Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ipsum olim subscriptum distichon hoc, ab Advocato Nys scripto exceptum :

Iustitia et pax, hae validae sunt Principis arces :

Nulla tyrannorum vis diuturna fuit.

Qui versus videntur seculum xvi sapere, quando in ore plebis, contra Regem Hispaniae rebellantis, nihil frequentius sonabat, quam tyrannorum exsecratio; et, eiectis exosae nationis militibus, omnes sibi gratulabantur Pacem et Iustitiam Reipublicae restitutas. Conspiciuntur adhuc ibi duae ciconiae, symbolum filialis erga parentes observantiae, quam etiam inculcabant versus, olim sic legendi:

Praescia sum veris volucris hiemisque futurae,

Exemplum, o vobis, iuvenes, pietatis amatae
Longaevos erga carosque insigne parentes.

Secretarius Valkenisse, in Annalibus suis, asserit eam domum, tunc cum scribebat, adhuc appellari solitam veterem, Edelherius Minorem domum Oosterlinganam (ut mirum sit nullam tota vicinia nunc superesse talis nominis memoriam); ait autem fuisse emptam per Ioannem van Mechelen et Wilhelmum van Riethoven a vidua Ioannis Kiekens, Dla Maria Ruychrocx vande Werve. IV. Registrum Falcontinum magnam a mari cladem hisce regionibus allatam notat, et quemdam rhythmum vernaculum allegat, quo dies xx1 Octobris, D. Ursulae sacer, sic notatur, ut in eo tamen nullum inveniatur huius anni signum :

DE ZEE DIE BROCHT DE LANDEN VERLIES,

ALS ALLE DE MAEGHDEN FEESTE WIES.

Mare provinciis grande damnum intulit,

Cum Virginum omnium festum se extulit.

Annum et diem signat expressius Chronica Secretarii.

A. C. M.CCCC.LXIX.

AMMANUS D. Jacobus Pot.
COMMISSARII AD RENOVATIONEM.
D. Ioannes van Castergate..

CONSULES XXX NOVEMBRIS.

II. Ioannes van Mechelen. SCABINI.

[ocr errors]

Nicolaus de Herde.
Henr. vande Werve.

[blocks in formation]

D. Antonius de Brabantia. -
Domicellus Ioannes van Ranst.

D. Ioannes van Berchem.

[ocr errors]

M. Wilhel. vander Heyden. Wilh. van Tichelt. Ioannes

Aegidius Mennens. Arn. vander List.

[ocr errors]

Wilh. van Riethoven. Wilh. van Doirne. - Ioan. Bode. †

Suff. Petrus vander Voort. Arn. van Geele, alias Wyninx.

ARGUMENTUM.

I-III. Castigati excessus Nobilium circa livreas et clientelas, usurpatamque potestatem ad contractus tutelae, pacificationis et nuptiarum. IV. Ammania elocata. V. Sigillum renovatum. VI. Sacellum Circumcisionis benedictum. Fundatum altare maius. VII. Guldarum paraturae inductae. VIII. Hispani, contra libertatem Nundinarum titulo represaliae capti, iubentur cum reparatione iniuriae dimitti. IX. Immunitas per Hontam Antverpiensibus adiudicata. X. Civis extraneus, propter homicidium Hoogstratae detentus, grandi litigio causam praebet. XI. Plinii historia naturalis typis latinis elegantioribus, quam sint teutonici, in pergameno Venetiis excusa, exstat Antverpiae apud Iesuitas.

ACTA.

I. HABEO ex registris Civitatis, beneficio D. Secretarii Petri Goos, transcriptum Diploma CAROLI DUCIS, signatum Hesdini,

die X Aprilis, post Pascha, id est feria I post Dominicam in Albis, sub cursu litterae Dominicalis A, quo salutem scribens Sculteto Antverpiensi et Marcgravio ditionis Ryensis, vel, ipso absente, eius Locumtenenti, ita loquitur: « Ad nostram pervenit » notitiam, quod multi Equites, Domicelli et alii, in nostra » Provincia et Ducatu Brabantiae, praesumpserint, quotidieque » praesumant gestandas dare togas paraturae et livreas, qui» buscumque eis visum fuerit, aliis quam domesticis, de sua > mensa viventibus, et acceptare munera urbanitatis, quibus > mediantibus tales acceptentur in societates seu Guldas Arcu» balistariorum aut Sagittariorum, licet nec ad eas apti nec dome

stici ipsorum sint; idque maiori numero, quam ipsis licitum » fuit. Quod autem amplius est, quidam homines, freti aucto⚫ritate et tutela eorum, quorum vestes seu paraturas gestant, > obambulant et circumeunt per istam nostram provinciam, » loricati, gladiati, hastati, gestando iacula, gelumas, clavas > maiores, sclopetos, blanderolas, secures, aliaque tela et arma » prohibita, quorum tamen pars maior sint baiuli et infimae » conditionis homines; et sic magnos atque indecoros coetus » cogunt, tam in nuptiis quam encaeniis parochialibus et alibi; > unde etiam caedes hominum et gravia plura incommoda > nascuntur; idque impune et citra debitam correctionem vel > exactionem mulctarum, pro talibus excessibus definitarum, >> cum despectu iustitiae multipliciter violatae et gravamine » subditorum nostrorum quae mala magis augenda sunt, » nisi ex nostra parte remedium congruum adhibeatur.

