Sayfadaki görseller
PDF
ePub

in Trunam cadit, absque omni dubietate ad predictum pertinere cenobium. ex ea quoque parte terminari omnia in weissenbach, quovsque in Trunam redundat. Adicimus quoque huiusmodi interdictum, ne ulla persona extranea in locis pretaxatis piscandi aut venandi uel quicquid vendicandi habeat potestatem exceptis fratribus aut eorum colonis. Ne qua igitur in posterum ecclesiastica secularisue persona contra hanc nostre constitucionis paginam venire presumat, ipsam Sigilli nostri inpressione insigniri iussimus, quatenus hec corroboracio nostra firma et inconuulsa omni euo permaneat. Testes sunt huius sollempnis donacionis Ernsto, adelbertus superius annotati, Chumbertus comes, Redinoldus (?) comes, Megynwardus comes, Adelger, milo pulcher, petto, hunpold, Sicco, Reinhoh, adelmar, faramund, Tilo. Acta sunt hec in Ranstorf Anno dominice jncarnacionis D-CCC XXViiij. Indiccione Vij.

Chronic. Lunaelac. I. 70. aus einem Copialbuche des 15. Jahrhunderts.

IX.

834. 21. December. Achen. K. Ludwig schenkt seinem Vasallen Patager das Dorf Granesdorf an der Enns in Ketold's Grafschaft.

In Nomine Domini Dei et Saluatoris nostri Jesu Christi. Hludouicus diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus. Si petitionibus fidelium nostrorum justa petentium aurem serenitatis nostre libenter accommodamus, et regium morem exercemus eosque procul dubio deuotiores in nostro habebimus obsequio. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quia nos petenti cuidam Vasallo fideli et familiari nostro Patagero concessimus ad proprium quandam Villam juris nostri prope fluuium Enisa in comitatu Ketoldi comitis, que dicitur Granesdorf, que est sita in parte Sclauanorum, cum omnibus appenditiis suis et de nostro jure in jus et dominationem prefati viri semper ad habendum contulimus. Hane Itaque Villam cum toto edificio, domibus, mancipiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, syluis, aquis, aquarumue decursibus, molendinis, adiacentiis, peruiis, exitibus et regressibus, mobile et immobile, quesitum et ad inquirendum, totum et ad integrum, quantumcunque ad predictam Villam pertinere videtur, cum omni integritate eidem a presenti die concedimus homini et de jure nostro in jus et potestatem eius liberalitatis nostre conferimus gratia Ita videlicet, ut quicquid ab hodierno die et tempore ipse et succes

sores eius de predictis rebus et mancipiis vel de his, que ad eas pertinent jure potestatiuo facere vel judicare voluerint, per hanc nostre auctoritatis largitionem libero in Dei nomine perfruantur arbitrio faciendi, quicquid elegerint. Et (ut) hec auctoritas largitionis nostre per curricula annorum Deo protegente inuiolabilem atque inconuulsam obtineat firmitatem, manu propria subter firmauimus et anuli nostri impressione signari jussimus.

(Monogramma) Signum hludouici serenissimi imperatoris.

Durandus diaconus ad uicem helisachar recognoui. Data XII: Kl. Jan. Anno Christo propitio XXI: imperii Domini hludouici piissimi augusti indictione III: Actum in loco aquisgrani palacii in Dei nomine feliciter. Amen.

Hund, Metrop. II. (München) 11. (Regensburg) 8. - Mon. boic. XI. 106. — Wiener Jahrbücher XXXI. Anzeigeblatt 48. Wird von Kopp in seiner Palaeogr. I. 429, für unecht erklärt.

843. 3. August.

X.

Gerichtliche Beschau der Jagd- und Fischerei-Grenzen beim Abersee.

Quicquid enim de legitimis placitis uentilatum fuerit, optime condecet memorie commendandum et quod a nobilibus uiris rationabiliter seu legaliter inquisitum et definitum fuerit, futuris temporibus a nemine possit destrui sed potius iuxta narrationem ueracium hominum res iuste complacitate eius temporibus inconvvlse sine aliqua contradictione permanere ualeant. Enimuero non est incognitum, qualiter quedam commotio exorta fuit inter Livphrammum Ivvauensis ecclesie Archiepiscopum et Baturicum Ratispone ciuitatis Episcopum de uenatione et piscatione eorum de Apirinesseo et in ceteris locis. Tunc tamen uentilata ratione et placito peracto coram supradictis presulibus ac ceteris pagensibus loci ipsius venit Livphrammus Archiepiscopus et Nordperht Comes in ipsum saltum ad ipsa confinia prospicienda cum aliis quam plurimis nobilibus uiris, ut agnoscere ualerent, quod ipsius rei ueritas haberet. Tunc uero ueraces uiros ad ipsa signa et confinia assignanda nauigando direxerunt, quorum hic nomina subter prenotata sunt: Farut, Wihkoz, Kerrat, Alpker, Reginhart, Heriperht, Rozzilo, Kerilo, Deothat, Hiltiprant, Chunipert, Ilpvnch, Sigirod, Kerhart, Ridker, Rodheri. Ista ratione peracta isti homines interrogati ab ipsius loci

