Sayfadaki görseller
PDF
ePub

que inquilinis indigentes habitandas concessit; dataque facultate sine rapto vivendi, rapinis arcuit'. Mallum igitur, Adana, Epiphaniam, et si quod aliud infrequens oppidum in aspera Cilicia, habitare eos jussit. Maritimam quoque Ciliciæ urbem, Solos prius, Pompeiopolim postea dictam, nuper a Tigrane Armeniorum rege vastatam instaurans, complures ibi collocavit: multosque Didymenam, incolis tunc egentem, transtulit.

Ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hyeme apparavit, ineunte vere suscepit, media æstate confecit: ut in oratione Maniliana peroravit Cicero ; quum antea de eodem dixisset: "Hoc tantum bellum, tam turpe, tam vetus, tam late divisum atque dispersum, quis unquam arbitraretur aut ab omnibus imperatoribus uno anno, aut omnibus annis ab uno imperatore confici potuisse?" In quo etiam, præter velocitatem victoriæ, et felicitatem miratur Florus, quod ne una quidem navis amissa est; et perpetuitatem, quod amplius piratæ non fuerunt; quod singulari consilio ducis prospectum fuisse ille ait, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris, et mediterraneis agris quasi obligavit. Neque de velocitate tamen audiendus est, dum quod de mari infero tantum est proditum (quod et ipsum satis in se quod miremur habet) ad universam ille trahit victoriam, ac si quadragesimo die parta ea fuisset: quum id aperte refellat Cicero; ut de Dione nihil dicam qui spatio unius anni a Pompeio majori ex parte maria fuisse pacata, illis verbis significat; τὰ πλείω αὐτῆς αὐτοετὲς ἡμέρωσε.

In Creta, (quam post Ciliciam alterum piratarum fuisse fontem Plutarchus hic affirmat) adeo sæve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique conficerent; alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent". Erat

Liv. lib. 99. Vellei. Patercul. lib. 2. cap. 32. Florus, lib. lib. 36.

cap. 6. Dio,

Appian.

Strabo, lib. 14. Plutarch. in Pompeio. Dio, lib. 36. "Florus, lib. 3. cap. 7.

ille tum in Pamphylia: quo venientes ad illum legati, ei se omnes Cretensium civitates dedere velle dixerunt. Ille spem deditionis non ademit, obsidesque imperavit. Metello interim per literas bello interdixit; et ne dicto illi essent audientes, civitatibus scripsit. Quin et ex insula excedere eum jussit: se enim eam, ut partem provinciæ sibi demandatæ, suscepturum2. Unum quoque ex legatis suis L. Octavium eo misit, sed sine exercitu; utpote qui non bellum esset obiturus, sed urbes in fidem populi Romani accepturus. Qui cum obsessis includens se muris, atque una cum his dimicans, non modo odiosum et invidiosum, verum ridiculum quoque Pompeium reddidita.

Metellus, contempto Pompeii in aliena provincia imperio, in instituto bello perrexit: eoque infestior, in hostes jus victoris exercuit; et antequam Pompeius adveniret, damnum eis dare properavit. Literis quoque Romam missis, gloriam rerum a se gestarum querebatur a Pompeio sublatam præteriri; qui in Cretam miserit legatum suum ad accipiendas urbium deditiones. Quibus respondens Pompeius, rationem reddidit, hoc se facere debuissec.

Cornelius Sisenna Græciæ ea tempestate præfectus, in Cretam cum exercitu veniens, Metellum ut populis parceret monuit: quem ubi ab instituto deducere non potuit, nihil quicquam ad eum coercendum egitd.

Aristion Cydonia excedens, devicto Lucio Basso obviam ei provecto, Hierapydna occupavit; urbemque eam adversus Romanos tutatus est.

Metellus, multis afflictis, Eleutheram urbem per proditionem accepit: quum proditores turrim lateritiam magnæ molis expugnatuque longe omnium difficillimam, aliquot noctibus continenter ita aceto madefecissent ut perfringi posset. Deinde, Eleutheræ stipendio imperato, Lappam vi cepit: nihil moratus Octavium, qui eam tum temporis tenebat. Et ab Octavio quidem vim omnem abstinuit;

x Cicero, pro lege Manilia. Appian. legat. 30.

b Florus. Plutarch. Dio.

d Dio, lib. 36.

▾ Plutarch. in Pompeio.

a Plutarch. in Pompeio. Dio, lib. 36.

e Liv. lib. 99.

e Id. ibid.

622

ANNALES VETERIS TESTAMENTI.

Cilices autem, quos is secum habebat, interemit'. Octaviumque multis contumelis et probris in castris affectum dimisits.

Octavius, hæc indigne ferens, non jam ut ante quietem egit: sed primum accepto exercitu Sisennæ, qui tum morbo vitam finierat, oppressis opitulatus est, iisque restitutis, Hierapydna ad Aristionem se contulit; ibique communi consilio bellum gesserunt. Cumque aliquandiu perseverassent, postquam adversum se ire Metellum perceperunt, castello relicto, vela in altum dederunt. Ibi tum tempestate vexati, et in terram multis suorum amissis ejecti sunth.

Marcus Cotta, quum quæstorem suum P. Oppium, quem peculatus et insidiarum suspectum habebat, repudiasset, ipse autem magnam vim pecuniæ ex Bithynia corrasisset, a C. Carbone accusatus est; isque Carbo, etsi præter tribunatum plebis honorem alium nullum gesserat, ob id consularibus honoribus exornatus est. Vide supra sub finem anni mundi 3935.

f Dio, lib. 36.

h Dio, lib. 36.

Plutarch. in Pompeio. i Id. ibid.

END OF THE NINTH VOLUME.

« ÖncekiDevam »