Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. 13. De Matutino.

In Matutino hæc ordine dicuntur: primo tota Oratio Domi

nicalis et Salutatio Angelica dicuntur secreto: deinde clara voce Deus in adjutorium etc., idque dum dicit, signat se quisque signo Crucis a fronte ad pectus, cum Gloria Patri etc. et Hallelujah, cujus loco in Quadragesima dicitur Laus tibi Domine etc.; quod servatur in principio omnium Horarum cum dicitur Deus in adjutorium etc.

Tum sequitur Hymnus quotidianus Æterne rerum etc. et Responsorium post Hymnum, conveniens Officio de Tempore,vel de Sancto. Quo Responsorio dicto, pronunciatur Antiphona, tum Canticum trium Puerorum, Benedictus es, Domine, ritu convenienti Officio, quod fit ut initio Psalterii dicitur. In fine vero Antiphone, Kyrie eleison ter: et . Benedictus es Deus, et §. Amen. Dicitur deinde Decuria, seu Psalmi Nocturni cum tribus Antiphonis, pro ratione currentis Feriæ, juxta distinctionem Feriarum, et Hebdomadarum in Psalterio factam cujus Decuriæ loco in Dominicis dicuntur tria Cantica cum suis Antiphonis tribus. Excipiuntur ab hac regula certa quædam Feria et Solemnitates: in quibus, qui Psalmi, aut quæ Cantica, Decuriarum loco dicantur, suis locis sunt adnotata.

Dicuntur deinde tres Lectiones: in Dominicis quidem de Homilia: in Feriis vero de Scriptura sacra, quæ per ordinem in Officio de Tempore assignantur.

In Festis vero Sanctorum (si non adsit Homilia) prima et secunda dicitur de eadem Scriptura, tertia vero de Sancto.

Si fuerint duæ Lectiones de Sancto: prima tantum erit de Scriptura, reliquæ de Sancto. Si vero nulla sit de Sancto, tum omnes accipiuntur e Sacra Scriptura.

Ante singularum Lectionum initium dicitur una Benedictio pro Officii, quod agitur, ratione: et ad singulas duas priores Lectiones dicitur unum Responsorium conveniens Officio; si de Tempore, in Proprio de Tempore; si de Sanctis, ut in Communi, vel Proprio Sanctorum.

Post Tertiam Lectionem dicitur Hymnus Te Deum, si ita Officii ratio postulet, juxta Rubricam de hoc eodem Hymno.

S. 14. De Laudibus.

Ad Laudes, Deus in adjutorium etc., Canticum Benedictus,

aut Attende, pro ratione Officii, cum sua Antiphona: deinde ter Kyrie eleison. Quo dicto, in Dominicis et Festis Sanctorum Solemnibus dicitur Antiphona ad Crucem quinquies, ritu, ut in Communi Sanctorum; aut etiam in quibusdam Dominicis septies, ritu ut in Dominica prima Adventus.

Deinde dicitur Oratio Deus, qui populum, secreto usque ad Una cum Sancto Spirilu in sæcula sæculorum: cui Versui respondetur Amen. Deinde dicitur Canticum Cantemus, cum sua

Antiphona in fine Kyrie eleison, ter. Postea dicitur altera Oratio secreta: Deus, qui tribus: ac post eam similiter conclusam dicitur Versus Dominus vobiscum: cui respondetur, Et cum spiritu tuo.

Deinceps dicitur Canticum Benedicite cum sua Antiphona et tribus Kyrie eleison. Mox dicto . Dominus vobiscum, dicitur Oratio prima intonata, propria vel communis suis locis notata, et . Dominus vobiscum. Quo dicto, recitantur Psalmi Laudate Dominum de cœlis, Cantate Domino, Laudate Deum in Sanctis, et Laudate Dominum omnes gentes: qui omnes Psalmi terminantur sub uno Gloria Patri. Dicitur deinde Capitulum Officio congruens: tum Antiphona cum tribus Kyrie eleison, et cum. Dominus vobiscum. Deinde Psalmus directus et Hymnus pro qualitate Officii de Tempore, vel de Festo.

Hymno recitato, dicitur duodecies Kyrie eleison: tum Dominus vobiscum: Psallenda ritu suo, Completorium et Oratio. Et hic finitur Matutinum de Sanctis: prius tamen factis Commemorationibus, si quæ faciendæ sint.

In Dominicis et Solemnitatibus additur altera Psallenda post Orationem prædictam : deinde Completorium: tum alia Oratio. In Festis Sanctorum non Solemnibus omnia, ut supra: sed non dicitur Antiphona ad Crucem, nec Oratio Deus, qui populum; nec Canticum Cantemus cum sua Antiphona, ut supra.

In Feriis Oratio secreta post Benedictus dicitur de Feria: deinde, loco Cantici Benedicite, dicitur Psalmus Miserere: et in Sabbatis Psalmus Confitemini: et loco Psallendarum dicitur Responsorium in Baptisterio, et Psalmi Versus quatuor, ut suis locis notatum est.

