Sayfadaki görseller
PDF
ePub

In Feriis autem, ad Laudes post Hymnum, . Kyrie eleison duodecies pronunciato; ad Vesperas post Orationem , quæ dicitur, finito Cantico Magnificat.,

Neque hæc Responsoria iterantur, nisi aliter suo loco notatur: et ante hujusmodi Responsoria semper dicitur y. Dominus vobiscum. Responsoria post Hymnum dicuntur in Matutinis, neque repetuntur item.

Responsoria Diaconalia dicuntur ad Vesperas in quarta quaque Feria Quadragesimæ, et in sexta Feria Hebdomadæ Authenticæ, neque hæc repetuntur.

Responsoria ad cornu Altaris dicuntur ad Matutinum ante Psalmum directum in Nativitate Domini, Epiphania, et Sabbato Sancto: atque hæc quidem eo modo repetuntur, quo Responsoria cum Infantibus.

Responsoria brevia ad Horas dicuntur post Epistolellam ad Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, et Completorium: eademque semper dicuntur ad Primam, et Completorium. Reliquis autem Horis mutantur pro ratione Officii, ut locis suis explicate notata sunt in Breviario. Quæ Responsoria ante Versum Gloria_Patri iteranadjectis quibusdam verbis pro ratione temporum loco suo notatis: et post Versum Gloria Patri etc. semel etiam repetuntur.

tur,

[ocr errors]

S. 24. De Psalmis.

Psalmi in Feriis et in Festis Sanctorum, ad Matutinum eo ordine dicuntur, quo per Decurias distributi sunt in Breviario; præterquam in Feriis de Exceptato, et in Feriis Hebdomadæ Authenticæ: quibus in Feriis ad Matutinum certi Psalmi suo loco notati sunt.

In Matutinis præterea Nativitatis Domini, Octavæ ejusdem, et Epiphaniæ, Psalmi, et Cantica dicuntur, non prout in Decuria, sed ordine, quo notati sunt focis suis.

Psalmi ad Horas iidem semper dicuntur, in Breviario notati, sive de Sanctis, sive de feria Officium fiat.

Ad Laudes iidem etiam Psalmi perpetuo dicuntur, præter Psalmum directum, qui pro ratione Officii mutatur, ut Rubrica indicat suo loco.

Cantica item ad Laudes mutantur, quemadmodum infra mox exponetur,

Ad Vesperas Psalmi in Dominicis, et Feriis item semper dicuntur, ut in Psalterio; præterquam in quibusdam Dominicis, ac Feriis, in quibus, ut locis suis Rubrica ostendit, mutantur aliquando.

Ad Vesperas autem Solemnitatum Domini et Sanctorum, Psalmi varii sunt pro ratione Officii, ut singuli notantur locis suis.

§. 25. De Canticis.

Cantica dicuntur ad Matutinum in omnibus Dominicis, Solemnitatibus Domini, in Octava Epiphaniæ, in Octava Resurrectionis (quæ dicuntur Feriæ in Albis) et in Octava Pentecostes, et in Octava Corporis Christi: nisi fiat de Sanctis.

Ad Laudes Cantica hæc dicuntur, Benedictus Dominus Deus Israel etc, Cantemus Domino etc. Benedicite etc. Sed in Dominicis de Adventu, Nativitate Domini, Octava ejusdem, et in Epiphania, loco Cantici Benedictus dicitur Attende Cœlum.

In Dominica Dedicationis dicitur Canticum Clamavi etc. In Hebdomada præterea Authentica non dicitur Canticum Benedictus: Cum vero fit de Feria, loco Cantici Benedicite, dicitur Psal. 50. Miserere. In Sabbatis autem, cum fit de Feria, Psalmus 117. Confitemini etc.

Canticum Magnificat semper dicitur ad Vesperas, præterquam in Vesperis sexta cujusque Feriæ Quadragesimalis, et Hebdomadæ Authenticæ.

Canticum vero Nunc dimittis semper dicitur in Completorio. S. 26. De Hymno Te Deum Laudamus.

Hymnus Te Deum laudamus dicitur in Solemnitatibus Do

mini, et in Octavis, et in omnibus Dominicis; præterquam in Adventu et in Quadragesima: dicitur etiam semper, cum fit Officium de Sanctis, sive Solemne, sive non Solemne, etiamsi eorum Festa incidant in Adventum.

Dicitur autem finitis Lectionibus; præterquam in Epiphania, in qua pronunciatis Lectionibus, dicitur primum Antiphona In excelsis: deinde Hymnus Te Deum Laudamus.

S. 27. De Benedictionibus.

Benedictiones semper dicuntur (nisi fiat pro Defunctis) ante singulas Lectiones. Quæ Benedictiones pro ratione temporum descriptæ sunt suis locis.

