Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Nahum voces effundimus : Ecce super montes pedes evangelizantium , et annuntiantium pacem. Cessent dissidia ; subjecti et fideles populi prosequantur obsequio Principem suum; Princeps vicissim subditos amore , uti filios , foveat, et ad se redeuntes obviis ulnis excipiat ; integra maneant Ecclesiæ Jura; intemerata sint jura Principatûs ; illæsa serventur Jura Populorum ; instaurentur bonarum Artium celeberrima studia apud Lovaniensem Universitatem juxta canones , et reddatur Provinciis obedientia , amor , lætitia , divitiæ , pax denique , et tranquillitas. Hæc in Domino cupimus , hæc urgemus , hæc à vestra opera , prudentia et pietate Nobis pollicemur , ut filii scilicet pronis auribus tam anxias , tam graves sui parentis voces excipiant. Hæc denique à Deo Optimo Maximo , à quo omne bonum est, descendens à Patre luminum, effusis precibus lacrymisque diu noctuque petimus et obsecramus , quò tam Princeps, quàm Populus sedeant aliquando, ut verbis Isaïæ utamur , in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciæ , et in requie opulenta ; quandoquidem si pacem habelis , Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Interim coelestium bonorum auspicem , Nostræque in Vos singularis voluntatis pignus, Apostolicam Benedictionem , tam Vobis , quàm gregibus vestræ curæ commissis peramanter impertimur.

Datum Romæ , apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris , die 23 Januarii MDCCXC. Pontificatûs nostri , anno decimo quinto. Benedictus Stay. $uperscriptio erat : Dilecto Filio nostro Joanni Henrico S. R. E. Presbytero Cardinali à Franckenberg Archiepiscopo Mechliniensi, et Venerabilibus Fratribus Francisco Episcopo Antverpiensi , aliisque Episcopis in Provinciis Belgii, et Flandriæ Austriacæ degentibus.

MONUM. XLVI. - Responsum Cardinalis Archiepiscopi Mechliniensis , et Episcopi Antverpiensis , ad Summi Pontificis Breve de die 13 Januarii 1790.

Ex edit. col. cum orig.

BEATISSIME PATER. Sanctitatis tuæ litteras , et quæ in iis plena pietatis , plena illius quæ communem christiani orbis Parentem tantoperè decet , sollicitudinis sensa , non sine ingenti lætitia excepimus atque exosculati sumus.

Lätissimum etiam nobis ac gratissimum fuit , Beatissime Pater, (ut hinc faciamus exordium ) ex iisdem litteris intelligere , Sanctitatis Tuæ animo planè infixam esse hanc de nobis verissimam opinionem , minimè per nos, per Episcopos Belgii et ductores Christiani gregis stetisse , quominùs civium inter se et cum Principe suo nexus ac concordia , intacta intemerataque servarentur. Fecimus , Beatissime Pater , fecimus profectò , aut certè facere conati sumus, quidquid ad hunc finem assequendum conducere arbitrati fuimus; intactum nihil, nihil in hac re intentatum reliquimus. Sed, eheu! quum maximè id ageremus, continuò aliæ ex aliis molestiæ creatæ sunt pacis ac tranquillitatis cupidissimis harum provinciarum incolis. Nova quotidie edicta in vulgus edita , novæ leges institutionesque , quæ non ecclesiasticam solùm disciplinam et cognata nobis Religionis sensa , sed patrios ritus consuetudinesque , libertates ac jura civium et civitatum , planè pessumdarent : donec eò tandem deventum est, ut , quod Belgicæ libertatis veluti Palladium habebatur , pactum illud solemne ac auspicale, (Lætum Introitum vocant) principem inter et cives , uno ictu convelleretur. Et quo id tempore contigit ? Eo præcisè , Beatissime Pater , quo in vicina Gallia novus ubique rerum ordo exoriebatur ; quo potestas regia , si non imminuta , suos certè intrà terminos consistere jussa erat ; quo populi plebesque tumultuantes , magistralus suos obmutescere legesque ipsas silere cogebant.

