Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes, ut neque his, a quibus fundum, in quo pons fundatus esse dinoscitur, emisti uel eorum heredibus aut alicui hominum liceat infra unum miliarium supra pontem et alterum infra pontem portum facere aut in ipso ponte pedagium statuere uel uectigal. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona prefatum hospitale in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurorum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis parante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum hospitale temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere aut aliquibus uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur tam ad ipsius pontis restaurationem quam ad peregrinorum receptionem et pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et in supradicta capella diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio exsistere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus s. s. (Monogramma.) + Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis s. s. Ego G. sabinensis episcopus s. s.

+ Ego Octauianus presb. Card. tituli S. Cecilie s. s.

Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad velum aureum s. s.

+ Ego Johannes diac. Card. SS. Sergii et Bacchi s. s. Data Laterani per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et Cancellarii XV. Kalend. Martii Indict. VI. Anno MCLVIII. Pontificatus uero domini Adriani pape IIII. Anno IIII.

Original mit bleierner Bulle, im Archive des Kl. St. Florian. - Stülz, Gesch. v. St. Florian, pag. 260.

CXCIII.

1158. 16. August. Anagni. - Papst Hadrian IV. bestätigt dem Kloster Reichersberg seine Besitzungen, namentlich Munsteuer und Stein.

Adrianus Episcopus seruus seruorum Dei Dilecto filio Gerhoho Præposito Richerspergensis Ecclesiæ salutem et Apostolicam Benedictionem. Effectum iusta postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis. Eapropter dilecte in Domino fili Gerhohe petitioni tuæ gratum impertientes assensum Ecclesiam ipsam cum omnibus bonis suis, quæ inpræsentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum iustis modis Deo propitio poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, Specialiter autem Munsture ac Steine cum omnibus pertinentiis suis eidem Ecclesiæ, sicut ea venerabilis frater noster Eberhardus Babenbergensis Episcopus in concambium rationabiliter dedisse cognoscitur, et parochiam de Munsture, quæ venerabilis frater noster Chunradus Patauiensis Episcopus rationabili prouidentia Ecclesiæ Richerspergensi concessit, auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, vt eorum deuotioni et extremæ voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati sint vel interdicti, nullus obsistat salua tamen iustitia parochialium Ecclesiarum, de quibus mortuorum corpora assumuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ protectionis, confirmationis et concessionis infringere aut ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit et secundo tertioue commonitus reatum suum digna satisfactione non emendauerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum et excommunicationis vinculo innodandum. Data Anagniæ XVII. Kl. Septembris.

Chronic. Reichersb. ad 1158.

Hund, Metropol. (edit. Monac.), III. 238.

CXCIV.

1158. 21. August. Salzburg. Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, befreit die Salzpfanne des Klosters Reichersberg vom Zehent.

In nomine sancte et indiuidve trinitatis ego eberhardus dei gratia salzburgensis archiepiscopus gerhoho richerspergensi preposito salutem. Ea, que rationabiliter inter personas maxime ecclesiasticas

Urkundenbuch des Landes ob d. Enns.

19

aguntur, rationabiliter quoque confirmanda sunt, ne litis occasio inpostervm dvm minvs putatur, suboriri ualeat. Notum igitur uniuersis christi fidelibus esse uolumus, qualiter decimas patelle in halla ex dominicalibus nostris Richerspergensi cenobio conlatę, que decime a bone memorie Balderico abbate monesterii (sic) s. Petri requisite et optente sunt, rationabili reconpensatione redemimus, ut eadem patella nullas de cetero decimas persoluat, sed integra in usvm Richerspergensis cenobii ad seruitivm fratrum ibi Deo militantivm nostra pontificali donatione permaneat. Hec autem reconpensatio facta est de prediis cuivsdem (sic) heinrici hallensis ciuis, cuius cognomentvm ferro. Ut autem hec nostra reconpensatio cunctis retro temporibus stabilis et inconuulsa permaneat, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione muniri iussimus.

Actum in civitate salzburgensi, XII kalendas Septembris, anno dominice incarnationis Millesimo C. L. VIII indictione VII Regnante domino Friderico Romanorum imperatore primo, anno regni eius VII, inperii uero IIII, nostri autem pontificatus anno XII feliciter Amen. Amen.

+ Ego Eberhardvs salzburgensis archiepiscopus S. S. (Monogramma) (Bene valete.)

Ego Hugo prepositus S. S.

+ Ego Heinricus decanus S. S.

Ego Heinricvs Salzburgensis abbas S. S.

+ Ego Heinricus prior sancti petri S. S.

+ Ego adalbertus houensis prepositus S. S,

+ Ego Meginhardus capellanus et notarius S. S.

Original auf Pergament, dessen angehängtes Siegel verloren gegangen, im Archive des Kl. Reichersberg.

berg. 196.

Mon. boic. III. 438.

Hund-Gewold, III. 163. · · Chron. Reichers

CXCV.

1158. St. Florian. Conrad, Bischof von Passau, übergibt dem Propste Heinrich von St. Florian den Zehent zu Stalbach, welchen die Brüder Rudiger und Borno von Holzhausen inne hatten.

