abs te Hephæstioni ut heroi exstructa invenero: non solum siquid antehac commisisti, ignoscam; sed quantumcunque deinceps deliqueris, nihil incommodi tibi a me accidet."

Continuo deinde templa Hephæstioni civitates pleræque dicarunt, delubra condiderunt, aras, sacra, ferias novo deo sanxerunt. Jusjurandum omnium religiosissimum Hephæstionis nomine fuit. Capitale erat siquis hac parte vel contaretur, vel neglectim coleret. Narrabantur insomnia, visæ Hephæstionis umbræ, prædicabantur illius responsa. Denique aræ et sacra dicata sunt familiari et malorum vindici deo. Proinde cum his Alexander initio mire oblectaretur, tandem ita captus est, ut fidem quoque adhiberet; gloriareturque quod non modo diis genitus esset, sed deos quoque ipse faceret. Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius ad extremum periculi venit, quod Hephæstionis tumulum præteriens illachrymasse visus esset. Ac nisi Perdiccas, venanti sibi Hephæstionem apparuisse ementitus, per deos omnes ipsumque Hephaestionem dejerasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanæ divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum ob memoriam pristinæ sodalitatis lachrymas non tenuisse; vir fortis et de rege bene meritus, pietatis in amicum graves poenas innoxio capite pependisset".

d. Apud Eleos Olympias CXIV. acta est: quo anno Alexandrum mortem obiisse agnoscunt universi, ut in libro primo contra Apionem habet Josephus, Hagesia sive Hegesia Athenis archonte, ut in libro decimo septimo bibliothecæ Diodorus et in septimo de rebus Alexandri confirmat

m Arrian. lib. 7. pag. 206.

n Lucian. lib, περὶ διαβολῆς.

Arrianus; ad finem videlicet tendente illius magistratu et anno hoc Olympiaco, ut ex mense quo mortuus est postea constabit.

In panegyri Olympiaca, præsente universa Græcia, Alexandri de revocandis Græcarum civitatum exulibus epistola, publico victoris præconio promulgata est. Cujus tamen mandato Athenienses et Ætoli minime parendum

censuerunt".

Recepit Alexander apud Babylonios, ut refert Aristobulus, classem navalem, quæ partim per Euphratem in Persicum mare subvecta erat Nearcho duce, partim in Phoenicia Cyproque extructa fuerat. Phoenicum quinqueremes duæ, quadriremes tres, triremes duodecim, triginta remorum naves triginta, in partes dissectæ, per septem stadia in urbem Thapsacum portatæ sunt; ibique rursus compaginatæ Babylonem per Euphratem delatæ sunt. Alias quoque naves Babylone, ex hortorum et lucorum cupressis, Alexander construxit: cum alterius materiei ibi esset inopia. Supplementa etiam in naves aliaque ministeria, et purpuras piscantium aliorumque marinorum operariorum multitudo, ex Phoenicia atque universa maritima ora ad eum

venerunt.

Portum præterea apud Babylonios Alexander effodi curavit, qui mille naves oblongas caperet: porticus etiam et navalia portui adjunxit. Misitque Miccalum Clazomenium cum 500. talentis in Phoeniciam et Syriam, qui quoscunque maritimos posset mercede alliceret vel conduceret. In maritimam enim Persici sinus oram ejusque insulas colonias ducere statuerat: quæ non minus opulenta quam Phoenicia fore videbatur.

Classe vero Arabas invadere habebat in animo Alexander, eam prætexens occasionem, quod ex omnibus Barbaris soli illi legatos ad eum non misissent, neque quidquam officii aut honoris detulissent: revera, omnibus dominandi impulsus cupiditate. Et cum duos tantum deos coli ab eis audivisset, Jovem sive Cœlum et Bacchum: non indig

n Diodor. ad ann. 2. Olymp. 113. Justin. lib. 13. cap. 5. Strabo, lib. 16. Arrian. lib. 7. ex Aristobulo.

P Arrian. lib. 7. pag. 300.

« ÖncekiDevam »