S. 15. De Prima.

Ad Primam, Pater noster et Ave Maria, secreto: y. Deus in adjutorium etc. Hymnus Jam lucis orto sidere etc. Psalmus Deus in nomine cum Gloria Patri etc. reliqui Psalmi, ut notati sunt in Breviario ad Primam. Deinde Epistolella cum suis Responsoriis: quæ mutantur pro ratione dierum, ut infra explicatur in Breviario ad Horas. Tum sequitur Symbolum S. Athanasii, et Capitulum Exurge Christe etc.

Quo dicto in Solemnitatibus Domini, et Octavis, et Dominicis, et Festis diebus Beatæ Mariæ Virginis, et in Festo Omnium Sanctorum, et in Ordinatione S. Ambrosii, et in iis etiam diebus, qui sunt inter Octavas tam Dominicæ Nativitatis et Epiphaniæ, quam Paschatis et Pentecostes (excepto tamen triduo Litaniarum) tum etiam in Nativitate Sancti Joannis Baptistæ, et in Natali Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, dicto, ut supra, Capitulo Exurge Christe, statim subjicitur . Dominus vobiscum: deinde Oratio Deus, qui ad principium etc. usque ad finem Primæ. Idemque fiat in omnibus Metropolitana Pontificalibus, tum etiam in aliarum Urbis et Dioecesis Ecclesiarum Festivitatibus Patronalibus ; sed a Clero tantum in iis Ecclesiis Divina tunc paragente. In

reliquis verò diebus adjunguntur Preces, ut infra. Quæ in Officio feriali, quo eæ dicendæ sint, dicuntur, genibus flexis. Ordo autem Primæ in Sabbato Sancto notatur suo loco.

S. 16. De Martyrologio.

Absoluta Prima, legitur Martyrologium pridie illius diei, quo memoria agitur Sanctorum; primo autem loco semper fit memoria illius Sancti, de quo agitur Officium. Ante Lectionem Martyrologii nulla petitur Benedictio, verum absolute inchoatur Martyrologium a Calendis, vel Nonis etc. Omittitur autem Martyrologium triduo ante Pascha. In fine singularum Lectionum semper additur: et alibi aliorum plurimorum Sanctorum Martyrum, et Confessorum, atque Sanctarum Virginum: deinde Hebdomadarius absolute diçit ý. Éxultabunt Sancti cum sequenti Oratione, ut in Breviario. S. 17. De Horis Tertia, Sexta, et Nona.

Ad Horas, Tertiam, Sextam et Nonam, Pater noster et Ave Maria, secreto: . Deus in adjutorium etc. Hymnus, Psalmi et reliqua, ut in Psalterio. Epistolellæ autem, Responsoria, Completoria, Preces et Orationes dicuntur pro ratione, ut infra locis suis. De Vesperis jam supra dictum est §. 12.

§. 18. De Completorio.

Ad Completorium, Pater noster et Ave Maria, secreto: . Converte nos: . Deus in adjutorium: Hymnus, Te lucis, præterquam in Quadragesima: quo tempore dicitur Hymnus Lux alma Christe mentium; ac Hymnus Te lucis, postea dicitur ante Epistolellam a Completorio ante Dominicam primam Quadragesimæ usque ad Sabbatum Sanctum exclusive: Psalmi, ut infra loco suo. Capitulum in fine, Antiphona cum versiculo et Oratione de Beata Virgine pro temporis ratione, ut suo loco exponitur. Preces autem omittuntur iis diebus, quibus etiam omittuntur ad Primam, ut suo loco notatur, et ut de Prima ipsa jam diximus. Quibus recitatis in fine Completorii, pro pia devotione dici> tur in Choro Confileor Deo, et Misereatur vestri etc., Adjutorium nostrum etc., Sit nomen Domini, ut suo loco disposita sunt. S. 19. De Versu Dominus vobiscum.

Dicitur Versus, Dominus vobiscum, cui respondetur, Et cum spiritu tuo, sive solus, sive cum alio quis dicit Officium. Dicitur autem ad Vesperas initio ante Lucernarium, ante Antiphonam in Choro, et ante Hymnum ante item et post Responsorium in Choro: ante præterea et post Orationes, præterquam ad Orationem, quæ cum Psallenda dicitur: ante item Responsorium in Baptisterio.

:

In Matutino autem non dicitur ante, nec post Orationem primam secretam, sed post alteram Orationem secretam. In aliis autem Orationibus dicitur ante et post; præterquam ad Orationes

post Responsorium in Baptisterio, et post Completorium; et præterea ante Responsorium in Baptisterio semper dicitur.

Ad singulas Horas in Orationibus dicitur etiam; præterquam in die Parasceves, ab Officio Hora Sexta, usque ad Officium Hora Nonæ, quod dicitur in Sabbato Sancto: idque inclusive. Cujus Versus et Responsorii loco dicitur Benedictus Dominus qui vivit, et regnat in sæcula sæculorum: cui respondetur Amen. S. 20. De Lucernariis.

Lucernaria dicuntur solum in Vesperis, præterquam in Parasceve, et in Vesperis Defunctorum ac semel repetuntur, ut suo loco notatum est.

