Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tamen s. Scriptura tantum continet claritatis, ut recte dispositi lectores sufficienter illustrentur; tantum vero complectitur obscuritatis, ut malevoli oculis capiantur.

$. 17.

Y. Jesu Christi et Apostolorum doctrina integra, pura et clara continetur in ecclesia Romano-catholica.

[ocr errors]

Quemadmodum Christus Salvator totius generis humani esse, et proinde institutum suum in salutem totius mundi introductum perdurare desideravit; ita et voluit, lumen per se in mentibus animisque hominum accensum non simile fieri lucernae sub modio absconditae, sed candelabro impositae, ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Mt. 5, 15.); ideo praecepit Evangelium praedicari omni creaturae usque ad mundi hujus finem, ut, qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus fieret (Mr. 16, 15. 16.). Jam vero Jesú Christi doctrina salutifera, sanguine ipsius pretioso obsignata, nonnisi una esse potest; neque enim, ut s. Gregorius Naz. ait, rerum natura fert duas de eadem re contrarias sententias veras esse"; et s. Paulus postulat, ut sit „unum corpus et unus spiritus, sicut vocati sumus in una spe vocationis nostrae; unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium" (Eph. 4, 4-6.), et propterea anathema pronuntiat in quemcunque, qui contrarium doceat iis, quae ipse praedicaverat (Gal. 1, 8. 9.). Ut itaque doctrina christiana juxta mentem divini ejus auctoris et magistri finem suum, salutem animarum, assequatur, utque fructus tantis laboribus, tanto pretio dignos ferat, per saeculorum decursum integra et pura conservetur, clare et omni cum certitudine exponatur ac cognoscatur, necesse est, „ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris" (Eph. 4, 14.). Inde vero facile intelligitur, ab ipso Domino, ne opus suum imperfectum relinqueret, designari debuisse certas personas, per quas sacrum ejus depositum in ecclesia, doctrina ipsius una et pura conservaretur, et infallibili auctoritate exponeretur, et suspeditari criterium certum, quo vera a falsis discernerentur. Quod jam rei natura tantopere flagitat, id factum esse ex ipsis ss. literis perspicue edocemur ; Christus enim

a) Apostolos suos proxime instituit eos, qui opus coeptum continuarent, quibus sicut ministerium (administrationem Sacramentorum) et regimen fidelium, ita et magisterium demandavit, et quibus non solum in genere dixit: „Amen dico vobis, quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solve

auf dem übereinstimmenden Zeugnisse der angesehensten Kirchenlehrer." Ibidem pag. 348.:,,Die Protestanten, wenn sie gegen den Gebrauch der Tradition kämpften, hatten die unbefangene Geschichte nicht auf ihrer Seite."

,,Adeo veritas ipsa cogente natura etiam ab invitis pectoribus erumpit !" Lactant. div. institut. II. c. 1.

ritis super terram, erunt soluta et in coelo;"et: "Quemadmodum me misit Pater, ita et ego mitto vos" (Mt. 18, 18. Jo. 20, 21.); sed etiam in specie praecepit: „Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Sp. s., docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis" (Mt. 28, 19. 20.). Ne vero Apostoli in tradenda doctrina unquam errarent, Christus eis Spiritus s. et suam ipsius assistentiam promisit, dicens: Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum." Paraclitus autem Sp. s., quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis.“ „Data estmihi omnis potestas in coelo et in terra Et ecce, ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi" (Jo. 14, 16. 26. Mt. 28, 18. 20.), Ast

