Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ORATIONES ANTE OFFICIUM.

ORATIO I.

Aperi, Domine, os meum ad benedicendum nomen

sanctum tuum: munda quoque cor meum ab omnibus vanis, perversis et alienis cogitationibus; intellectum illumina, affectum inflamma; ut digne, attente ac devote hoc Officium recitare valeam, et exaudiri merear ante conspectum divinæ Majestatis tuæ. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

ORATIO II.

Domine, in unione illius divinæ intentionis, qua ipse

in terris laudes Deo persolvisti, has tibi nunc Horas persolvo. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate-Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Sacrosanct

ORATIONES POST OFFICIUM.

ORATIO I.

acrosanctæ et individuæ Trinitati, crucifixi Domini nostri Jesu Christi humanitati, et beatissimæ ac gloriosissimæ Virginis Mariæ fœcunditati, et omnium Sanctorum universitati, sit sempiterna laus, honor, virtus et gloria ab omni creatura, nobisque remissio peccatorum per infinita sæcula sæculorum. Amen. Beata viscera Mariæ Virginis, quæ portaverunt Eterni Patris Filium: et beata ubera quæ lactaverunt Christum Dominum.

Pater noster etc. Ave, Maria etc.

[ocr errors]

Hæc autem Oratio composita fuit a Leone Papa Decimo a quo etiam dicentibus eam post Officium concessa fuit indulgentia et remissio negligentiarum in Officio recitando admissarum. Sic enim referunt Navarrus De Consecrat. Dist. Cap. Quando notab. 19, ac Toletus Instru◄ ctionis Sacerdotum Libro 2, cap. 13.

ORATIO II.

Suscipe, clementissime Deus, precibus et meritis beatæ

Mariæ semper Virginis, et omnium Sanctorum et Sanctarum, Officium servitutis nostræ: et, si quid dignum laude egimus, propitius respice; et, quod negligenter actum est clementer ignosce. Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

AD INVOCANDAM GRATIAM SANCTI SPIRITUS

Veni, Creator Spiritus,

HYMNUS.

Mentes tuorum visita:
Imple superna gratia
Quæ tu creasti pectora.
Qui Paraclétus díceris,
Donum Dei Altissimi,
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Dexteræ Dei tu digitus:
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,

Deus,

Infirma nostri corporis
Virtute firmans pérpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus:
Ductore sic te prævio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Te utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Gloria Patri Domino
Natoque qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In sæculorum sæcula.

ORATIO.

Amen.

eus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sápere, et de ejus semper consolatione gaudére. Per Christum Dominum

nostrum. Amen.

[graphic][merged small]

Initio Matutini et omnium aliaruan Horarum dicuntur secreto Oratio Dominica et Salutatio Angelica.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

terne rerum Conditor,
Noctem diemque qui regis,
Et temporum das tempora,
Ut alleves fastidium.
Præco diei jam sonat,
Noctis profunda pervigil,
Nocturna lux viantibus
A nocte noctem segregans,
Hoc excitatus Lucifer
Solvit polum caligine:

Hoc omnis erronum cohors
Vias nocendi deserit.
Hoc nauta vires colligit,
Pontique mitescunt freta:
Hoc ipsa Petra Ecclesia
Canente culpam diluit.

I

[ocr errors]

Surgamus ergo strenue:
Gallus jacentes excitat
Et somnolentos increpat;
Gallus negantes arguit.
Gallo canente, spes redit,
Ægris salus refunditur,
Mucro latronis conditur,
Lapsis fides revertitur.
Jesu, labantes respice,
Et nos videndo corrige:
Si respicis, labes cadunt,
Fletuque culpa solvitur.
Tu lux refulge sensibus,
Mentisque somnum discute:
Te nostra vox primum sonet,
Et ora solvamus tibi.
Deo Patri sit gloria
Ejusque soli Filio
Cum Spiritu Paraclito
In sempiterna sæcula. Amen.
R. post hymnum suo loco.
In Officio solemni, Antiph.
Benedictus es.

Subinde vero incipiatur, ut mox infra: Et benedictum etc.

In Officio autem non solemni et feriali, Ant. Laudabilis. CANT. TRIUM PUEROR. Dan. 3.

Benedictus es, Domine Deus

patrum nostrorum: et lau

dabilis.

*Et benedictum nomen gloriæ tuæ: quod est sanctum et laudabile.

Benedictus es super thronum sanctum regni tui: et laudabilis.

Benedictus es super sceptra divinitatis tuæ: et laudabilis. Benedictus es qui sedes super Cherubim et Seraphim: et laudabilis.

Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris: et laudabilis.

Benedicant te omnes Angeli et Sancti tui: et laudabilem. Benedicant te cœli, terra, mare et omnia quæ in eis sunt: et laudabilem.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: et laudabili.

Sicut erat in principio, et nunc et semper et in sæcula sæculorum, amen: et laudabili. Ant. Benedictus es,Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis et gloriosus in sæcula. Kyr. kyr. kyr.

Hæc Antiph. in fine Cantici dicitur omni tempore. Y. Benedictus es, Deus. R. Amen.

Præcedentia sunt communia omni Matutino...

DOMINICA.

IN NOCTURNO I. Antiphona suo loco. Tempore Paschali absolute

Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et lauda-inchoatur.

bilis.

Benedictus es super sedem sanctam deitatis tuæ: et laudabilis.

CANTICUM. Isaic 26.

e nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus.

« ÖncekiDevam »