Et quod invictâ ratione Sanctitati Tuæ , totique orbi cliristiano fidem faciet, nihil hîc ab Episcopis , nihil à reliquo Clero peccatum; summa ubique reipublicæ tranquillitas perduravit , nullibi exserti gladii , nullibi in armis pro civibus miles quamdiu Ecclesiasticæ res ac personæ à regali potestate solæ impetebantur. Patientia illa

quam , Christo magistro , didicimus, omnes ubique impetus , omnes animorum motus, suasoribus Episcopis, cohibebat. Sed quum arx ipsa libertatis, quum civica jura , consuetudines avitæ , quum pacta et conventa , longo sæculorum usu probata , multo studio ac labore stabilita, is ipse denique, quem jam diximus, Lætus Introitus, quum hæc omnia non impeterentur tantùm , sed penitùs convellerentur ; tunc aversa sunt omnium incolarum corda , tunc in vicis et oppidis palam conclamatum, decretumque omnibus, aut in pristinam se libertatem vindicare , aut in exteras terras migrare , aut ferro occumbere. Eodem tempore , imminentibus jam undique periculis , præcipiti fugâ nos eripere et exulare , aut secretissimâ latebrâ nos abdere et adversùs insidias tegere coacti fuimus Episcopi , utì Sanctitati Tuæ notum credimus ; donec

donec , ejurato à victore populo Josephi Cæsaris regno et auctoritate et jam aliâ reipublicæ formâ , vel nobis absentibus , instituta , ad aliud Sacramentum et ipsi transire compulsi fuimus.

Judicet , judicet hinc Sanctitas Tua , quid in præsenti rerum statu sperare fas sit , quid ab Episcopis requirere. Promissis regiis , iisque quæ populorum juribus consentanea , aut expectationi in speciem faventia , toties in vulgus sparsa sunt, toties ostensa, et nunc quoque ostenduntur, delusæ spes fallacesque eventus fidem abrogârunt : adeò ut his iterùm artibus mulcere animos velle , præsertim jam obstinatos , jam gustatæ semel libertatis cupidissimos , et ad regalem servitutem revocare , non humanæ facultatis opus sit , non nostræ. Nobis certè constat effici nihil posse , nihil debere , aliud quàm quod effectum est ; quod et Sanctitas Tua ultrò volensque agnosceret, si aut hic coram adesset , aut nostratium animos, vires , voluntates, constitutam denique jam novæ reipublicæ formam, cætera omnia explorata haberet. Nemini certè nostrûm ad alias leges , in alia rursùm jura transire lodie integrum est : hoc unum restat , ut avitam religionem , ut avita illa pietatis sensa , quibus Belgium nostrum huc usque inclaruit , castos denique mores, et cætera omnia quibus populus frugi stabilitatem ac felicitatem suam asserere possit, conjunctis viribus animisque foveamus , et nos præsertiin Episcopi tueamur ; arceamusque ab ovili lupos , et quæcumque foedam illam illuviem , quam nonnulli invehere parabant, adferre nata sunt.

Hæc dum omni studio , dum totis animis conamur, Tu, Beatissime Pater , apud exteros principes , et consociata nobis aut brevì consocianda regna ac respublicas , nostras , quæsumus , partes suscipe , tu nos protege , tu nos tuere , nobisque impertità illâ paternâ tuâ atque Apostolicâ Benedictione, (quam à te supplices iterùm petimus), conatibus nostris cælestes etiam favores exora.

Hæc sunt candidissima animorum nostrorum sensa , quibuscum pedibus tuis advolvimur,

BEATISSIME PATER, Sanctitatis Tuæ, Humillimi atque observantissimi Filii et Clientes , Jo. Henricus Archiepiscopus Mechliniensis Corn. Franciscus Episcopus Antverpiensis. Bruxellis, vi Id. Mart. MDCCXC.

