Sayfadaki görseller
PDF
ePub

uelint, sine omni prohibitione; item in tercio loco nuncupante schpach ad utilitatem Loci illius quantumcumque sufficiat agros vel pratas (sic) faciendi licentiam concedimus. Item in quarto loco nuncupante Livpilinspach similiter, ut in ceteris Locis supradictis precipimus, ita fiat. In Loco uero, quod uocatur Ipfa, quod est ipse a die presenti definire decreui et terminis interposui ea, que inter utrasque Ipfas adiacere uidentur, definiuimus, ubi illas duas Ipfas oriuntur et illud, quod inter illas duas ipsas est cultum et incultum, usquedum simul iunguntur, Cuncta absque ullo termino vel contrario ad prefatum monasterium tradidimus. Nam et quadragenta (sic) casatas aliunde adtractus tradimus in his conponere Locis. Tradimus autem et Decaniam sclauorum cum opere fiscali seu tributo iusto, quod nobis antea persolui consueuerant, hos omnes predictos sclauos, quos sub illos actores sunt, qui uocantur talivp et sparuna quos infra terminum manet, que coniurauit ille Jopan (Supan), qui uocatur physso, et conduxit per gyrum illos nominantes Fater Abbatem et Archibresbyter et Chunipreht Judex et Hleodro comes et Kerpreht iussi a summo principe Tassilone definire decreuerunt et terminum posuerunt, totum et integrum ad eum tradimus Locum et XXX. sclauos ad Todicha cum opere fiscali seu tributo iusto. Tradimus autem et terram, quam illi sclaui cultam fecerant sine consensu nostro infra qui uocatur forst ad Todicha et ad sirnicha. Tradimus autem ad Villam publicam nuncupantem Allinchofa a die, quousque cum alia curte istius similem redimeremus, nos cum consensu Abbatis seu fratrum loci illius, qui tunc tempore fuerunt, omnia ex integro, quidquid ad predictum pertinet curtem, et illi homines tributarii arare debent ad ipsam curtem similiter, quod antea fecerunt. Tradimus autem siluas et Pratas, que uocatur Petinpach, quod ego ipse a die presenti definire decreui et a terminis interposui, quod est a fonte, qui uocatur Zuffinprvnno, usque ad flumen nuncupante Albina de illo termino ad plagam meridianam infra monte, qui dicitur Warminc, et infra flumen, qua supra diximus, albina usque terminum, quod est usque in alpa, ad profectum illorum pecodum pascere et cultum facere absque ulla contradictione. Tradimus autem aream in loco, qui dicitur eporestal, que salubho et wenilo et Kerpreht iussi a summo principe Tassilone definire decreuerunt et terminum posuerunt et de illa silua ad predictum locum Eporestal cultum facere, quantum uoluerint, sine ullo inpedimento. Tradimus uero ad Ascha duas uineas et ad racotulv tres et totidem uinitores et duos apium

cultores et sex fabros et ad campos alboni piscatores duos et ad Alpurc ecclesiastica pecuniam, que ibidem adesse uidetur, ad ipsum predictum monasterium iure, quo potui, concessi. Similiter et in Sulzipach rem ad ipsam ecclesiam pertinentem similiter, ut diximus, ad ipsum monasterium concessimus. Similiter tradimus ad Nordfilusa ipsam pecuniam ecclesiasticam. In salina uero maiore unum hominem salem coquentem concessimus, de pascuis uero illorum, quos uulgus nominat forst, in omnibus pascuis quolibet pecodum, ubi nostri accessum habuerunt, communitatem similiter in omnibus ut nostris concedimus nullo contradicente et ad Crunzinwiten schlauum cum iusto tributo. Hec autem omnia, que supradiximus, per singula loca omnia ex integro domos et Curtes, seruos et ancillas et homines tributales et quidquid illorum est mobile uel inmobile, cultum uel incultum, rures, Pratas, Campos, siluas aquarumque decursus uel quidquid ad ipsas pecunias pertinere uidetur, trado atque confirmo ad predictum uenerabilem locum, vt ab hodierna die et deinceps ibi sit firmum et stabile. Siquis quolibet pretextu contra hanc cartam traditionis contraire uoluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum iuda traditore et causam cum sancto saluatore et carta hec nihilominus firma permaneat. Acta sunt autem hec coram multis testibus uidentibus et audientibus, ex quibus aliquos hic inseremus: Virgilius Episcopus, Sinpreht Episcopus, Walther episcopus, Oportunus Abbas, Wolfpreht Abbas, Atto Abbas, Gaozrich Abbas, hrodhart abbas, Vtili Comes, Magilo Comes, saluhho Comes, Reginolf, Adalger, Hartnid. Scripsi autem ego Willaperh indignus tamen Dyaconus hanc cartam traditionis iussus a summo principe Tassilone ex ore snelhardi dyaconi. Acta sunt autem hec in predicto monasterio regnante domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.

