Sayfadaki görseller
PDF
ePub

a Duce abolitio generalis culparum, ab officialibus commissarum in administratione iustitiae ac politiae, aeris foenebris correctione etc. Huius gratiae formam habet liber Holosericus, fol. 31, insertam Decreto, facienti plenam potestatem omnibus Iudicibus atque Magistratibus diiudicandi et puniendi mulctandique reos cuiuscumque delicti, exceptis casibus Laesae Maiestatis, soli Principi reservatis.

II. Minutas, vulgo MYTEN, vilissimum cupreae monetae genus, hoc quoque anno prohibitas et abolitas invenio; manet tamen in Brabantia adhuc nomen, sicuti in Flandria nomen Sextantulorum, vulgo SESKENS; et hic et ibi alterutro vocabulo nunc appellatur ea, quae modo est omnium minutissima, proprio nomine dicta NEGEMANNEKENS, quasi nona pars stuferi; nunc autem valet partem eius octavam, seu medium quadrantem vel obolum. Est ea mendicantibus pretio quam minimo dimittendis commoda; sed aegre nunc invenitur, illis ipsis eos studiose abolentibus, ut nemini ad manum sint, itaque quadrantem integrum accipere possint.

Interim venerunt ex Lusitania triremes duae, aromatis vino› que onustae, quorum insolita copia bonitasque vehementer > cives recreavit, ut habet Chronicon Secretarii Valkenisse.

III. Frugalitatis civilis argumentum memorabile est, quod, teste Caukerkio (quem deinceps intellige cum alius non nominabitur), « quod, inquam, mense Iulio cautum sit, ne is, quem > peritia iaculandi Regem Guldae suae fecisset, Ave deiecta, > cum abiret horto, Confratribus et vicinis congratulantibus lau» tiorem praeberet merendam quam mollis casei et cerasorum; > ne scilicet tenuiores, quamvis peritiores, metu sumptuum > ea occasione faciendorum, subterfugerent concertationi tali > adferre omnem suae artis industriam; et amplius praebituro > indicebatur mulcta sex florenorum. Habent autem Guldae istae > ab antiquo privilegium, numerum suum, qui definitus est

» (ne infinite excrescat propter immunitates ipsis concessas), > numerum, inquam, suum supplendi ex ambactis quibuscum» que: unde factum, ut Rhetoricorum Camerae, ab Olivae-ramo » et Chrysantho nuncupatae, non raro quererentur, sibi (quibus > suae quoque immunitates sunt) subtrahi, tali ad Guldas › avocatione, confratres suos. Sed, perpensis utrimque causis, » iudicatum in Aula est, eiusmodi Camerarum privilegia non > obstare iuri Guidarum quoscumque aptiores sibi aggregandi > ad obsequium militare Civitatis; cum Camerae praedictae > solam eius oblectationem spectent. » Iudicium istud Aulae habet Pensionarius Nys, ex п vol. Priv. fol. 185, ubi etiam allegatur Privilegium, anno M.CCC.VIII, Guldis datum, et in lib. Holos. fol. 2 v. descriptum, faciens ipsis potestatem augendi numerum suum, pro arbitrio Praetoris atque Senatus.

IV. Memoria dignius fortassis videbitur quod, hoc anno, a Generali Praedicatorum venerit ad Magistratum epistola, relata ab eodem Pensionario Nys, et allegata a Collectore Anonymo ex Maiori Papyraceo, fol. 115 v.o, qua rogat, « ut dignetur » Senatus Priori Antverpiensi, vel aliis Ordinis Superioribus, > adiungere tres vel quatuor personas selectas, ad directionem > et conservationem bonorum Conventus, qui etiam intendant > vitae et conservationi Religiosorum; et, a Priore requisiti, > iuvent ad compescendos et corrigendos Regulae transgres> sores, ipsas illas personas participes faciendo omnium meri> torum Ordinis. » Et hoc confirmavit Dux, ipso praesenti, in quo versamur, anno, Civitatique commendavit serio agere, quod bonus iste Generalis, pro spirituali ac temporali suorum subditorum commodo, tam sollicite rogabat. Itaque deputati sunt eum in finem Procuratores duo, uti ex libri Papyracei Maioris fol. 115 testatur in Annalibus Secretarius Valkenisse.

V. Pontifex quoque Pius п, apud Edelherium, ad instan> tiam Antverpiensium rescripsit, pridie Kal. Augusti, quod si

[ocr errors]

> qui, temporibus solennium Nundinarum, incendiarii nocturni, > latrones publici, homicidae voluntarii, depopulatores agro› rum, violatores pacis seu conspiratores contra ecclesiasticam > libertatem vel rem publicam ipsius oppidi, ad ecclesiam seu › loca sacra confugiant, per Scultetum possint ab iis extrahi, > nullaque ecclesiastica immunitate gaudeant. » Idem requisitus Cameracensis Episcopus consensit quidem ut ita fieret, sed voluit talem extrahendi eos facultatem requiri a Decano, Plebano, vel Viceplebano, quibus mandatur, intra viginti quatuor horas tales a sacro loco expellere, quoties requirentur. Ita pro priori parte vol. 1 Priv. fol. 134 v.o, pro secunda Papyraceus liber Maior, fol. 117; et Episcopus dicitur ita rescripsisse, die VIII Augusti, ut appareat, quod propter frequentiores eiusmodi casus simul Romam et Cameracum recursum pro remedio sit. Quin etiam in Papyraceo, fol. 171, dicitur contineri Pontificii Brevis confirmatio, sub nota anni M.CCCC.LXI, fortassis occasione incendiariorum, tunc (ut infra refertur) deprehensorum.

