Caesar. Scenes from the fifth and sixth books of the Gallic war, ed. by C. Colbeck

Ön Kapak
Macmillan and Company, 1881 - 75 sayfa
 

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Popüler pasajlar

Sayfa 31 - Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt ; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur.
Sayfa 30 - Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent ; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines.
Sayfa 30 - In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate, disputant et juventuti tradunt.
Sayfa 30 - Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias inferrent aut illatas propulsarent, omnes in bello versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet.
Sayfa 35 - Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent.
Sayfa 31 - Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
Sayfa 33 - Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios ; sed magistrates ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt.
Sayfa 29 - Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
Sayfa 34 - Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes» regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt.
Sayfa 34 - Civitatibus maxima laus est, quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere: simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato.

Kaynakça bilgileri