Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ordinis protectoris, etiam nobis super hoc humiliter supplicantis, vobis per presentes committimus, et mandamus: ut tu fili Generalis, si ibi cris, vel in absentia tua vos Provinciales Ministri, ad domos, et monasteria huiusmodi personaliter accedentes, et solum Deum preoculis habentes, adhibitis etiam vobiscum, si opus fuerit, duobus religiosis reformatis, sub obedientia tamen tua fili Generalis, auctoritate nostra, hac vice duntaxat visitare: illaque in capitibus, et membris, secundum canonicas sanctiones, et regularia instituta dicti ordinis, reformare curetis prout id in Domino conspexeritis salubriter expedire: super quo conscientias vestras oneramus, salva tamen semper remanente suorum obedientia superiorum. Non obstantibus premissis, ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis statutis quoque, et consuetudinibus dicti ordinis juramento confirmatione apostolica, vel quavis firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris, die x octobris мCCCCCI. Pontificatus nostri anno decimo '.

Breve do papa Alexandre VI
aos arcebispos e bispos de Portugal

1501-Outubro 13

Alexander Papa vi-Venerabilibus fratribus universis archiepiscopis, et episcopis Portugallie, et Algarbiorum regnorum, et aliorum dominiorum Carissimo in Christo filio nostro Emanueli Portugalie, et Algarbiorum huiusmodi Regi-illustri subiectorum, salutem, et apostolicam benedictionem. Cum sicut carissimus in Christo filius noster Emanuel Portugalie, et Algarbiorum Rex illustris, nobis nuper fecit exponi, plura monasteria, et ecclesie vestrarum civitatum, et diocesium calicibus, libris, vestibus, et aliis ornamentis, pro divinis officiis celebrandis plurimum indigere noscuntur: ita ut propter illorum carentiam, divina officia, in eis prout conveniret non celebrentur: ex quo in mentibus plurium christifidelium scandala generantur: Nos attendentes quod ecclesie et monasteria

1 ARCH. NAC., Maç. 16 de Bullas, num. 9.

domus Dei sunt: cupientes in premissis quantum cum Deo possumus salubriter providere: vobis, et cuilibet vestrum, in virtute sancte obedientie, committimus, et mandamus, ut monasteria et ecclesias huiusmodi etiam exempla, per vosmetipsos, nisi legitimo impedimento detenti fueritis, alioquin per aliam, seu alias idoneam seu idoneas personam seu personas, quam, seu quas, ad id duxeritis deputandas, auctoritate nostra visitetis: et in singulis ecclesiis, et monasteriis predictis, de libris, calicibus, vestibus, et aliis ornamentis predictis, iuxta ecclesiarum, et monasteriorum predictorum qualitates, per eos, ad quos alias iuxtin canonicas sanctiones pertinet, provideri facere curetis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita compescendo. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac quibusvis exemptionibus, ecclesiis, et monasteriis predictis quomodolibet concessis, ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome apud Sanctum Petrum, sub annulo piscatoris die XIII octobris MCCCCCI. Pontificatus nostri anno decimo 1.

Breve do papa Alexandre VI

ao arcediago e ao vigario da sé de Lisboa

1501-Outubro 13

Alexander Papa vi-Dilecti filii salutem et apostolicam benedictionem. Dudum pro parte Carissimi in Christo filii nostri Emanuelis Regis Portugalie illustris nobis exposito, quod ipse Rex qui Magistratus militie de Spata ordinis Sancti Augustini per Sedem apostolicam administrator deputatus existebat, oppidum de Sinis Elborensis diocesis ad dictam militiam, seu magistratum legitime pertinens cum eius iurisdictione ac mero et mixto imperio, necnon aliis iuribus, possessionibus et bonis immobilibus quibuscunque ratione dicti oppidi ad ipsum magistratum pertinentibus cum certo alio oppido, seu districtu, aut territorio ad ipsum Emanuelem Regem ratione patrimonii sui regalis pertinente cum evidenti utilitate magistratus et militie predictorum permutare cupiebat. Nos tunc de pre