Sunt autem diversa pro diversitate Officii; ut disposita videri poterunt in Psalterio, et in Proprio de Tempore, in Proprio et Communi Sanctorum.

S. 21. De Hymnis.

Hymni dicuntur Horis singulis; præterquam in Officio Defun

ctorum.

In Matutino et Horis Hymnus dicitur post Deus in adjutorium in Laudibus post Psalmum directum: in Vesperis post Antiphonam in Choro, cum ea dicitur; alias post Lucernarium. In Completorio autem Quadragesimali dicuntur duo Hymni, unus post Deus in adjutorium etc., alter post Psalmos.

Hymnus Eterne rerum Conditor quotidie dicitur in omnibus Matutinis.

Alii autem Hymni, ut suis locis Rubrica indicat, sive communes, sive proprii, mutantur pro ratione Officii.

Terminantur autem Hymni varie, prout sunt festi solemnesque dies: quæ Hymnorum terminationes locis suis descriptæ sunt.

§. 22. De Antiphonis.

Antiphone in Psalmis et Canticis dicuntur ad Matutinum et

ad Vesperas reliquis autem Horis non dicuntur, præterquam in Completorio ad Canticum Nunc dimittis etc. Istarum aliæ sunt propriæ, aliæ communes, ut est Solemnitatum, temporum et festorum dierum ratio, singulæque descriptæ sunt suis locis.

Antiphonis propriis cedunt, quæ communes sunt, tam de Feria quam de Sanctis. Ubi vero propriæ non habentur, sumuntur de Communi.

In proprio de Sanctis ad Matutinum Antiphonæ et Responsoria inter Lectiones sumuntur de Vesperis propriæ hoc ordine: ita ut in Choro dicatur post Lectionem primam: in Benedictus Antiphona sumatur de Magnificat: in Benedicite dicatur Antiphona de Vesperis in primo Psalmo : et in Laudate Antiphona in secundo Psalmo; Psallenda vero de Vesperis dicatur etiam in Matutino. Et hoc, nisi in Matutino propria Responsoria, Antiphonæ et Psallendæ habeantur.

Antiphonæ in Choro non dicuntur in primis Vesperis Solemnibus, sed in secundis. Cum vero Officium non est Solemne, dicuntur in primis; nisi Rubrica quandoque aliter ostendat.

In Feriis item non dicuntur, præterquam in Sabbatis de Adventu. Antiphonæ in Psalmis et Canticis, aliæ simplices, aliæ duplices. Quæ simplices sunt, earum initium pronunciatur ante Psalmum et in fine Psalmi integræ dicuntur.

Cum a principio Psalmi Antiphona sumta est; tunc a Versu, qui Antiphonam sequitur, Chorus inchoat.

Tempore vero Paschali, cum Antiphona ab initio Psalmi sumitur; quod est initium Psalmi, totum ante Psalmum dicitur loco Antiphone; in fine vero tantum dicuntur Hallelujah in fine Antiphonæ adnotata.

Duplices autem Antiphonæ bis dicuntur integræ, semel in principio, iterum in fine. Quibus autem temporibus dicantur, propriis locis notatum est.

Antiphona ad Crucem dicitur in Solemnitatibus Domini ( etiamsi cadant in Sabbatum), in Dominicis (exceptis Quadragesimalibus ), et in Sanctorum Festis Solemne Officium habentibus (nisi hæc cadant in Sabbatum), et in Octavis item.

Cum autem hæc Antiphona non dicitur, tunc neque dicitur Oratio secreta Deus, qui populum, neque Canticum Cantemus; præterquam in Dominicis Quadragesima; in quibus, quamvis Antiphona ad Crucem omittatur, dicitur tamen et illa Oratio secreta Deus, qui populum, et Canticum ipsum Cantemus.

Dicitur autem hæc Antiphona septies in quinque Dominicis de Adventu: dicitur etiam in Vigilia Nativitatis, si inciderit in Dominicam, et die etiam Natali Domini, in die Octava, et in Epiphania, eo modo, quo notata est in prima Dominica Adventus. Quinquies vero dicitur in reliquis omnibus Dominicis et Festis Officii Solemnis, ut notata est suis locis.

[ocr errors]

§. 23. De Responsoriis.

Responsoria, alia dicuntur cum Infantibus, alia in Choro alia post Hymnum, alia in Baptisterio, alia inter Lectiones ad Matutinum, alia ad cornu Altaris: alia Diaconalia, seu Quadragesimalia sunt: alia brevia ad Horas, Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, et Completorium.

Responsoria cum Infantibus dicuntur post Hymnum in primis Vesperis Sanctorum Solemnibus. Quae Responsoria semel repetuntur ante Versum eo modo, quo notantur suis locis.

Responsoria in Choro dicuntur in secundis Vesperis, et in primis item (quando scilicet secundæ non fiunt) nec non in Feriis, et Dominicis. Hæc Responsoria non repetuntur.

Responsoria in Baptisterio dicuntur in Laudibus, et in Vesperis aliquarum Solemnitatum post primam Psallendam, ut in Breviario

notantur.

« ÖncekiDevam »