Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Dilecto filio Augusto Nicolas Gallo.

Pius P. P. IX.

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Religionis et pietatis laus, nec non egregiae animi dotes, res hujusmodi visae sunt Praedecessoribus Nostris Romanis Pontificibus, quas peculiaribus beneficentiae testimoniis hone starent. Jam vero cum acceperimus, te rebus optimis institutum atque praeclaris ingenii virtutisque ornamentis illustrem, bene de re litteraria et, quod majus est, de religione fuisse meritum, ideo tibi aliquod beneficentiae Nostrae testimonium dare censuimus. Peculiari ergo honore te augere volentes et a quibus vis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacunque de causa latis, si quas forte incurristi, hujus tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, Auctoritate Nostra Apostolica per praesentes litteras te Equitem Ordinis Piani secundae classis eligimus, renunciamus atque in illum Ordinem a Nobis institutum referimus. Quare tibi cocuedimus, ut vestem hujusmodi Equitum secundae classis induere, ac proprium item insigne gestare possis, quod taenia serica caerulei coloris, duplici linea rubra extremis oris distincta, sinistro latere, ex aliorum Equitum more dependeat. Ut vero luculentius habeas propensae Nostrae

!

voluntatis testimonium tibi cum schemate vestis dicti Ordinis

ipsum insigne tradi mandamus.

Datum Romae apud St. Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI. Novembris MDCCCLII, Pontificatus Nostri anno septimo.

Pro Dno. Cardinali Lambruchini

(sign.) J. B. Brancaleoni Castellani.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« ÖncekiDevam »