Sayfadaki görseller
PDF
ePub

de necessitate illud observandi; quotiescunque nimirum cogitationum commercium inter colloquentes turbatur, hoc restituturi ad principii nostri observandi necessitatem provocare solent; denique

5. perspicuum et facile applicatu, ut jam ex immediate praecedentibus patet; quod enim cum nativa mentis humanae indole adeo arcte cohaeret, quavis data occasione sponte sese obtrudit. *) Ex dictis corollariorum instar sequentes promanant

$. 9.

Canones hermeneutici generales.

1. Quamvis significationem vocis aut formulae, quemlibet sensum propositionis constanter rejicias, qui supremo hermeneuticae principio omni ex parte spectato plane non convenit, i. e. qui sat cognito sive usui loquendi, sive contextui orationis, sive conditioni vel internae vel externae loquentis adversatur.

2. Eum significatum vocis aut formulae, sensum illum propositionis tuto amplectere verum, qui supremo interpretandi principio solus respondet.

3. Quodsi vero plures significationes vocis aut formulae, plures sententiae propositionis ita sunt comparatae, ut omnibus rite perpensis primo hermeneuticae principio respondere inveniantur: ne haesites illam praeferre, quae pluribus aut potioribus nititur rationibus, et ob facilitatem simul commendatur; nam in dubio nemo non cordatus, quod omnibus accurate ponderatis probabilius est et sponte quasi semet obtrudit, praefert ei, quod est minus probabile et e longinquo petendum. Hinc et

4. interpretationem illam certissime habeas veram, quae omnibus supremi principii partibus optime respondet. Verum

5. caveas, ne interpretationem eam et ideo habeas veram, quae et quia uni alterive parti supremi principii, v. g. contextui, apprime congruit, quae vero reliquis minus respondet vel plane adversatur, v. g. usui loquendi; nam a) quemadmodum loquens sana mente praeditus tum usui loquendi, tum contextui, tum conditioni suae omnimodae convenienter cogitata sensaque sua vocibus manifestet, necesse est: ita et interpres vice versa omnibus istis conditionibus aeque satisfaciat, oportet; praeterea b) non a quovis loquente postulare fas est, ut ea semper intelligat eoque modo adhibeat, quae et quo modo adhibita v. g. contextui repraesentando vel conditioni suae manifestandae essent aptissima; secus enim scriptores mere classicos haberemus.

*) Paucis: nostrum supremum hermeneuticae communis principium est: 1. revera primum seu supremum;

2. universale, et quidem

a) ratione materiae ut supra sub 2;

b) respectu formae, ut sub 3;

e) relate ad usum, ita ut partim sit absolutae necessitatis, partim perspicuum et facile applicatu, ut sub 4. et 5.

Caput II.

De s. Scriptura ejusque interpretatione.

$. 10.

Definitio et dicendorum conspectus.

Per s. Scripturam intelligimus libros a viris divinitus inspiratis profectos, a concilio Tridentino sess. IV. tum quoad numerum, tum quoad partes definitos, qui historiam sacram et doctrinam revelatam continent.

Ex hac definitione jam patet, s. Scripturam summi esse momenti, esse τὸ βιβλίον κατ' ἐξοχὴν, quod continet verbum Patris coelestis plenum gratia et veritate, et pertinere ad pretiosissimos, quibus ecclesia Christi gaudet, thesauros. Verum his non obstantibus ecclesia christiana fundata et propagata non est per s. Scripturam, et haecce nec integram continet doctrinam christianam, neque in omnibus locis est clara. Genuina itaque ss. literarum interpretatio, ut propter indolem earum commemoratam est perquam difficilis, ob summum pretium est maxime exoptanda. Votis nostris Dominus. satisfecit, infallibilem, authenticum nobis donans s. codicis interpretem, quo duce interpres doctrinalis, necessariis dotibus instructus, ad desideratum scopum feliciter enititur.

De singulis hisce jam paucis acturi demonstrabimus:
I. Definitionem nostram s. Scripturae esse veram ;

ita

II. ecclesiam christianam traditione esse fundatam propagatamque ;

III. S. Scripturam non integram continere Jesu Christi et Apostolorum traditionem ;

IV. eam non in omnibus locis esse claram;

V. Jesu Christi et Apostolorum doctrinam integram, pure et clare contineri in ecclesia Romano-catholica;

VI. ecclesiam catholicam authenticam esse ss. literarum interpretem ;

VII. idem etiam a concilio Tridentino confirmari et accuratius determinari; hinc

VIII. ecclesiam in interpretationem s. Scripturae catholicam influere; propterea

IX. multa magnaque catholicam inter et mere rationalem s. Scripturae interpretationem intercedere discrimina; et denique X. objectiones contra interpretationem catholicam motas nullius esse momenti.