[ocr errors]

MONUM. XLVII. Breve Pii VI ad Cardinalem Archiepiscopum Mechli

niensem , de Juramento odii (1). Ex edit. col. cum orig.

Plus PP. VI. - Dilecte Fili noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. – Singularis ista lua , summa in virtute , modestia facit, Dilecte Fili Noster , ut litteris tuis in hac tribulatione nostra , et in ea , quâ urgemur , Ecclesiarum omnium sollicitudine, interpellare te nos posse suspiceris. Tu-ne unquàm nos interpelles ? Cujus, cùm semper constantiam ac mansuetudinem tot in adversis perferendis , vel à primis hujus tempestatis turbulentissimæ exordiis demirati sumus, tum litterarum sapientiâ ita recreamur, ut in iis miserrimis temporibus , nihil iis ad moerorem animi nostri abstergendum præsentius inveniamus. Quæ sanè, si nondùm afferre possunt, quæ ad Ecclesiæ tranquillitatem vehementissimè cuperemus,

afferunt tamen, quæ in gravissima hac ejus plaga maximo nobis solatio esse debent. Quid enim ad leniendam vulnerum nostrorum acerbitatem efficacius sit nobis , quàm cognoscere, in tanta impiorum vi, te cæterosque Belgii Antistites, Confessores fidei constantissimos, infinitum præterea Sacerdotum fidelissimoruin numerum , tantâ patientià , firmitate, mansuetudine, rapinam bonorum, impiorum injurias, carcerem , exilium, rerum omnium egestatem, pro conservanda Ecclesiæ unitate perferre ? quàm scire, nullum calamitatum vel asperrimarum genus efficere posse , quin tot invicti Christi athletæ in fide atque officio permaneant, à juramenti impietate abhorreant, apostolicam opem, vel cum vitæ suæ periculo indigentibus exhibeant , omnia denique præstent, quæ propria pastoralis ministerii sunt, et sacerdotalis firmitatis ?

constantissimos,

(1) Conf. Collect. Brevium Pii VI etc., tom. II lu prasat. ; item Synops. monum.

tom. II p. 491 -- 500.

Magna certè tempestas, D. F. N., et, ut rectè tu quoque scribis , nunquàm ad hæc usque tempora , post hominum memoriam audita , ex inferorum portis contra Ecclesiam est emissa ; verùm cùm ea sit tantâ cum gloria ejus , tantaque cum vestrâ utilitate conjuncta ,'non vos ob tanta mala, quæ fertis, dolere , verùm ob tanta decora, quibus augetis Ecclesiam, lætari debetis. Nos certè, quamvis ejecti è principe Ecclesiæ sede , Patrimonio S. Petri spoliati, distracti à fratribus nostris charissimis , tantis premamur ærumnis, quantas sine peculiari Dei auxilio ferre nullo modo possemus; quamvis etiam exitium eorum gravissimè doleamus, qui magis diligentes tenebras quàm lucem , ab Ecclesia desciverunt, et instigante diabolo, pervicaciùs quàm cæteri patientiam vestram exercent, doloresque vestros præterea perindè communes habeamus , ac si eos nos ipsi ferremus; tamen cùm vestram patientiam tam multis in laboribus sustinendis tantam esse intelligamus , tantam cæterorum filiorum fidelissimorum in retinenda Religione constantiam , laborum nostrorum omnium penè obliviscimur, et ob tam præclara bona, quibus hac de causa cumulatam videmus Ecclesiam, mirificâ jucunditate ac lætitiâ re

creamur.