[ocr errors]

b) Christum non solis Apostolis, sed et eorum in munere successoribus hanc de extraordinario Spiritus s. auxilio promissionem dedisse, uti finis doctrinae Christi et clara verba Jo, 14, 16. Mt. 28, 20. docent, ita etiam Apostolorum indubia agendi ratio ostendit; nam ipsi, authentici magistri sui interpretes, adjutores et comites sibi elegerunt, ut v. g. s. Paulus Timotheum et Titum; hosce ceu custodes doctrinae et coetuum duces manuum impositione ordinarunt, et ab eis alios ordinari voluerunt; his coetus christianos obedire debere monuerunt; magisterium ecclesiae ab ipso Christo institutum, in spe ie episcopos a Spiritu s. positos esse docuerunt ad regendam ecclesiam Dei (II. Tim. 1, 14. 3, 14. I. Tim. 4, 14. 5, 22. II. Tim. 2, 1. 2. Tit. 1, 5-7. Hebr. 13, 7. coll. cum v. 17. Eph. 4, 11-15. Act. 20, 28.). Denique ne ulla suboriri posset dubitatio, Christus pro omniscientia sua cuncta saecula perspecta, et singulos eventus futuros cognitos habens, nec non pro summa bonitate ac sapientia sua omnibus fidelium indigentiis succurrens,

c) sicut inter Apostolos Petrum, ita inter illorum successores, episcopos, Romanum pontificem instituit primatem ac principem, unitatis centrum, suum ipsius his in terris vicarium, visibile familiae christianae caput, universalem totius fidelium gregis pastorem, clavigerum regni coelorum, cui ceu firmissimae petrae superstructa est universa ecclesia, quocum uniti episcopi, iique soli sunt genuini Apostolorum successores, verae doctrinae Jesu Christi custodes, et eodem quidem, quo ob rerum circumstantias singuli Apostolorum instructi erant, attamen propter mutata temporum adjuncta nonnisi simul sumti et cum capite uniti infallibilitatis seu inerrantiae privilegio gaudent, ne sal terrae erroris ac mendacii veneno inficiatur, lux mundi in ignes fatuos commutetur, oculus corporis Christi tenebris obducatur in interitum totius ecclesiae. Quidquid igitur coetuum catholicorum praesules, Apostolis continuâ serie succedentes, inde ab aevo apostolico unanimi consensu ceu doctrinam Christi tenuerunt et tenent; quidquid ecclesia catholica eorum sive in conciliis generalibus congregatorum, sive dispersorum consensu nixa qua Christi doctrinam praedicat, et in constanti praxi observat, communibus symbolis, libris ac precibus publicis ceu fidem suam manifestat: traditio seu doctrina Jesu et Apostolorum absque omni dubio et divinâ auctoritate habendum est, ita

quidem, ut, qui sciens volensque eeclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Mt. 18, 17.).

Corollarium. Asserere, ecclesiam catholicam a vera fide unquam defecisse, temerarium, imo absurdum est; nam haec sententia apertissime Christum mendacii arguit, quia promissio ejus Mt. 16, 18. 28, 20. Jo. 14, 16. 26. al., quocunque tempore magisterium ecclesiae in rebus fidei et morum errasset, irrita esset facta.

S. 18.

VI. Ecclesia catholica in essentialibus est authentica s. Scripturae interpres.

Hoc sequentibus probatur:

1. Cum (coll. S. 6.) authenticus libri interpres sit vel ipse ejus auctor, vel hujus legitimus vicarius, in quem neque ignorantiae, nec laesae fidei cadit suspicio: authenticus s. Scripturae interpres est vel ipse Spiritus s., auctor primarius, et Christus, magister divinus, vel Apostoli, a Christo et Spiritu s. edocti, vel legitimi Apostolorum vicarii, qui, ut illi, a Christo per Spiritum s. diriguntur. Jam vero ecclesia catholica docens (magisterium Petroapostolicum), ut in mox praecedentibus ostendimus, vice fungitur Apostolorum et a Spiritu s. regitur; ergo et ipsa authentica est s. Scripturae interpres.

