Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Pars I.

De sensu inveniendo.

Sectio I.

De sensus investigatione per usum loquendi.

Caput I.

De usu loquendi in genere, et de modo ad certam ejus cognitionem perveniendi.

S. 27.

Interpres usum loquendi ante omnia respiciat necesse est, et tuto eum sequitur.

Quemadmodum qui totum aliquod rite cognoscere desiderat, singulas ejus partes perspectas habeat, necesse est: ita et de orationis cujuscunque sensu cognoscendo ne sermo quidem esse potest, nisi singularum ejus partium, i. e. vocum, formarum et formularum, quatenus notionum signa sunt, potestas sit nota. Cum vero hanc usus loquendi doceat, patet, eundem interpreti ante omnia bene cognoscendum et probe respiciendum esse, quo demum facto certus esse potest, rectam tutamque viam sibi patere, qua ad cognitionem sensus loquentis perveniat, utpote qui ipse, etsi (coll. §. 3) non absolutâ, hypotheticâ tamen cogebatur necessitate ad eas notiones cum vocibus, formis ac formulis suis conjungendas, quas alii quoque ejusdem gentis aut classis homines iisdem subjicere solebant aut solent.

Objectio. Usus loquendi linguae cujusvis successu temporis varias subit mutationes, dum vel a) ipsae notiones vocabulis expressae perficiuntur; vel b) novae voces novaeque pristinarum vocum significationes inducuntur; vel denique c) certarum vocum significatus prius usitati obliterantur, et in specie vocabula sic dicta media aut bono tantum, aut solum malo significatu adhibentur *). Interpres itaque non tuto sequi potest usum loquendi, quia hic sae

*) „Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt, vocabula." Horat. in ep. ad Pisores.

pius longe alia suppeditat, quam quae aetate auctoris cujusdam valebant.

Resp. Quae in objectione hacce enumerantur, partim non sunt verae usus loquendi mutationes, partim non ita comparata, ut sententiam nostram evertant. Nam

Ad a) Si ipsae notiones vocabulis expressae perficiuntur, nexus earum cum vocibus non turbatur, sed manet specifice idem; perfectio vero vel tenuitas notionum per conditionem loquentis ab interprete aeque respiciendam determinatur.

Ad b) Si nova enascuntur vocabula, vel si cum vocibus pristinis praeter antiquiorem quaedam significatio jungitur nova: utrumque fit aut prius aut serius, ac liber certus exaratus est, aut ab ipso auctore, de cujus usu loquendi quaeritur. Si primum habet locum, auctor non norum, sed eum sui temporis sequitur usum loquendi; si alterum fit, usus loquendi prior non tollitur; quodsi vero tertium erenit, loquens aut definitiones simul adponit juxta usum loquendi compositas, unde notiones ab eo per voces significatae innotescunt; aut etsi non communem, saltem certae hominum classis, i. e. peculiarem observat usum loquendi, quem proin et interpres inquirat ac respiciat, oportet.

Ad c) Haecce usus loquendi mutatio rarissime tantum, neque adeo repente aut occulte evenit, ut tempus ejus factae determinari non possit; quare indagandam est interpreti, qualis circa voces tales fuerit usus loquendi eâ aetate, qua loquens floruil, et dummodo praesto sint fontes, e quibus hocce cognoscitur, nihil difficullalis adest.

S. 28.

Quomodo usus loquendi linguae emortuae certo cognosci potest?

Qua via ad certam cognitionem usus loquendi linguae adhuc vivae perveniamus, dubium non est; fit enim hoc attendendo vel quaerendo, quinam significatus cum certis vocabulis, formis aut formulis conjungi soleant. Si vero lingua emortua est, quaestio, quaenam notiones per singula vocabula expressae sint, est quaestio facti, e testimoniis fide dignis dijudicanda.

Sunt autem testimonia haec, quae etiam fontes usus loquendi dicuntur, duplicis generis, nimirum immediata et mediata.

a) Immediata sunt lexica, scholia. glossae, versiones et commentarii, qui ex illa aetate descendunt, qua lingua nunc emortua adhuc erat viva.

b) Mediata sunt lexica, scholia etc., quae ex illo aevo ad nos pervenerunt, quo lingua non amplius quidem erat viva, viva tamen adhuc conservabatur traditio scholaris, i. e. quo lingua nunc emortua ab illis adhuc docebatur, quibus vel erat vernacula, vel qui eam a talibus didicerant.

Cognitioni linguae emortuae dialecti cognatae, etymologia et analogia linguae, nec non propria lectio haud contemnendas ferunt uppetias. quae ideo subsidia cognoscendi usus loquendi dicuntur. De his singulis agemus, et quidem

$. 29.