VI. Denique ad huius anni specialem memoriam facit grandis campana fusa in coemeterio ecclesiae Marianae, uti notat Snyderi Chronica, et Valkenisse in Annalibus; addens, quod eius pondo sit undecim mille librarum, eique circumscripta legantur haec verba : MARIA vocor. Ioannes Berchem et Ioannes Boechem me fecerunt, anno M.CCCC.LIX. Ei deinde, fusa altera grandiori, non iam amplius dicendae maiori, mutatum est nomen, ut vocaretur GABRIEL. Indicium ea certum praebet, quod turris septentrionalis fundari coepta anno M.CCCC.XVII, iam nunc perducta erat usque ad tertiam zonam, infra quam appendi illa debebat, una cum aliis minoribus quatuor postea fusis. Cum autem firmando operi necesse fuerit aliquod tempus indulgeri, priusquam campanae in illud attollerentur, alias gravi suo motu labefacturae fabricam nimis recentem, haud inepte cogitaveris intra viginti vel pauciores annos eo usque processum

in aedificatione fuisse, aut etiam ante obitum Architecti Petri Appelmans; nam huius meminit praecitata Chronica : non solum enim dicit ipsum esse qui turrim istam fundavit, sed etiam qui conclusit, HEEFT TOEGELEYT, ducto supra ipsam tertio fornice. Interim nemo non intelligit, veteri ante hanc ecclesiae suam iam pridem fuisse campanam; minorem tamen unam, vel plures; et has inde translatas supra tectum Chori pridem perfecti, licet nullum nunc indicium appareat turriculae cuiusdam temporariae, eum in finem tecto impositae vel appositae.

VII. Denique invenio, quod hoc anno Scinda traductus in civitatem sit, ab eo fortasse loco, ubi nunc eius aqua sistitur per cataractam, et in canalem Herenthaliensem derivatur; qui ut traduci in civitatem posset per Meram, nunc quidem decreta fossio est, non tamen, annuente Duce, inchoata ante annum M.CCCC.LXII, uti tunc dicetur : reliquum autem quod per veterem alveum derivatur in novam civitatem et desubtus Arctorum domo HET TUCHTHUYS in Scaldim decurrit, propria in novis moenibus cataracta sistitur ad usum versandi molendini aquatici circa Portam Lutosam.

[blocks in formation]

SCABINI.-Wilhelmus vanden Wyngaerde.-Wilhelmus vande

-

Werve. Suffectus Ioannes Colgensson. Wilhelmus de

Moelener. Nicolaus vander Elst. Henricus van Mechelen.

-Ioannes Noyts. -Gerardus vanden Broeck.

-

Wilhelmus

van Tichelt. Henricus vander Moelen. Simon Draecke.

[ocr errors]

[ocr errors][merged small][merged small]

I. Capillitium deponit Nobilitas Belgica, Ducis exemplo. II. Domus Clusae donatur Hanseaticis, et baptizatur Judaeus Aethiops. III. Horrenda unius meretricis in alteram crudelitas. IV. Porticus merciaria struitur (DEN PANT) trans coemeterium Marianum. V. Accisiae vinariae pars Falcontinis remittitur. VI. Fabricatur HET BARGIE-HUYS pro navi Zelandica.

ACTA.

1. MERETUR huic anno initium dare, etsi mensis ac dies ignoretur, quod Secretarius Loyens, pag. 128, sic narrat : ◄ Philippus, Dux, aeger gravi ac diuturno morbo, ex praescripto > medicorum comam promissam posuit. Eam ob rem cum > mussantes Nobiles videret, edixit omnibus caesariem tondere. > Hinc uno die Nobiles quingenti Bruxellis apparuerunt rasis > capitibus, aliis mox alibi secutis. Ex hoc autem tempore usque ad finem seculi xvi et ultra, mos in Belgio obtinuit crines fere omnes brevissimos gestandi, eumdem tenentibus etiam Hispanis, Anglis et Francis, uti in eius temporis statuis, picturis et imaginibus videre est. Nunc dum haec scribo, tanta invaluit, praeeuntibus exemplo Francis, comae, si non alendae, saltem ostentandae insania, ut unius viri capiti ornando aegre sufficiat capillitium totum trium mulierum, prolixe crinitarum.

II. Magis proprie Civitatem spectat donatio, quam Edelherius in Maiori Papyraceo, fol. 222, reperit factam : « Hanseaticis, » quibus illa, die Iv Maii, cessit domum in veteri Frumentario » foro, quae exinde antiquum nomen Clusae commutavit, ut › diceretur Domus Osterlingica. Postquam vero illi in nova civitate aliam grandiorem exstruxerunt, prior, dum Edelherius

« ÖncekiDevam »