1 ARCH. NAC., Maç. 16 de Bullas, num. 1.

1*

missis certam notitiam non habentes, eiusdem Regis in ea parte supplicationibus inclinati, aliis nostris sub plumbo vobis dedimus literis in mandatis ut servata forma quarundam literarum felicis recordationis Pauli Pape u predecessoris nostri, quarum tenores in eisdem literis nostris inseri fecimus, dictoque oppido, aut districtu, seu territorio ad ipsum Regem ut prefertur pertinente permutando cum dicto oppido de Sinis, ac singulorum oppidorum predictorum districtibus, iuribus, pertinentiis, mero mixto imperio, valore et emolumentis, ac possessionibus et bonis quibuscunque respective prius coram nobis specificatis coniunctim procedentes, de premissis nobis expositis vos diligenter informaretis: et si per eandem informationem permutationem huiusmodi si fieret in evidentem utilitatem dicti magistratus cedere reperiretis, eidem Emanueli Regi permutationem huiusmodi faciendi licentiam auctoritate nostra concedere curaretis prout in eisdem literis plenius continetur. Cupientes igitur, ut huiusmodi permutatio cum maiori diligentia et inquisitione fiat, ne ex illa dicta militia aliquod detrimentum patiatur, sed illius evidenti utilitati consulatur, Discretioni vestre per presentes committimus et mandamus, ut etiam duos probos viros dicte militie Deum timentes, et de qualitatibus, iurisdictione, ac aliis iuribus et emolumentis dicti oppidi de Sinis plenam notitiam habentes per vos eligendos in habenda super premissis informatione, ac concessione huiusmodi facienda vobiscum assumatis: et si dictarum literarum nostrarum forma servata, permutationem predictam in evidentem utilitatem militie et magistratus predictorum cedere repereritis, super quo vestram et dictorum duorum proborum virorum assumendorum conscientias plurimum in Domino oneramus, dicto Emanueli Regi eandem permutationem faciendi, alias in omnibus et per omnia earundem literarum nostrarum forma servata licentiam concedatis. Non obstantibus omnibus illis que in dictis nostris literis voluimus non obstare, ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xu octobris MCCCCCI. Pontificatus nostri anno decimo'.

1 ARCH. NAC., Maç. 16 de Bullas, num. 4.-Sobrescrito. Dilectis filiis Archidiacono ecclesie Ulixbonensis, et officiali ulixbonensi.

Breve do papa Alexandre VI

aos superiores das ordens religiosas em Portugal

1501-Outubro 13

Alexander Papa VI- Dilectis filiis superioribus ordinum quorumcunque, non tamen mendicantium, in regnis Portugalie et Algarbiorum consistentibus, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut charissimus in Christo filius noster Emanuel Portugalie et Algarbiorum Rex illustris nobis nuper fecit exponi in regnis suis quamplura monasteria ac loca religiosa ordinum diversorum non tamen mendicantium, fore noscantur, que ob religiosorum in illis degentium vitam lascivam et a religionis honestate penitus alienam ducunt non parva indigent reformatione: ad quam nisi deveniatur, brevi de totali illorum desolatione et ruina verisimiliter est formidandum. Nos volentes prospero et felici regimini monasteriorum et locorum religiosorum eorundem auctore Domino bene consuli: prefati Regis in hac parte piis et devotis supplicationibus inclinati, pariter quoque consideratione venerabilis fratris nostri G. Episcopi Tusculanensi, nobis etiam super hoc humiliter supplicantis, vobis per presentes committimus et mandamus: ut ad monasteria et religiosa loca predicta personaliter accedentes, et solum Deum preoculis habentes monasteria et loca predicta in capitibus et membris visitare, ac secundum canonicas sanctiones, et regularia instituta, ordinum predictorum reformare curetis: prout in Domino conspexeritis salubriter expedire, super quo conscientias vestras oneramus. Non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis statutis quoque et consuetudinibus ordinum predictorum, iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris die x octobris мCCCCCI. Pontificatus nostri anno decimo1.

1 ARCH. NAC., Maç. 16 de Bullas, num. 13.

Breve do papa Alexandre VI ao Geral e Provinciaes da Ordem dos Frades Menores em Portugal

1501 —Outubro 13

Alexander Papa VI-Dilectis filiis Generali et Provintialibus ministris provintiarum dominii Charissimi in Christo filii nostri Emanuelis Portugalie et Algarbiorum Regis illustris ordinis fratrum minorum secundum morem ordinis eiusdem vel in eorum absentia illarum custodibus salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut prefatus Rex nobis nuper per suum oratorem exponi curavit, in regnis et dominiis suis quamplura domus et monasteria ordinis fratrum minorum necnon monialium et sororum Sancte Clare fore noscantur, que ob fratrum et monialium ac sororum in illis degentium vitam lascivam, inhonestam, et a religione penitus alienam, non parva indigent reformatione ad quam nisi deveniatur, brevi, de totali eorundem monasteriorum et domorum ruina et desolatione, verisimiliter est formidandum, non sine religionis obprobrio animarum periculo, pernitioso quoque exemplo et scandalo plurimorum. Nos volentes felici et bono regimini monasteriorum et domorum eorundem auctore Domino bene consuli prefati Regis in hac parte instantissimis supplicationibus piis et devotis inclinati, pariter quoque consideratione venerabilis fratris nostri G. Episcopi Tusculanensis dicti ordinis protectoris, etiam nobis super hoc humiliter supplicantis: vobis per presentes committimus et mandamus: ut tu fili Generalis si ibi eris vel in absentia tua vos provintiales ministri ad domos et monasteria huiusmodi personaliter accedentes, et solum Deum preoculis habentes, adhibitis etiam vobiscum si opus fuerit duobus religiosis reformatis, sub obedientia tamen tua fili Generalis auctoritate nostra hac vice dumtaxat visitare, illaque in capitibus et membris secundum canonicas sanctiones et regularia instituta dicti ordinis reformare curetis: prout id in Domino conspexeritis salubriter expedire super quo consciencias vestras oneramus salva tamen semper remanente suorum obedientia superiorum. Non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, statutis quoque et consuetudinibus dicti ordinis.

« ÖncekiDevam »