II. » Nos igitur, nolentes eiusmodi facinora, insolentias et » iuris transgressiones tolerare, ex matura Consilii nostri » deliberatione, per hasce nostras statuimus et mandamus ut > sequitur ut ex hac die nullus Eques, Domicellus, vel alius > cuiuscumque status aut conditionis, livreas aut paraturas vestium, sub titulo consociationis seu confraternitatis, aliove

D

> praetextu, tradat officialibus vel domesticis suis, nec illas accipiat de quorum pane non victitet: idque sub poena decem » librarum, quoties huic mandato contravenerit exceptis » tamen iis, quibus ex nostro speciali indulto, rite a Consilia> riis nostris signato et sigillato, permittitur vel permittetur; » de quo volumus ut legitime constet, per litteras desuper > confectas. Item prohibemus, ne quis incongruos coetus cogat > ad nuptias vel encaenia, neque evulget evocationes civita> tum aut pagorum, sub poena decem librarum ab eiusmodi » coetus convocantibus solvendarum, sexaginta vero schellin» gorum a ceteris ad eos convenientibus. Nemo etiam se > immisceat componendis controversiis, nisi de utriusque » partis consensu, aut ab utraque requisitus, imprimis a » parte laesa, sub poena centum librarum, sumendarum ex » eorum bonis qui secus fecerint. Nemo etiam die noctuve » gestet loricas, hunas, gungas, gladios, hastas, gelumas, » iacula, ramosas clavas, sclopetos, blanderolas, secures, bacu» los ferratos, aliave prohibita arma; sub poena, pro sclopetis » librarum decem, pro aliis vero prohibitis, schellingorum sexaginta; exceptis dumtaxat securigeris, nostri corporis > custodibus, quibus licebit uti vestibus et armis consuetis, > aut per Nos praescribendis; exceptis etiam officialibus nostris » et officialibus Vasallorum nostrorum, quibus intra limites > officii sui, et ad eius executionem euntibus, fas erit gestare longiores gladios, aliaque arma sibi congrua; per pagos > tamen dumtaxat villasque, non item per bonas nostras » Civitates. lis etiam, ex Guldis, qui numero competenti et provocati procedent ad publicos ludos iaculatorios, citra » noxam cuiusquam, licebit arma eo conducentia portare. III. » Quia etiam comperimus, quod multi Equites, Domi» celli aliique praesumant exigere munera gratiosa in frumento, caponibus, pecunia etc. tam a subditis quam a non subditis,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

D

D

[ocr errors]

» sub pacto tuitionis praestandae obligantibus se ad illa: » ordinamus et prohibemus omnibus cuiuscumque conditionis > aut status, eiusmodi pacta contractusve inire, vel munera >> titulo tali accipere, sub poena centum marcarum argenti. » Vobis ergo ordinamus et mandamus, quam maxime serio » possumus, ut has nostras constitutiones et prohibitiones palam publicari voce praeconis faciatis, debitis locis et temporibus » vestrae iurisdictionis et officii, idque coram officialibus cuius» que loci; quibus etiam per hasce mandamus praedictorum >> executioni intendere. Post quam proclamationem si compe>> riatis mandatis istis nostris contravenire quempiam, eum > absque conniventia ulla compellatis mulctam constitutam > solvere, tam diligenter et rigide, ut de vestro ea in re defectu queri non debeamus, neque alia via ad remedium malis istis quaerendum procedere. Quia vero fieri potest, ut harum lit> terarum exemplaribus pluribus opus sit, volumus, ut earum >> transcriptis, ad originales fideliter collatis, et ab aliquo > Secretariorum nostrorum subscriptis et sigillatis, fides aeque > ac originalibus habeatur. Nec usquam in praedictis deficiatis, » quia sic nobis placet. Actum ut supra. »

[ocr errors]

IV. Hoc anno elocatum fuisse Ammani officium, reperit in Registris Caukerkius. Cui autem? Primus post Ioannem vander Ryt, anno M.CCCC.XLIII eo munere potitum, nominatur Iacobus Pot, Eques, Dominus de Hoogerheyde, Petri, Equitis, fundatoris S. Salvatoris filius, qui obiit anno M.CCCC.LXXIX. Secretarii, ex Maiori Papyraceo, fol. 208, id ipsum confirmant.

V. Gramayus, ex Actis Scabinalibus, docet, pag. 89, impetratam hoc anno facultatem a Principe renovandi sigilli : notat autem,« sigilla urbium adeo sacra passim fuisse habita, ut, > citra expressum Principis indultum, circa ea nemini licitum >> esset quidquam mutare vel innovare; etiam, si quo forte » belli, ignis aut fortunae vitio periissent, aut lapsu aevi detrita

« ÖncekiDevam »