A) De fontium, e quibus usus loquendi linguae emortuae cognoscitur, momento.

Fontium nominatorum momentum eo gravius est, quo antiquiores sunt, quo pleniores ac minus suspecti de judicii proprii usu seu de fide laesa.

1. Scholia et glossae jam ex parte antiquitatis saepius maxima gaudent auctoritate, quia non raro ex ea aetate, qua libri ipsi sunt scripti, aut non multo recentiori descendunt. Ast respectu ubertatis et fidei levioris sunt ponderis, cum a) nonnisi vocabula obscura explicent, b) plerumque solum testentur, qua in significatione vocabulum quoddam certo tempore adhibitum sit, et c) non raro neglecto usu loquendi contextum sequantur; nam scholiasta et glossator non omnes enumerant vocum significatus, sed plerumque tantum edicunt, quid vocabulum hoc illudve in contextu significet, quem glossâ vel scholio illustrant; quare etiam hanc illamve significationem cujusdam vocis, quae contextui optime convenire videbatur, hoc in loco adoptare poterant, licet vocabulo huic non conveniret vi usus loquendi, saltem non illius temporis, quo liber ipse est scriptus.

Ceterum inter scholia et glossas hoc discriminis statuitur: Scholia occupantur illustratione vocabulorum, quae ob contextum difficiliorem obscura sunt, et rebus ipsis explicandis raro operam navant; glossae vero nonnisi ea explicant, quae ob antiquitatem vel raritatem usus non sunt sat clara.

2. Lexica omnes complectuntur linguae divitias; nam non indicant, quae significatio vocibus in his vel illis locis, sed quae iisdem in genere conveniant, et vel propterea minus suspecta sunt, ne magis contextus rationem habuerint, quam usus loquendi; dein lexica, saltem bona, innuunt etiam tempus, quo hae illaeve significationes vocabulorum sint usurpatae, dum plerumque auctores nominant.

3. Versiones ac commentarii intuitu ubertatis et fidei etiam inferiores sunt lexicis, et quidem eâdem ex causa, ex qua haec scholiis et glossis praeferuntur. Commentarii autem versionibus praestant, quod plura exempla adferendo, quibus explicationes suas comprobent, et ab exceptionibus vindicent, partim fidem suam luculentius contestantur, ideoque minus suspecti sunt de judicii proprii usu; partim ampliorem praebent linguae cognitionem, adeoque fons uberior sunt, quam versiones ad usum loquendi cognoscendum. Praeterea in versionibus attendendum est, utrum incorruptae ad nos pervenerint, item an non fors aliam textus originalis lectionem secutae sint, ac quam nos hodie tenemus, cui dubitationi commentarii minus obnoxii sunt, quia partim non tam facile adulterari solent, partim lectionem, quam sequuntur, plerumque diserte commemorant, vel alia ratione facilius, quam versiones, cognoscendam praebent.

S. 30.

B) De subsidiorum cognoscendi usum loquendi linguae emortuae auctoritate.

1. Dialecti cognatae. Significationes vocum linguae emortuae e dialecto ei cognata et adhuc vivente erui posse, dubio caret ; ast heuristicum (inventitium) solum, minime vero constitutivum usum hac in re dialectis cognatis vindicare fas est. Si v. g. vocis alicujus hebraicae significationem ignores, eandemque vel saltem affinem in dialecto arabicà reperias: suspicari quidem, nequaquam vero omni cum certitudine asserere licet, illi hebraicae voci eosdem esse significatus, quos idem vel affine vocabulum arabicum habet. Etenim cuivis dialecto sua esse peculiaria, et ideo vocabula affinia in diversis linguis cognatis saepe diversissimos habere significatus, inficias iri nequit*); quare si uni dialecto usum significationum determinandarum quoad voces alterius constitutivum tribueremus: a) quae cuique propria sunt, perperam obtruderentur ceteris ei cognatis, et sic contra rei naturam omne dialectorum discrimen necessario everteretur; praeterea b) arbitrio, in locis dubiis eam semper significationem ex hac vel illa dialecto eligendi, quae systemati, cui quisque adhaeret, aut opinionibus ejus praeconceptis maxime favet, latissima aperiretur porta, sicque omnis interpretationis certitudo plane tolleretur. Cfr. §. 49. a.