Chovnradus caelesti gratia patauiensis episcopus cunctis aecclesie sue christique fidelibus salutem in perpetuum. Si erga loca diuinis mancipata seruitiis liberales fuerimus, pro eterna saluatione promerenda profuturum nobis hoc credimus. Cum itaque Rudegerus et Porno frater suus de holzhusen ecclesie nostre ministeriales quoddam

haberent predecessorum nostrorum pontificum et nostra concessione beneficium in pago stadele hinc inde per loca ex quarundam parte decimarum, egit et peregit hoc cum ipsis illius temporis venerabilis prepositus sancti Floriani domnus Heinricus peticionibus et rebus suis interuenientibus, quod ipsi cedere de suo iure uolentes decimationes illas omni decisa in futurum contentione in manus nostras sine malo ingenio resignarent et easdem gratia et concessione nostra in usus fratrum beati Floriani deuenire et transfundi postularent. Nos itaque amore loci, quem una cum antecessoribus nostris episcopis uouere, ampliare et promouere libenter intendimus, peticionibus eorum non segniter aquieuimus et receptam ab eis dictam modo beneficii sui portionem pro eterna remuneratione religiosis sancti Floriani canonicis in stipendii sui supplementum super addidimus. Quod quia fauore omnium nostrorum, qui aderant, fidelium nec non adtestatione atque presentia quorumdam fratrum nostrorum de choro patauiensis ecclesie celebriter factum est, necessarium uidebatur scripto pariter et sigillo nostro peractionem illam corroborare, ne uel obliuio uel aliqua hominum contraditio (sic) ualeat ullatenus aut modernis aut futuris temporibus eam labefactare. Acta sunt hec in domo Sancti Floriani anno post incarnationem dominicam MCLVIII. indictione VI. Anno uero episcopatus nostri XI. bulla sigilli nostri infra, sicuti euidens est, ad maiorem certitudinem presenti pagine affixa. Testes sunt et cognitores rei de choro patauiensi: Rovdbertus decanus, Heinricus scolasticus, Jacobus diaconus, Otto capellanus et cognatus episcopi, Cazelinus laureacensis plebezanus. Ex nobilibus uero: Gebhardus comes de uiehtenstaen, Heinrich et frater eius Gebhardus de iubelbach. Ex ministerialibus autem ecclesie: Engilbertus de struben, Waltherus de glanech, Ovdalricus et frater eius Sibot, Adalbertus episcopi camararius, Walchun iudex, Rudolf de perchaim ceterique. Original mit wohlerhaltenem aufgedruckten Siegel im Archive des Klosters Stülz, Gesch. v. St. Florian, 262.

St. Florian.

1158. Mautern.

CXCVI.

Conrad, Bischof von Passau, verleihet den Chorherren zu Waldhausen den Zehent und das pfarrliche Recht von den Neugereuten des Beinwaldes.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Conradus Dei gracia Patauiensis ecclesie episcopus. Karitatis exigente latitudine credimus ad episcopalis officii sollicitudinem pertinere non solum augmentandae

curam religionis, verum etiam conservandae atque multiplicandae spiritalis providentiam possessionis (sic). Inde est, quod regularium canonicorum ecclesiae sancti Johannis deuotionem attendentes et defectum in exterioribus statuimus consilio et ammonitione nostrorum religiosorum aliquod spiritalis incrementum honoris et consolationis subsidium temporalis in predicta beati Johannis Saebeniche ecclesia. cum enim nobilis quidam nostrae diocesis Otto videlicet piae recordationis de Machlant sancti spiritus inspiratione ammonitus canonicae conversationis regularibus fratribus in loco supra nominato ecclesiam constituerit eamque prediis atque mancipiis fundaverit et ei auctoritate piissimi regis Chonradi adhibita terminos novae et adhuc incultae possessionis destinaverit, nos quoque infra eosdem novalium terminos, qui in privilegio domini Chonradi regis super hac donatione consignato distinguntur (sic), spiritalem regendae plebis curam secundum integrum plebanae officium amministrationis cum universis eorum, quae iam culta sunt sive colenda in eodem nemore decimationibus contulimus eidem ecclesiae salvis tamen et inviolatis omnium adiacentium terminis ecclesiarum. Ne vero huius nostrae tenor donationis lateret fideles praesentes sive futuros neve cavillationis undecunque suscitandae occasionem praeberet quantacunque temporum longitudo, hoc nostrae institutionis donum per praesentis paginae subscriptionem et nostrae inpressione auctoritatis confirmavimus. Acta autem sunt haec a nobis in celebri conventu fratrum nostrorum Mutaren assidentibus venerabilibus fratribus nostris archipresbyteris Haerthwico et Odalrico et Johanne abbate Cothwicense, Marchwardo praeposito Nevenburgensi et Adalberto praeposito sancti Nicolai, domino Roberto Methnensi praeposito et Adalberto tulnensi parrocho et Adalberto Cremsensi parrocho et Adelhero et Heinrico et Petro magistro et Ebergero capellano et Ottone capellano. anno Millesimo C. L. VIII.

Original mit einem hängenden Siegel, im Museal-Archive zu Linz. Kurz, Beiträge, IV. 438.

CXCVII.

1159. 23. Juni. Ebelsberg. Conrad, Bischof von Passau, bestätigt zwei Tauschverträge des Klosters Wilhering, einen mit dem Pfarrer zu Schönhering, den anderen mit dem Markgrafen Ottokar von Steyr.

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Conradus dei gratia patauiensis episcopus cunctis ecclesie sue christique fidelibus salutem

« ÖncekiDevam »