2. Ille sensus, quem ss. Patres unanimiter tenent, non potest non esse authenticus; nam si omnes Patres, licet adeo diversi tum ratione locorum et temporum, quibus vixerunt, tum respectu ingenii et culturae, qua sunt gavisi, eidem tamen s. Scripturae loco eundem subjiciunt sensum: consensus hic est effectus vel tam evidentis s. Scripturae claritatis, ut plane impossibilis esset dissensus ; vel Spiritus s. in singulis Patribus operantis juxta Joann. 14. 26; vel denique apostolicae traditionis, quam omnes ss. Patres erant secuti. Prima rei explicatio admitti nequit ob dicta §. 16.; sive vero alteram, sive tertiam sequaris, ad eundem pervenies scopum ; nam consentiens interpretatio Patrum in priori casu est interpretatio Spiritus s., primarii ss. literarum auctoris, in altero Apostolorum, a Spiritu s. rectorum, in utroque ergo authentica. Jam autem ecclesia catholica docens, quotiescunque s. Scripturae locorum proponit sensum, unanimi Patrum nititur consensu; ergo et ecclesiue interpretatio authentica est; quia rero authentica interpretatio prodire non potest, nisi ab authentico interprete; ergo ecclesia ipsa est authentica s. Scripturae interpres.

Ex huc usque dictis sequentia corollaria prono fluunt alveo: a) In sola ecclesia catholica genuina viget s. Scripturae interpretatio *); nam in hac tantum praesto est integra Apostolorum traditio, quae doctrinam biblicam partim complet (traditio constitutiva), partim illustrat (traditio exegetica), et quam alteram in specie

*) Cfr v. Drey's Apologetik tom. III. pag. 9. pag. 46. seqq.

N. F. auctores ad rite intelligenda ambigua et obscuriora librorum suorum loca proximis lectoribus suis vel ex viva institutione et continua praxi jam cognitam supposuerunt; vel una cum scriptis suis per fidos adjutores suppeditarunt *); vel serius ipsi praesentia sua exhibuerunt **).

b) Illa sola s. Scripturae interpretatio doctrinalis est genuina, quae in rebus fidei et morum christianorum cum mente ecclesiae catholicae congruit. Qui de hac veritate dubitat, consulat ipsos antiquos ecclesiae Patres, et nomine omnium respondebunt s. Irenaeus ***), s. Basilius +), s. Gregorius Nyssenus ++), s. Cyrillus Hierosolymitanus +++), s. Gregorius Naz. 1), s. Chrysostomus 2), s. Augustinus 3), s. Gregorius M. 4) etc.

*) Cfr. I. Cor. 4, 17, Eph. 6, 21. 22. Coloss. 4, 7. 8. 1, 7. 4, 12. 13. Phil. 2, 25. I. Pet. 5, 12. Rom. 16, 3. coll cum Act. 18, 2., Rom. 16, 5 seqq. **) Cfr. II. Joann. 12. III. Joann. 13. 14. I. Cor. 11, 34. Rom. 1, 11. et 15. 32. Hebr. 13, 23.

***) Contra haeres. 1. III. c. 3.,,Quid enim? Et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de praesente quaestione sumere, quod certum et re liquidum est? Quid autem, si neque Apostoli quidem scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant ecclesias?" Lib. IV. c. 26.,,Ubi igitur charismata Domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea, quae est ab Apostolis ecclesiae successio Hi enim fidem nostram custodiunt, et scripturas sine periculo nobis exponunt." Lib. V. c. 20. .,Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur Huic enim creditum est lumen Dei et propter hoc sapientia Dei, per quam salvat omnes homines,"

+) De Spiritu s. tom. III. edit Maur. p. 23. ,,Oportet enim (in s. Scripturae interpretatione) inviolabilem semper manere traditionem, quae in viviflca gratia data est."

††) Sufficit ad nostri sermonis demonstrationem, quod habemus a patribus venientem ad nos traditionem velut haereditatem quamdam per successionem ex Apostolis per sanctos sequentes transmissum.“

†††) Homil. edit Maur, p. 297.,,Idcirco nunc cautissime tibi tradidit fides ita tenendum, et in unam sanctam, catholicam ecclesiam, ut eorum abominanda collegia fugiens adhaereas semper sanctae catholicae ecclesiae, in qua renatus es, quia universe et absque defectu docet omnia, quae in hominum notitiam venire debent dogmata, sive de visibilibus et invisibilibus, sive de coelestibus et terrestribus rebus."