(Siehe

Rettenpacher, Annal. cremifan. 24. Strasser, Kremsmünster, 147. Mon. boic. XXVIII. II. 196. Nr. 2. ex cod. tradit. patav. III, sec. XIII. Mon. boic., loc. cit. 199, die Anmerkung mit Aufzählung der Werke, in denen diese Urkunde abgedruckt oder besprochen ist; dieser sind noch beizufügen: Meibomius Rer. German., SS. III. 192. Koch-Sternfeld's Beiträge I. 237. Rudhart, älteste Geschichte Baierns, pag. 307.) Den neuesten Abdruck gibt das im Jahre 1852 vom Kloster Kremsmünster herausgegebene, in der k. k. Hof- und Staatsdruckerei gedruckte: Urkundenbuch für die Geschichte des BenedictinerStiftes Kremsmünster, seiner Pfarreien und Besitzungen v. J. 777-1400, pag. 1, Nr. I, aus dem Cod. patav. III. (wie oben) und dem im Stiftsarchive befindlichen Cod. Fridericianus sec. XIII et XIV. Das Original ist nicht vorhanden.

791. 3. Jänner. Worms.

in

III.

K. Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Kremsmünster die Besitzungen, welche ihm Herzog Thassilo verliehen hat. Karolus Dei gratia Rex Francorum et Langobardorum et Patritius Romanorum. Si petitionibus Sacerdotum vel servorum Dei, quo nostris auribus fuerint prolatæ, libenter obaudimus et eas in Dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris præsentibus et futuris, qualiter vir venerabilis Fater Abbas clementiæ regni nostri suggessit eo, quod Thassilo dudum Waioariorum dux Monasterium in honore Sancti Salvatoris infra Waldam nostram in loco, qui dicitur Chremisa, in pago nuncupato Traungæv novo opere construere fecisset atque per chartulam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago vel infra memoratam Waldam, id est Sulzpach et Syppach, Liubilinpach et quidquid inter duo flumina, quæ vocantur Ipfæ, esse cernitur nec non decaniam unam de illis Sclavis, super quos fuerunt actores. Taliub et Sparuna, nec non secus fluvium, qui dicitur Todicha, triginta Sclavos et territorium, sicut ad supradictam decaniam pertinet, veluti Physso conjuravit et Arno Episcopus seu Fater Abbas simul cum Hleodro Comite et Chuniberto judice circujerunt. Insuper etiam terram illam ad Todicham et Sirnicham, quam illi Slavi sine licentia Thassilonis ducis stirpaverunt. Similiter et in alio loco, qui dicitur Eporestal, terram illam, quæ simili modo absque licentia Thassilonis fuit stirpata, quam circujerunt ejus missi Saluhho et Wanilo et Gaerbertus. Homines tamen in ipso Eporestal supra ipsam terram commanentes, si voluerint jam fatam terram tenere ad serviendum commemoratæ casæ Dei teneant, si vero voluerint, liberi discedant. Dedit etiam ad Petenpach de illa fontana usque ad fluvium, qui dicitur Albina, sicut ipse Thassilo consignavit, et inde usque ad Alpes, ubi eis pasturam concesserat; similiter et villam nuncupatam Alinchofa cum integritate una cum appendicijs vel adjacentijs suis et ad Alburch capellam in honore Sancti Martini constructam cum rebus illuc pertinentibus et ad Sulzpach aliam Ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus et ad Nordfilusa tertiam Ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in Tonahgaæ, In suprascripto vero pago Drungaa in loco, qui nuncupatur Aschaha,

vineas duas cum viniatoribus duobus et in alio loco, qui dicitur Raotola, vineas tres cum tribus viniatoribus nec non piscatores duos et insuper alios homines duos, qui apes provident, et fabros sex. Hæc omnia suprascripta asserit se præfatus Fater Abbas ad partem antedieti Monasterij quieto ordine tenere et possidere. Sed quia jam prædicti Thassilonis traditio firma et stabilis minime poterat permanere, idcirco petijt a Serenitate nostra, ut denuo in nostra eleemosyna per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum Sanctum locum cedere atque confirmare deberemus, sicuti et fecimus. Præcipientes ergo jubemus, ut inspecta ipsa traditione Tassilonis, sicut per eam declaratur, ita deinceps valeat sæpedictus Fater Abbas suique successores, qui fuerint Rectores ipsius Monasterij Sancti Salvatoris, per hoc nostræ Serenitatis præceptum atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento quieto tramite tenere et possidere, quatenus nostris sive futuris temporibus pro mercedis nostræ augmento ad ipsam casam Dei perenniter proficiant in augmentis. Et ut hæc auctoritas firmior habeatur vel per tempora Christo propitio melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus.

