Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Varia signa, quibus homines cogitata sensaque sua aliis manifestant. Significatio

et sensus.

Homo a Creatore suo tot tantisque dotibus ac praerogativis

exornatus est, ut omnes creaturas hujus terrae praestantiâ longe superet. Inter munera ista divina eminet ratio, voluntatis libertas et animae immortalitas. Qua ens rationale facultate cogitandi gaudet, vi cujus veritatum maxime sublimium thesaurum sibi acquirendo par redditur, imo ad Deum ipsum semet attollit; per voluntatis libertatem virtutis, proinde meriti praemiique capax est; propter animae immortalitatem destinatio ejus ultra angustos hujus vitae terminos infinite extenditur. Dono cogitandi aliud non minus pretiosum additum est, nimirum facultas, cogitata sensaque sua manifestandi; ast hoc nonnisi per signa, quae in sensus cadunt, fieri potest. Sunt autem signa haec alia naturalia, alia arbitraria. Naturalia vocantur, quibus homines praeter voluntatem animi sui conditionem molusque aliis produnt, v. g. vultu, vel singulari vocis sono, certo corporis aut membrorum motu. Arbitraria signa sunt, quibus homines scientes volentesque abdita mentis atque animi sui pandunt. Horum alia pertinent ad oculorum sensum, alia eaque plurima ad sensum aurium, paucissima ad sensus reliquos. Inter signa ́arbitraria voces seu verba primum occupant locum; hisce omnium reliquorum signorum vis compensari potest, reliqua autem non sufficiunt ad omnem verborum potestatem exhauriendam. Etenim non obstante summa perfectione, ad quam olim Romani artem mimicam evexerant, ita ut v. g. Roscius, celeberrimus histrio, vel facundam Ciceronis linguam ad certamen provocare ausus esse legatur; non obstante stupendâ dexteritate, qua surdo muti a perito magistro edocti cogitata sensaque sua gestibus exprimere sciunt; non obstante admirabili scribendi peritia, qua cogitationes vix mente conceptae chartae mandantur: dubio tamen obnoxium non est, subtiles existere

cogitationum sensorumque corundem modos diversis gradibus distinctos, quae neque mimis aut gestibus, neque literis, sed solo sermone seu vivâ voce ad amussim manifestari possint.

Notio jam, quae signo quodam, proinde et vocabulo vel formulâ indicatur, significatio ejus dicitur; cogitatio vero aut animi motus, qui vocabulis in propositionem vel orationem conjuntis a loquente exprimitur, sensus vocatur.

S. 2.

Usus loquendi et ejus origo.

1. Usus loquendi in genere est modus constans, quo gens quaedam aut certa ejus hominum classis vocibus linguae suae utitur ad cogitata sensaque sua et animi motus aliis manifestandos. Usus loquendi ergo complectitur non tantum vocum linguae thesaurum, et significationum, quae cum singulis illarum conjunguntur, copiam (lexicalia); sed et constantem formarum ac formularum usum, nec non certum vacabulorum ordinem ad exprimendas diversas notionum relationes et modos (grammatica). In specie itaque usus loquendi respectu lexicali est constans conjunctio earundem significationum cum iisdem vocabulis; respectu vero grammatico est constans formarum ac formularum frequentatio, nec non certus vacabulorum ordo ad exprimendas diversas notionum relationes et modos.

[ocr errors]

2. Quod attinet originem usus loquendi seu linguae et quidem a) primitivae, illam esse divinam, e s. Scriptura clare edocemur; nam Moyses narrata hujus mundi et primi hominís creatione sic scribit Genes. 2, 1924. Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae, Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus." Exposita porro formatione Evae, scriptor sacer referre pergit v. 22. et 23.: Et adduxit eam (Deus) ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur virago, quoniam de viro sumta est." Apertis itaque verbis ss. literae docent, primum hominem non successive, necessitate aut commercio cum aliis coactum, ope meditationis et studii sibi invenisse ac efformasse linguam; nam cum adhuc solus esset, statim singulis animantibus, dein mulieri sibi adjunctae nomen imposuisse legitur. Etiam Ecclesiasticus 17, 1. 5. dicit: „Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Creavit ex ipso adjutorium simile sibi, et consilium (rationem), et linguam, et oculos et aures et cor dedit illis". Quidcunque rationalist ae, non Socratem et Platonem, sobrie philosophantes *), sed Horatium, poëtam temere fingen