Ante singularum Benedictionum initium præmittitur . Jube, domne, benedicere. Cum vero quis solus recitat Officium, dicit Jube, Domine, benedicere. Quod idem servatur, quotiescumque recitans petit Benedictionem, non ab altero homine, sed a Deo immediate. §. 28. De Lectionibus.

Psalmis, vel Canticis, cum suis Antiphonis, pronunciatis, ad Matutinum tres Lectiones per totum annum dicuntur; præterquam in Matutinis Nativitatis, et Epiphaniæ, in quibus Lectiones novem Pronunciantur, tres de Scriptura post primum Nocturnum, tres de Sermone post secundum, tres postrema de Homilia post tertium.

In Matutino autem Parasceves dicuntur sex Lectiones: tres priores ex Tractatu Patrum, tres posteriores ex Evangelio Sanctorum Marci, Lucæ et Joannis, de Passione Domini. In Sabbato autem Sancto ad Matutinum nullæ dicuntur.

Cum autem fit Officium Defunctorum, ad Matutinum dicuntur novem Lectiones: præterquam in Officio Quadragesimæ, in qua tres tantum dicuntur, suo loco notatæ.

Cum Lectiones tres dicuntur in Feriis, sumuntur ex Scriptura, ut suo quæque loco pro temporum ratione in Breviario notatæ

sunt. Sed in Feriis Quadragesimæ, et Litaniarum tertia legitur de Sermone.

In Feriis vero de Exceptato fere omnes sunt de Sermone.

In Dominicis dicuntur Lectiones tres de Homilia. In Festis Sanctorum duæ Lectiones leguntur de Scriptura currenti, et tertia de Vita; alioquin omnes tres leguntur de Scriptura; exceptis tamen aliquorum Sanctorum Festis, in quibus Lectiones sunt de Homilia.

In fine uniuscujusque Lectionis dicitur Tu autem, Domine nostri miserere: et respondetur Deo Gratias: præterquam in Dominicis Quadragesima, et sexta Feria Hebdomadæ quintæ Quadragesima usque ad Parasceve inclusive, quibus diebus in ultima solum Lectione dicitur Tu autem, Domine etc. præterquam etiam in Officio Mortuorum.

S. 29. De Precibus.

Pr reces ad Primam et ad Completorium semper dicuntur: præterquam iis diebus, de quibus jam dictum est §. 15. In Completorio Parasceve, et in Prima Sabbati Sancti dicuntur, ut suo loco notatæ sunt.

In Precibus ad Primam singulis diebus dicitur Psal. 50. Miserere mei Deus.

Preces ad Horas, Tertiam, Sextam, et Nonam, non dicuntur in Solemnitatibus Domini, nec in dominicis, neque in Festis Sanctorum, sed in omnibus Feriis, præterquam in Vigilia Epiphaniæ, Feriis a Resurrectione Domini, usque ad Octavam Pentecostes, excepto triduo Litaniarum.

Dicuntur autem, ut in Psalterio notatæ sunt, cum suo Psalmo. In Officio autem Defunctorum ad Vesperas, et ad Laudes dicuntur, prout suo loco descriptæ extant.

Dicuntur autem semper, genibus flexis, hebdomadario tantum surgente ad Orationem.

§. 3o. De Oratione Dominica, Salutatione Angelica,

et Symbolo Apostolorum.

Oratio Pater noster

[ocr errors]

semper

dicitur secreto

et Ave Maria ante omnes Horas. Finitis Horis, similiter secreto Pater noster tantum dicitur, in Vesperis quidem, Matutinis et Completoriis post versum Benedicamus Domino; dicitur autem more precum; ut mox infra: in cæteris vero Horis dicitur post . Fidelium animæ etc. Qui versus dicitur in fine omnium IIorarum, nisi immediate sequatur Officium parvum B. M. Virginis, vel Officium Defunctorum: Ad primam vero in Choro dicitur post Lectionem Martyrologii.

Si autem alia Hora statim subsequatur, dicitur semel tantum Pater noster pro fine præcedentis Hora, et pro principio sequentis, addita Ave Maria etiam ad Primam, et Completorium, quando illa immediate post Laudes, et hoc statim post Vesperas

dicuntur, licet eadem oratio jam dicta fuerit more precum ante . Sancta Trinitas etc.

Quando Oratio Dominica dicenda est in Precibus, semper clara voce profertur Pater noster, et in fine . Et ne nos etc., reliquum dicitur secreto.

Salutatio Angelica dicitur semper in initio singularum Horarum Beatæ Virginis Mariæ, quando non dicuntur cum Officio Domini; quia tunc sufficit dixisse illam in principio cum Oratione Do

minica.

Symbolum Apostolorum semper dicitur ad Primam, et ad Completorium in Precibus; et profertur clara voce Credo in Deum; reliquum autem dicitur secreto usque ad Carnis resurrectionem. §. 31. De Orationibus.