') Neque enim (in s. Scripturae interpretatione) rerum natura fert duas de eadem re contrarias doctrinas veras esse" Orat. 46. ad Nectar. 2),,Maneamus igitur, ubi ille jubet, in fide, in tuto portu. Ipsum magis audiamus, quam gubernatorem, qui est in nobis, rationem inquam." Homil. 53. in Acta Ap.

),,Quisquis falli metuit obscuritate quaestionis, ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate Scriptura demonstrat." Contra Crescon. I. I, c. 33.,,Cum ergo adhibita intentio incertum esse perviderit, quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit." Doct. christ. 1. III. c. 2.

),,In quo sane opere (interpretationis) lectorem flagito, ut non verba ex eloquentium oratorum sanctae ecclesiae comparatione consideret, sed sententiarum intellectus ex ecclesiasticae disciplinae rationibus penset; quia, etsi juxta Dei prohibitionem in ejus domo nemus plantare nescio, regulam tamen, qua s. Scriptura fideliter exponitur, in nullo derelinquo." Proëm. in I. lib. Reg. Cfr Frint's theologische Zeitschrift 12. Jahrg. 2. Bd.

c) Authentica locorum s. Scripturae interpretatio tum in ipsis ss. libris, tum extra eos suppeditatur ;

a) in ipsis ss. libris

aa) a loquente ipso, sensum suum exponente, v. g. I. Cor. 5, 9. 10.

BB) a divino magistro Jesu Christo;

r) ab hagiographis, utpote viris inspiratis;

B) extra libros sacros: a magisterio Petro-apostolico, utpote doctore infallibili.

Cum nostra sententia de ecclesia cath, ceu authentica s. Scripturae interprete ex asse consentit decretum Concilii Tridentini de interpretatione ss. literarum. Ob rei gravitatem jam uberius agen

dum est

S. 19.

VII. De decreto Concilii Tridentini, interpretationem s. Scripturae spectante. Supremum hermeneuticae catholicae principium.

Concilium Trident. sess. IV. sequens edidit decretum:

Ad coërcenda petulantia ingenia decernit (sacrosancta synodus), ut nemo suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, s. Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo unquam tempore in lucem edendae forent."

Quodsi singulas decreti hujus respicimus partes, Concilium A) normam statuit, contra quam ss. literas interpretari non licet, cui potius omnis earum interpretatio respondeat oportet, nimirum sensum ecclesiae et unanimem ss. Patrum consensum, dicens: Contra eum sensum, quem tenuit et tenet s. mater ecclesia, etiam contra unanimem consensum Patrum" (nemo interpretari audeat). Quem vero ecclesia tenuerit et teneat sensum, ipsa partim immediate, partim mediate manifestavit manifestatque.

[ocr errors]

aut

1. Immediate, dum in concilio congregata sensum suum apertis indicat verbis, idque

a) directe a) in genere versionem Vulgatam sensu latiori authenticam, i. e. in essentialibus cum mente sacrorum auctorum consentientem declarando; B) in specie, num proprie an tropice, de quanam re et quomodo hic illeve locus s. Scripturae intelligendus sit, determinando. Sic v. g. ecclesia sensum verborum Matth. 26, 26. 28. et parallelorum: Hoc est corpus meum, hic est calix sanguinis mei in concilio Trid. sess. XIII. declaravit, docens cp. 1.: „Majores nostri omnes, quotquot in vera Christi ecclesia fuerunt, qui de sanctissimo hoc (Eucharistiae) Sacramento disseruerunt, appertissime professi sunt, hoc tam admirabile Sacramentum in ultima coena Redem

« ÖncekiDevam »