*) Plato in Kratylo refert, alios affirmare, arbitrariam hominum conventionem solam esse rationem, cur voces linguae hanc vel illam significationem apud

tem*) secuti contra haec revelationis divinae effata protulerint, aut absurdum est, aut nodum non solvit, sed discindit.**) - Verum b) diversarum quoque linguarum originem eaedem ss. literae a Deo derivant ; sic enim legimus Genes. 11, 1 9. „Erat autem terra labii unius et sermonum eorundem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro coemento, et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum, et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam, et dixit: Ece, unus est populus et unum labium omnibus, coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverun! aedificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum". --Poenae instar itaque linguarum diversitas in hominibus degeneribus et suam gloriam querentibus a Deo effecta est; ast poena hæc pro infinitâ sapientiâ divinâ simul eum habuit finem, ut genus humanum non tantum per physica montium, desertorum et marium, sed etium per spiritualia idiomatum obstacula in gentes divisum et sejunctum ab universali corruptione praeservaretur, quod quantopere necessarium fuerit et adhucdum sit, historia atque experientia luculenter docet et docebit, donec occur

illos habeant; alios asserere, vocabulorum linguae significationes esse congruas indoli rerum, quas hujus vel illius linguae inventores designare voluissent; contra autem Socrates, quem Plato loquentem inducit, ait, ens homine excellentius, sive sit Deus, sive daemon, prima res designantes vocabula inspirasse.

*) Horatius serm. 1. satyr. 3, 99 seqq.

,,Quum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum et turpe pecus glandem atque cubilia propter,

Unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro

Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,

Nomina invenere."

**) Ad solutionem hujus problematis praemio donatam, quam proposuerat Herder, respiciens Göthe recte observavit :,,Mir schien die Frage einigermassen müssig; denn wenn Gott den Menschen als Menschen erschaffen hatte, so war ihm ja so gut die Sprache, als der aufrechte Gang anerschaffen; so gut er merken musste, dass er gehen und greifen könne, so gut musste er auch gewahr werden, dass er mit der Kehle zu singen, und diese Töne durch Zunge, Gaumen und Lippen auch auf verschiedene Weise zu modificiren vermöge. War der Mensch göttlichen Ursprungs, so war es auch die Sprache selbst, und war der Mensch, in dem Umkreise der Natur betrachtet, ein natürliches Wesen, so war die Sprache gleichfalls natürlich. Diese beiden Dinge konnte ich nie, Seel' und Leib niemals aus einander bringen". Aus meinem Leben 2. Bd. S. 469.

ramus omnes in unitatem fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis". Eph 4, 13. 2. 3. Ast non desunt, qui et hoc respectu fontis undâ purissimi relictâ proprias cisternas sibi effodiunt, dum linguarum diversitatem naturali modo ortam esse demonstraturi varias hypotheses proponunt, quarum una alteram impugnat, omnes vero historiæ non tantum sacrae, sed etiam profanae fastis mendacii convincuntur, ut Kistemacker praeclare ostendit *).

§. 3.

Usus loquendi necessitas et varia distinctio.

Linguarum diversarum, proinde et usus loquendi originem Deo intervenienti adscribentes nequaquam asserimus, idiomata varia diversis nationibus plena perfectaque divinitus ita suppeditata esse, ut protoparentibus sermonis donum in paradiso erat concessum; potius successivam linguarum culturam, culturae spiritualis quasi speculum, maximam partem opus humanum agnosci debere, historia duce sponte concedimus. Quod jam attinet usus loquendi

1. necessitatem, si quamcunque linguam consideramus, sequentia observare licet:

a) Esse hominibus nisum communem et proinde naturalem, voces qua signa ita attemperandi rei significandae, ut perceptionem, quae per illam in animo enascitur, et sic mediate rem ipsam, in quantum fieri potest, exactissime repraesentent, unde sic dicta onomatopoeitica enascuntur; v. g. Poort, tonitru, hrom, Donner. Non minus homo

b) per naturae suae limites veluti cogitur in conjungendis pluribus cum una voce significationibus objectorum affinitatis rationem habere, quo facilius easdem teneat et aliis cognoscendas praebeat; v. g. incidere et sulcare; canities senectus; ferrum = gladius. Eodem modo homo.

c) per indolem mentis suae urgetur similes conceptus, relationes et modos similibus formis exprimere, ita ut, ubicunque similitudo formarum aut structurae recurrit, ad similem notionem aut notionum relationem concludere liceat; v. g. aquosus, arenosus, gloriosus; terminatio o verborum graecorum, zará cum accusativo.