S. 11.

I. Definitio s. Scripturae vindicatur.

Definitionem s. Scripturae superius datam vindicaturi di

A) Ss. libros a viris divinitus inspiratis profectos esse, seu eorum auctores fuisse inspiratos. Haec fides nostra

I. relate ad V. T. nititur non sola persuasione Judaeorum, sed potius iis, quae de illius origine et auctoritate, de ejus momento ac pretio infallibili certitudine ex ore divini magistri ejusque Apostolorum edocemur. Quod attinet

[ocr errors]

1. ipsum divinum magistrum,

a) Davidem in Spiritu Christum Dominum suum vocasse, expressis verbis declarat Mt. 22, 43., et quod Genes. 2, 24. sive Adam, sive Moyses edixisse legitur, Deo creatori clare tribuit Mt. 19, 5. Idem de reliquis ss. scriptoribus V. T. tenuisse Christum, omnis ejus agendi ratio hoc respectu manifestat; nam

b) S. Scriptura ei summa erat vitae norma, perfecta voluntatis divinae expressio relate ad munus, cui satisfacere, et respectu viae, in qua ad finem missionis suae assequendum ingredi deberet; hinc e ss. literis depromsit arma, quibus statim ab initio muneris sui publici tentatorem devicit profligavitque (Mt. 4, 4. 7. 10.); ideo licet qua Filius hominis, qui fratribus in omnibus similis factus est, et in omnibus tentatus, sicuti nos absque peccato (Hebr. 2, 17. 4, 15.) in horto Gethsemane dolores crucis horrendae praesentiens humi prostratus oraret: „Pater mi! si possibile est, transeat a me calix iste" (Mt. 26, 39.): tamen Petri defensionem, utpote voluntati Patris in ss. literis manifestatae refragantem recusavit dicens: „An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri"? (Mt. 26, 53.)

c) Juxta haec principia Dominum in diversissimis adjunctis, cum variis hominibus, amicis et inimicis, agentem invenimus. Sic cum Pharisaei familiarem ejus conversandi rationem cum portitoribus vituperarent, verbis Oseae 6, 6. utens dicit: „Euntes discite, quid est Misericordiam yolo, et non sacrificium" (Mt. 9, 13.) Quum discipuli ejus ob spicas ad famem sedandam, sabbato evulsas et manibus tritas reprehenderentur: „Nonne legistis, inquit, quid fecerit David, cum esuriret ipse et qui cum eo erant" etc.? (Mt. 12, 3. seqq.) - Legisperito interroganti: „Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?" respondit: In lege quid scriptum est? quomodo legis ?" (Luc. 10, 25. 26.) Pharisaeos congregatos ad silentium redegit quaestione proposita: „Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est?" cumque illi respondissent: „Davidis," interrogare pergens: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum suum dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dexteris meis" etc. (Mt. 22, 41-46.)

Sadducaeis, qui quaestione captiosa de mortuorum resurrectione eum tentabant, reposuit: „Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei" (Mt. 22, 29.) - Praeterea

d) frequenter provocat Dominus ad s. Scripturam ceu ad testimonium omni dubio majus Patris coelestis de ipso, deque munere suo ac fatis. Sic coll. Luc. 4, 16. seqq. Christo in synagogâ Nazarethae liber Isaiae traditus est, ut pro more judaico pericopam quamdam legeret exponeretque; et cum evolvisset librum, invenit locum

(c. 61.), ubi scriptum exstat: „Spiritus Domini super me etc.," et coepit dicere ad illos: Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris." Tum haec verba Domini, tum admiratio Nazarethanorum et eorum quaestio indignabunda: „Nonne hic est filius Joseph ?" luculenter docent, Christum semet immediatum illius prophetiae objectum declarasse, et proinde eum, in quo solo illud vaticinium adimpleretur auditoribus repraesentasse; et veram fuisse hanc Domini assertionem, tenor illius loci prophetici cum persona et vita Jesu Christi collatus clarissime ostendit. Prout loco citato de Isaia, ita Jo. 5, 46. de Moyse eadem certitudine testatur Dominus: „De me ille scripsit," et ibid. v. 39. de ss. Scripturis in genere: „Illae sunt, quae testimonium perhibent de me". Hinc Christus, quotiescunque praedicit, quae sibi Hierosolymis eventura sint, diserte provocat ad illa, quae de ipso scripta exstent et impleri debeant. Sic Luc. 22, 37. brevi ante passionem suam declarat: „Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est (Is. 53, 12.), oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est", et dum coll. Mt. 26, 30. seqq. peractâ ultimâ coenâ paschali in montem Oliveti abiret, asserit, prophetiam (Zach. 13, 7.): „Percutiam pastorem, et dispergentur oves", in Apostolis suis fugam capturis hac ipsa nocte impleri debere. Etiam ipsâ resurrectionis suae die nihil magis curae erat Domino, quam discipulos suos edocere, juxta vaticinia prophetarum oportuisse pati Christum, et sic intrare in gloriam suam, et incipiendo a Moyse et prophetis illis interpretari in omnibus Scripturis, quae de ipso erant coll. Luc. 24, 25-27. 44-48. Si ex dictis jam cognoscimus, ss. literas Christo non fuisse scripturam humanam, antiquitate solum venerabilem, sed divinam, ob originem ergo suam, argumentum ac scopum summae auctoritatis opus maximi habendum: Dominus denique