Signum Karoli gloriosissimi Regis (Monogramma).

Data III Non. Januarij Indictione XIV: Anno XXIII: regni Domini Karoli Serenissimi Regis. Actum Wormatiæ in Dei nomine feliciter. Amen.

-

Rettenpacher, Annal. cremifan., 28. Bouquet, Recueil des histor. V. `55. — Urkundenbuch von Kremsmünster 5. Nr. 2. ex Cod. sec. XI-XII und Cod. Fridericiano sec. XIII-XIV.

IV.

802. März. Achen. - K. Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Kremsmünster neuerdings jene Besitzungen, welche Herzog Thassilo demselben geschenkt hatte.

(L. C.) In nomine Sancte et individue trinitatis Karolus Dei gratia Imperator augustus. si petitiones servorum dei justas et rationabiles ad effectum perducimus, hoc nobis procul dubio et ad capessenda regni celestis gaudia et ad regni nostri stabilitatem profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter dilectus noster Qualdaricus sanctae pataviensis aecclesiae presul venerandus nostram

imperialem adiit celsitudinem rogando, ut loca, que tassilo dux baiowarorum tradidit ad monasterium, quod ipse in honore sancti salvatoris infra vualda nostrum in loco, qui vocatur Cremisa, a fundamentis construxit, per cartam nostrae auctoritatis augeremus et firmaremus, hoc est in pago trungowe sulzibahe et siebah, Luibilinbahe et quicquid inter duo flumina, que vocantur ipphas, esse cernitur, nec non decaniam unam de illis sclavis, super quos actores taliup et sparuna, et XXX. sclavos juxta fluvium todieha nec non territorium ad eandem decaniam pertinens, ut phisso et arno episcopus coniuraverunt. Insuper etiam terram illam, quam sclavi prope flumina Todicha et sirnicha sine licentia tassilonis ducis stirpaverunt, similiter et in loco, qui vocatur eporestal. si vero illi sclavi rectum censum et laudabile servicium facere voluerint, terram illam possideant, sin autem, liberi discedant. Petainbahe vero et quicquid ad eandem curtem pertinet, lapidem, lacum albinae adjacentesque alpes cum omnibus usibus et in nemore pascus porcorum nec non edificia omnique anno arborem electam navem ad faciendam, ad eporestal de eodem nemore fenum, pastusque et pascua, exstirpaciones, septa apum et cum omnibus usibus, sicut leodro comes in beneficium habuit; Allinchova cum omni integritate et cum appendiciis vel adiacentiis suis, In Ascaha vineas duas cum vinitoribus, In rotala vineas tres cum vinitoribus tribus et fabros VII. nec non piscatores IIII. et procuratores apum V. ubicumque etiam loca ejusdem monasterii forestis nostris adjaceant, pastum et pascua nec non, edificia inde habeant sine censu. quod vero piis auribus percipientes per interventum ejusdem pontificis et per fratrum ad idem monasterium deo famulantium imminentes necessitates eadem loca, que tassilo ad eundem locum tradidit, imperiali auctoritate confirmavimus et que per nostri Juris donationem ad prescripta ejusdem monasterii loca donanda erant, donavimus. Et ut hec auctoritas nostre donationis atque confirmationis per futura tempora credatur et conservetur, manu propria firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus.

Signum domini Karoli (Monogramma) invictissimi Imperatoris. Erchanbald Notarius ad vicem radoni Archicappellani recognovi. anno dominice incarnationis dCCCII. Indictione IIII Data in mense mart. Anno XXI: (sic) regni nostri. actum aquis palatio felicit. in dei nomine amen.

Im Auszuge angeführt bei Hund, Metrop. I. (München) 293. (Regensburg) 195. — Hansiz, Germ. sacr. I. 138. Vollständig bei Buchinger, Geschichte von

« ÖncekiDevam »