Verum his non obstantibus aeque indubium est :

a) sonos eorumque per linguae organa inflexionem naturalem quemdam nexum habere ad summum cum certis animi motibus indicandis, porro cum rebus illis et repraesentationibus eis respondentibus, quae sonum quemdam edunt, ejusque imitatione designari et possunt et solent. Maxima ergo pars linguae ad eam, quam dicunt

*) Uiber Sprachengabe, ad finem tomi 5. operis: Die heilige Schrift des neuen Testamentes, übersetzt und erklärt. Grätz 1826. Cfr etiam Süssmilch: Beweis, dass der Ursprung der menschlichen Sprache göttlich sei. Berlin 1766 et Humboldt über die Kawi-Sprache Berlin 1836. I. pag. XXIV. seqq.

discursivam (mediatam, notionum collatione effectam) cognitionem pertinet, quae ab arbitrio dependet. Praeterea

P) ipsa soni, a rebus, quae designandae sunt, editi imitatio adeo varia est, ut non soli organorum linguae, coeli et victus, cogitandi sentiendique diversitati adscribi possit, sed quemdam libertatis usum supponat, ut exemplum de tonitru desumtum ostendit. Tandem 7) affinitatis ratio, ob quam cum voce quadam plures significationes, aut cum certâ vocis formà hae illaeve notionum relationes et modi conjunguntur, multiplex esse potest, prout aut res, aut notiones ex hac vel illa parte spectantur.

Quae cum ita sint, patet, nexum inter significationes et coces intercedentem, si ipsam ejus originem spectes, minime niti necessitate quadam naturae, non esse absolute necessarium, sed ab arbitrio pendere.` Quodsi autem arbitrio locus erat in nexu hoc inveniendo, multo magis ejusdem nexus ex parte aliorum approbatio ab arbitrio pendebat. Mutuo itaque consensu determinabatur nexus inter voces et notiones significandas initus. Propter hunc ipsum libertatis actum vocabula recte dicuntur arbitraria notionum signa. Verum etsi arbitrio locus erat in hoc nexu ineundo et consensu eidem tribuendo, consensus tamen iste necessarius erat, si homines inter se invicem cogitationum commercium efficere voluerunt; porro nexus actu initus eâdem ex causâ constanter firmiterque erat servandus; quodsi enim homines arbitrio suo abusi post breve tempus ab illo denuo discessissent, hoc ipso mutua cogitationum communicatio esset sublata aut saltem suspensa.

Ex his omnibus sequitur, usum loquendi non absolutâ quidem, hypotheticâ tamen niti necessitate.

2. Distinguendum est inter usum loquendi communem et peculiarem. Prior est ille, quem omnes homines eâdem linguâ utentes sequuntur; alter vero, qui certae talium hominum parti proprius est. Praeterea discernendus est usus loquendi cultior a populari ; ille locum habet, ubi nexus inter voces earumque formas et ordinem, et inter significationes, earum relationes et modos ad solidas linguae leges exacte compositus est; popularis autem vocatur ille, quem in vita communi adhibent homines, qui non omni cum severitate leges istas sequuntur. Exempla quaevís lingua suppeditat.

S. 4.

De discrimine inter significationem et sensum.

Inter significationem et sensum tantum intercedit discrimen, ut quis optime scire possit singularum vocum significatus, quin tamen sensum ipsum sit assecutus. Significatio nimirum non est, nisi notio voce vel formula in se consideratâ vi usus loquendi expressa; sensus autem est cogitatio aut animi motus a loquente propositione vel oratione manifestatus. Haec quantopere differant, e sequen

tibus clarius patebit :

[ocr errors]

1. Significatio non est, nisi vocabulorum et formularum; sensus vero propositionum et orationum.

« ÖncekiDevam »