2. Etymologia et analogia linguae.

a) Etymologia linguae est derivatio significationis vel primigeniae ex elementis et radice vocis, vel secundariae ex primigenia ob affinitatis nexum inter res indicatas intercedentem. Si v. g. quaerenda est significatio vocis μerouxería, respiciendum ad elementa μετά et οικεσία, cujus radix est οἶκος, domus; inde descendit οἰκέω, in domo versor, i. e. habito, oixi∞, habitare facio; hinc, quia μετά in compositione denotat trans, μετοικίζω indicat alio in loco habitare facio, transporto; unde vocem μεToixeria transportationem significare, recte colligitur. Si vocabuli pos secundaria significatio investiganda, inquirendum est objectum cum luce in affinitatis nexu positum; tale autem est doctrina praestans, quae, porro ipse doctor, qui ignorantiam pellit efficitque, ut homo, quae sobria sint

*) Sic v. g. panis,

[ocr errors]
[blocks in formation]

م

dormitavit (schlummern), et contra dormitavit,dormivit denotat. Cfr. Gallorum journée Tag et Anglorum journey Reise, Tagreise, Landreise; sentire lat. fühlen, ital. hören; mirari wundern, et Hispan. mirare schauen, unde et Gallorum mirage Luftspiegelung et miroir Spiegel; Latin. mittere schicken, et Gall. mettre legen, setzen, stellen; Gall. mets Gericht, Speise, et Angl. meat Fleisch; German. Tisch et Angl. dish, Gericht, Schüssel; Angl. foot Speise für Menschen, et Germ. Futter für Thiere; Angl. stove Ofen et Germ. Stube. Relate ad dialectos slavicas cfr. e. g. Polon. raz einmal, Bohem. ráz Schlag, tropice Merkmal: 0лOво (olowo) Russis Zinn, Bohem. Вlei; лукь (luk) Russ. Zwiebel, Boh. ein Bogen an der Armbrust; yepшa (tscherta) Russ. Linie, Boh. zum Teufel; yacı (tschas) Russ. Stunde, Boh. Zeit.

ac proficua, cognoscere et facere valeat, dein omnis verae cognitionis fons; ergo vi etymologiae secundaria significatio vocis pos est doctrina praestans, dein doctor et denique fons, unde omnis vera cognitio promanat.

b) Analogia linguae est congruentia significationis formae alicujus aut formulae cum majori vel minori numero similium formarum aut formularum eâdem potestate gaudentium. Si v. g. formam verbi μa, oat, raι saepius recurrentem statum subjecti passivum indicare viderimus, eandem, si denuo occurrit, etiam hic passivam habere potestatem, concludere licet. Ita etiam, quia saepius legitur formula, in qua praepositio xarà cum accusativo constructa denotat, aliquid esse aut fieri juxta id, quod substantivo indicatur, formulae huic, si denuo quodam in loco exstat, eandem vim tribuendam esse, suspicari poterimus.

Attamen non obstantibus hisce usus etymologiae et analogiae linguae in cognoscendis vocum, formarum ac formularum significationibus non est constitutivus, sed tantum subsidiarius, quia non praebet certitudinem, quam hac in re solus usus loquendi suppeditat. Sic v. g. etymologia docet quidem, vocem noonτns vi elementorum et radicis denotare eum, qui futura praedicit, vatem; ast non raro istam significationem voci huic tribuendo erraret interpres, quia eadem vox vi usus loquendi pluribus in locis significat religionis doctorem, qui non praedicit futura, sed voluntatem Dei hominibus pandit, imo et interpretem, qui alterius vice loquitur. Etiam affinitas sola inter res intercedens non sufficit ad certitudinem efficiendam. Si v. g. vocabulum Léov in significatione secundaria adhibetur, vel regem potentem, vel heroëm, vel virum magnanimum, vel saevum denotare potest. Certitudo autem, quae harum significationum voci huic conveniat hoc vel illo in loco, tum tantum adest, si ex usu loquendi constat, qua ex parte loquens similitudinem illam leonis cum homine spectare consueverit; nam etiamsi omnes has similitudines cognitas habere aut spectare potuisset, eas tamen non omnes cognitas habere aut spectare debuit. Etymologia ergo non docet, quae voci alicui significatio tum primigenia, tum secundaria revera conveniat ; sed tantum manifestat, quae ei convenire possit. Si vero solum possibilem significationem pandit, usum ejus non esse nisi subsidiarium, sponte consequitur. Nihilominus tamem studium ejus merito commendatur tum ob ipsum hunc usum subsidiarium, tum et praecipue quidem ideo, quod insignem opem fert memoriae in retinendis significationibus, quae vocabulis vi usus loquendi conveniunt; memoria enim ope etymologiae multos, non raro longe divergentes unius vocis notiones facilius retinet, dum in significatione prima quasi firmum habet punctum, cui reliquas notiones adnectere valet,

Neque analogia certam praebet significationum cognitionem ; etsi enim major numerus formarum ac formularum, eâdem potestate gaudentium, simili formae et formulae significationem similem subesse probabile reddat: certitudo tamen deest. Sic v. g. magnus est numerus verborum graecorum formam ua habentium, et notio

« ÖncekiDevam »