nec

Quæ cùm ita sint, noli, D. F. N., ob eas quibus jactamur calamitates supra modum tristari. Magnæ hæ quidem sunt, sed magnâ simul eædem cum animi nostri jucunditate conjunctæ ; quin potiùs gratias age D. N. Jesu Christo, quòd dignos nos quoque habuerit, qui vobiscum ad Ecclesiæ gloriam augendam, pro nomine ejus contumeliam pateremur. A quo, cùm promissum habeamus se usque ad consummationem sæculi nobiscum futurum, aderit semper nobis , ut adest nunc,

unquàm nos destituet in tribulationibus nostris, non ut nihil patiamur, sed ut magis in dies conformes facti imagini passionis suæ, omnia potentes in eo qui nos confortat, patientes multa , nullâ sævientium crudelitate superemur, et mansuetudine et fide nostrâ ad Ecclesiam augendam de vi atque potentiâ inimicorum nostrorum triumphemus. Nam, ut ait S. Ambrosius

« fides Ecclesiæ neque in » gladio suo feras expulit nationes, nec certamine bellico turmas fugavit, sed » mansuetudine ac fide terras inimicorum possedit. Fides enim sola pugnavit, et Tom. 11.

69

[ocr errors]

» ideo triumphos meruit , quia persecutionibus suis non vincitur Ecclesia , sed au» getur. » Vale, D. F. N., et quoniam tantam animi firmitatem tibi indidit Deus, noli in confirmandis fratribus tuis defatigari. Episcopo Ruræmundæ , quem consortem tribulationis, ac socium tranquillitatis habes, pacem à nobis et gaudium in D. N. Jesu-Christo nuntiabis, eumque, cæterosque omnes, qui etiam cum vitæ periculo, ut bonos Pastores decet, apostolicam operam navant Ecclesiæ, nostris verbis rogabis , ut perseverantes in oratione , à D. N. Jesu-Christo, qui pro omnibus mortuus est, et vult omnes homines salvos fieri , id precibus suis impetrent, ut prævaricantium filiorum perditionem avertat; confirmet imbecillitatem infirmorum; fortium virtutem et fidem adaugeat; et, si nondum propitiationis dies advenit, quo tranquillitatem reddat Ecclesiæ , eam victoriis filiorum suorum exornet atque augeat.

Scripseramus hactenus bas Litteras ad te, cùm ecce alteras accipimus tuas, triduo post datas, ac superiores fuerunt. In his nuntias Archipresbyterum Mechliniensem cum Doctore Lovaniensi (1), utrumque è numero juratorum et schismatis exorientis fautores venturos ad Nos, ut æquitatem juramenti sui propugnent, et damnationi nostræ fidem abrogent, Nosque , si fieri possit, circumveniant. Laudamus, dilecte Fili Noster, diligentiam tuam, quòd episcopalis officii duxeris præmonendos Nos esse , ut homines hujusmodi caveremus : Nos verò in hac causa , quales ab initio fuimus, tales erimus semper; ut appareat, nihil temerè unquàm, aut præjudicio aliquo ab Ecclesia fieri, verùm omnia in ea , divini Spiritûs sapientiâ regente , cujus ductu errare non possumus, administrari. Tibi, dilecte Fili Noster, Episcopo Ruræmundæ, cæterisque istis Christi Confessoribus nobis in Christo charissimis Apostolicam benedictionem, paterni et grati animi nostri pignus, peramanter impertimur.

Dabamus ex Coenobio Cartusiensi propè Florentiam , die 30 Julii 1798. Pontificatûs nostri anno vigesimo quarto. Inferiùs erat signatum : Josephus MAROTTI , SS. D. N. ab Epistolis Latinis , et appositum erat Sigillum SS. D. N. in cera Hispanica rubra impressum. - Superscriptio erat : Dilecto Filio Nostro Henrico S. R. E. Cardinali de Franckenberg, Archiepiscopo Mechliniensi. Emmerich.

(1) Indicantur Archipresbyter Mechliniensis Joannes Gislenus Huleu , et Joannes Wilh. Hövelman , Artium Doctor. Conf. Synops. tom. II p. 497 -- 499.

« ÖncekiDevam »