Orationum autem, quæ dicuntur in Matutino, quædam tacite pronunciantur, quæ appellantur Orationes secretæ aliæ autem Orationes clara voce recitantur.

Orationes secretæ in Dominicis, et Festivitatibus, Solemne Officium habentibus, et in Solemnitatibus Domini ( præterquam in die Nativitatis Domini et Epiphaniæ, quæ proprias habent secretas) duæ sunt : una quæ semper dicitur ante Antiphonam in Canticum Cantemus Domino, scilicet Deus, qui populum tuum; altera ante Antiphonam in Canticum Benedicite, videlicet Deus, qui tribus pueris. Quæ Orationes totæ secreto dicuntur, præter illa verba in fine Una cum Sancto Spiritu in sæcula sæculorum et respondetur Amen.

In Festis vero Sanctorum, Officium non Solemne habentibus (et in solemnibus etiam, quando cadunt in diem Sabbati) una tantum Oratio secreta dicitur ante Antiphonam in Benedicite : eaque est Deus, qui tribus Pueris.

Cum fit de Feria ( etiam in Adventu, Quadragesima, et Paschali tempore extra Octavas) recurrendum est ad Orationem secretam Feriarum Communium : quæ dicitur ante Psalmum 50 Miserere mei, et ante Psalmum 117 Confitemini in die Sabbati. Ante Orationum secretarum initium semper dicitur Oremus, voce, quæ a circumstantibus audiri possit.

Reliquae Orationes in omnibus Horis clara voce pronunciantur. In quovis Matutino, ante Antiphonam in Laudate, dicitur Oratio propria, vel communis, ut Officium postulat. Post Psallendas item singulas cum Completoriis, nisi sequatur Responsorium in Baptisterio; post quod Responsorium, et item post quatuor Versiculos, dictis Completoriis, tam in Vesperis quam in Matutino dicitur Oratio.

In Vesperis Dominicarum et Feriarum, post Antiphonam ultimi Psalmi, dictis tribus Kyrie eleison, et ¥. Dominus vobiscum, dicitur Oratio propria: et sic etiam post Magnificat, cum sua Antiphona, et cum . Dominus vobiscum, dicitur Oratio ut Officium exigit. In Vesperis habentibus Psalmos duos, vel unum,

post Antiphonas singulas, ter Kyrie eleison, et . Dominus vobiscum, dicitur Oratio juxta Officium.

Cum fit de Dominica, aut de Sanctis, Matutini Oratio prima dicitur ad Tertiam; secunda ad Sextam, et ultima de Vesperis ad Nonam; præterquam in Dominicis post Pentecosten, in quibus dicuntur Orationes communes, ut in singulis Horis notatæ sunt. Prima et Completorium semper habent easdem Orationes præterquam post Antiphonam Beatæ Virginis in fine Completorii, de qua dicendum erit suo loco.

in 0

Orationibus propriis cedunt , quæ communes sunt, mnibus Horis dicuntur autem primo loco propriæ, deinde

communes.

S. 32. De Formulis communibus concludendi Orationes.

Si Oratio dirigatur ad Patrem, ita concluditur: Per Dominum

nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum.

Quod si præterea in sui initio, vel saltem aliquanto ante sui finem includit mentionem Filii, concluditur Per eumdem Dominum elc. ut supra. Sin autem Filii mentionem includit, in sui fine concluditur: Qui tecum vivit et regnat etc.

Atqui si Oratio dirigatur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Vel: Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum.

Aliquando autem in Orationis contextu præmittitur mentio Spiritus Sancti; et tunc prædictis concludendi formulis interseritur in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Orationes vero in Laudibus Quadragesimæ cum ibidem dicuntur continuatim ante Psalmum Laudate, primæ duæ concluduntur: Per Christum Dominum nostrum. Amen; tertia: Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

S. 33. De Psallendis.

Psallendæ dicuntur in Vesperis et in Matutinis; præterquam in Vesperis Vigiliarum Nativitatis Domini et Epiphaniæ (nisi tamen cadant in Dominicam), Pascha Resurrectionis et Pentecostes; præterquam item in Vesperis, et Matutinis ferialibus, præterquam etiam in Vesperis et Matutino pro Defunctis.

In Dominicis et Solemnitatibus Domini, ad Vesperas secundas duæ Psallendæ dicuntur, et duæ item ad Matutinum; præterquam in Vesperis Nativitatis Domini, Purificationis et Visitationis, quibus in Vesperis dicitur solum una Psallenda.

In Vesperis etiam, et in Matutinis Sanctorum, una tantum dicitur. Psallendæ semel repetuntur, interjecto versu Gloria Patri.

« ÖncekiDevam »