Comite in illa fidelitate, quam cum sacramento domno regi promissam habent, ut ipsius rei ueritatem dicerent, qualiter ueracissime scirent, quorum nomina sunt hec: Kerrat, Kerilo, Wihkoz, Farut, Heriperht, deothad, Ridheri, Westargawo, Heripald, Sigihart, Moricho, Kotadeo, Kerhart, Alpkis, Ridker, Arpeo, Otachar, Alpker, Nordperht. Postea uero dixerunt de zinkipah et Tinnultnpah usque super uerticem montis, quem vvlgo nominant Skafesperch, ex occidentali parte et meridiana propria illa confinia ad sanctum Petrum, et sanctum Rydbertum ad sedem Jvuauensem iuste et rationabiliter pertinere deberent.

Isti alij quam plurimi sepissime ad istam markam fuerunt, qui idipsum testificati sunt, sicut supra dictum est, quorum nomina sunt: Nordperht comes, Ostarpald, Kvndolf, Westergawo, Alkis, Arpeo, Kogo, Kotadeo, Heripald, Sigihard, Moricho, Kerrod, Vmmilo, Kvndperht, Rato, Kvndheri, Otachar, Saxo, Erchanpald, Otker. Actum Anno domini DCCC-XL III. Indictione VI die Cons. III non. Aug.

Abschrift (Pergament, XIII. Jahrhundert) im k. k. geheimen Haus-Archive zu Wien. Pez, Thesaur. VI. 69. Nr. 100.- Chron. Lunael. I. 78.—Juvavia II. 90. cf. in der Zeitschrift für Baiern und die angrenzenden Länder, Jahrgang 1817 die Beschreibung des Attergaues.

XI.

849. 19. Juli. Mondsee. Übereinkunft zwischen Erzbischof Liuprand von Salzburg und Bischof Erchanfried von Regensburg in Betreff der Jagdbarkeit und Fischerei am St. Wolfgangsee.

Breuis comeratorii (sic) de conuentione piscationis et uenationis de Apirinesseo, que fuit facta inter Livphrammum Juvauensis ecclesie venerabilem Archiepiscopum et Erchanfredum Ratispone ciuitatis Episcopum, Coadunauerunt se ambo iuxta unius hominis conditionem, cui nomen est Heripald, et sicut ille ueracissime proferret, ita utrique consentire deberent. qui interrogatus, se ab antiquis temporibus recordari respondit, quod de Juuauensi sede per totius anni circulum in ipso supra nominato lacu una nauis fieri debet ad piscationem, alia de Castello sursum, tercia de Maninseo, excepto autumpnali tempore, quando patuli pisces, quos vvlgo lahsos uocant, coire debent. Tunc solumodo in illo angulari loco, ubi Iscola fluuius foris emanat, due naues ad illam piscationem fieri debeant, scilicet de Salzpurch et de Maninseo; simili modo in vernalj tempore,

quando Albuli pisces coeunt, fieri debet, sed nunc Erchanfredus Episcopus licentiam dedit, ut tercia nauis ibidem ad illam piscationem fieret. De uenatione uero ita se coadunauerunt, ut utrisque liceret in ista parte commouere et si in antea Caciando persequi, similiter de altera parte liceret fieri Ea ratione, ut primitus ad noticiam peruenisset ex utrisque partibus et tunc communi manu prefatum opus expleatur.

Isti fuerunt presentes, qui hanc conuenientiam confirmationis audierunt, quorum hic nomina subter prenotata sunt: Nordperht Comes, Arfrid vas. dom. folcrat, Pazrih, unolz, Kerrat, Ratpot, Wihkoz, Reginhart, Heriperht, taelj, Heripold, Jacob, Fritilo, Kerpold, ummilo, Kvndheri, Wasvgrim, Rato, Meginperht, Adalger, Upunc, Item Arfrid, Wisurih, cetj, Rodperht, Isti clerici: Sigiheri, Erchanhoh, Perhtram, Kisalhart, Ratkoz, Nandrat et alij multi nobiles uiri atque clerici.