c) de valore perpetuo, de auctoritate nunquam infringendâ s. Scripturae V. T. omne removit dubium dicens Mt. 5, 17-19.: „Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat coelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Quicunque ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum". Quodsi

2. ad Apostolos respiciamus, hi quoque inde ab emissione Spiritus s. eandem cum magistro suo divino de origine, argumento, fide et auctoritate s. Scripturae firmissime tenuerunt persuasionem ; nam

a) s. Scripturam aperte declarant inspiratam i. e. eam, per cujus auctores Deus, Spiritus s., Spiritus Christi locutus est. Sic s. Petrus in II. ep. 2, 21. affirmat: „Non enim voluntate humanâ allata est aliquando prophetia, sed Spiritu s. inspirati locuti sunt sancti Dei homines"; praeterea in I. ep. 1, 11. ait, Spiritum Christi prophetis praenuntiasse „eas, quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias", et Act. 3, 21. dicit Jesum Christum oportere „coelum suscipere usque in tempus restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum." Quod s. Petrus de propheticis, s. Paulus de omnibus

scriptis V. T. asserit; nam in II. Tim. 3, 16, 17. scribit: „Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei et ad omne opus bonum instructus." Cfr Hebr. 1, 1. 2. Idem Apostolus in 14 suis epistolis circiter ducenties ad s. Scripturae effata ceu ad oracula divina provocat. Ideo Apostoli

b) s. Scripturam vitae magistram ac regulam ad salutem consequendam declarant. Sic s. Paulus Rom. 15, 4. dicit: „Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus“, et in II. Tim. 3, 15. docet, ss. literas posse instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Jesu. Cfr I. Cor. 10, 6—11. Porro

66

c) s. Scripturam prophetiam in Christum et N. T. tum directam, tum indirectam declarant. Sic s. Petrus in II. ep., 1, 19-21. scribit: „Et habemus firmiorem, propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Huic prophetico sermoni innixus Apostolorum princeps statim festo pentecostes Christi resurrectionis et exaltationis ad dexteram Patris necessitatem ostendit coll. Act. 2, 22—36., et s. Matthaeus Christi facta fataque secundum divina V. T. oracula evenisse per integrum Evangelium suum demonstrat. S. Paulus instituta antiqua oeconomiae novae dicit umbram (Coloss. 2, 17., Hebr. 8, 5. 10. al.), finem legis Christum (Rom. 10, 4.), legem paedagogum nostrum in Christum (Gal. 3, 24.), in quo removetur velamen, quod usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, positum est super cor Judaeorum (II. Cor. 3, 13—16.), s. Joannes Apoc. 13, 8. Christum vocat agnum, qui occissus est ab origine mundi, nimirum in typis. Quid? quod Apostoli

et

d) s. Scripturam activitatis Filii Dei jam ante incarnationem ejus quasi delineationem historicam repraesentant, quatenus eum creatorem universorum, mediatorem omnium operum Dei omniumque institutorum divinorum in salutem hominum proponunt, et omnes revelationes coelestes ad eum auctorem referunt. Sic s. Joannes his grandibus verbis Evangelium suum exorditur: „In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt." Hisce Apostolus ei, de quo v. 14. dicit: „Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis," et de cujus visibili his in terris commoratione qua spectator auditorque in Evangelio suo testimonium perhibet; hisce, inquam, Apostolus Filio Dei existentiam personalem ante res conditas, ergo aeternitatem, porro divinam naturam, universorum creationem adscribit, et lucem ac vitam (revelatorem divinitatis, principium, auctorem et fontem omnis boni ac salutaris in cognoscendo et agendo) appellat (Cfr. Christi ipsius prorsus consentiens testimonium Jo. 8, 58., 14, 16.). Ita et s. Paulus Jesum Christum, divinam ejus naturam respiciens cum humanâ in una persona unitam, Hebr. 1, 3., Coloss. 1,

« ÖncekiDevam »