Actum ad Maninseo. Anno DCCC XL VIIII indictione XII sub die cons. XIIII. Kal. Avgusti.

zu Wien.

Oefele,

Abschrift (Pergament, XIII. Jahrhundert) im k. k. geheimen Haus – Archive Hund, Metropol. I. (München) 246. (Regensburg) 164. Sept. rer. boic. I. 172. Ried, Cod. diplom. ratispon. I. 42.

XII.

853. (854.) 18. Jänner. Regensburg. - K. Ludwig II. bestätigt dem Bischofe Erchamfried von Regensburg die dem Kloster St. Emeram durch den Grafen Wilhelm geschenkten, zwischen der Aist und Narn gelegenen Güter.

(Chrismon.) In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis Hludouuicus diuina fauente gratia rex. Si petitionibus seruorum Dei iustas et rationabiles ad effectum usque perducimus, non solum regium morem decenter implemus, uerum etiam hoc nobis procul dubio ad aeternae remunerationis praemia cappessenda liquido credimus. Quapropter conperiat omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum Industria, qualiter uir uenerabilis Erchamfridus reganesburgensis ecclesiae episcopus obtulit obtutibus nostris quandam traditionem, quod uuilihelmus comes ob dei amorem et animae suae remedium ad monasterium sancti hemmerammi tradiderat omnem propietatem suam, quod ille habere uidebatur infra duo flumina, Id est inter agastam Et nardinam a locis uidelicet, ubi ipsa in danubium fluunt, usque ad loca, ubi de uenis in amnes deriuantur

et ita usque in nortuualt In hanc partem silue sine termini conclusione, cum domibus et aedificiis reliquis et mancipiis atque manentibus pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus, mobilibus et imobilibus, cultis uel incultis, quicquid habuit. Etiam et res illas, quas engilrade conjugi suae ad dies uitae suae habere concesserat et post obitum illius ad eandem traditionem sancti hemmerammi constaret. Insuper et quicquid ad rosdorf habere uidebatur, omnia et ex omnibus rebus ex illa parte danubii, quicquid sibi pertinebant in mancipiis et aedificiis ac uineis cultis uel incultis, totum et integrum ad iam sanctum locum tradidit atque pleniter delegauit, sed pro integra firmitate ac securitatis studio memoratus Erchamfridus episcopus atque familiaris noster petiit celsitudinem nostram, ut eandem traditionem per nostrum mansuetudinis praeceptum confirmare deberemus. Cuius petitioni denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum iuste petentium ita nos illi concessisse atque in omnibus confirmasse omnium fidelium nostrorum cognoscat magnitudo. Propterea hos apices serenitatis nostrae circa ipsum monasterium fieri decreuimus, per quos praecipimus atque iubemus, ut omnes res, quas praedictus comes uuilihelmus tradiderat atque consignaverat, per hane nostram auctoritatem ad iam dictum sanctum locum in perpetuum consistant. Etiam statuentes seu firmiter jubemus, ut omnes homines, qui super easdem res commanere noscuntur et ad praefatum monasterium pertinere uidentur, tam baioari quamque sclaui, liberi et serui et inantea constituere domino donante potuerint, Nullus Judex publicus neque ulla potestas eos in quoquam constringere audeat, Sed neque illorum Causam abstrahere praesumat nec In aliam partem ire conpellat, Sed liceat rectores (rectoribus) et ministris et aduocatis eiusdem sedis res superius nominatas legaliter possidere ac regere et omni tempore sub nostra defensione atque inmunitatis tuitione plenius consistere. Si uero aliquis fuerit, qui contra istis hominibus superius conscriptis aliquas iusticias requirere aut exactare uoluerit, Tunc aduocati et ministri ipsius monasterii illud, prout iustum est, diligenter rei ueritatem inquirere studeant et emendant. Similiter quoque praecipimus atque omnimodis jubemus, ut nullus Judex publicus neque ex judiciaria potestate super rebus, quae pertinent ad erlafa Et in herilungeuelde nec non et ad sirnicha Et circa agasta seu bernsnicha atque rostorf uel infra praedicta terminia et marka, ubi res sancti petri et sancti hemmerammi noscuntur pertinere,

Urkundenbuch des Landes ob d. Enns.

2

« ÖncekiDevam »