Sayfadaki görseller
PDF
ePub

MONUM. XLVIII. Decretum ejusdem Cardinalis Archiepiscopi Borckence

datum, quo epistolam et edictum Cardinalis Caprara , Legati Apostolici , de die 2 Dec. 1801 et de die 16 Januarii 1802, publicat et simul formulam submissionis præscribit. Ex edit.

JOANNES-HENRICUS, Miseratione divinâ S. R. E. Presbyter Cardinalis à Franckenberg et Schellendorff, Archiepiscopus , Administrator Archidioecesis Mechliniensis, etc. etc. etc. Omnibus et singulis Dioecesis nostræ Ecclesiasticis, qui præstiterunt Juramentum Odii in regiam potestatem , etc. (Je jure haine à la royauté, etc.), cæterisque, quorum interest, Salutem in Domino. — Non facilè dixerimus, Dilecti Filii , quàm amarum ac triste acciderit Nobis inter tot alias afflictiones nostras, videre vos in negotio Juramenti adeò periculosi à Nobis discrepare ; et postquàm per annos quadraginta in omni pace ac mutua affectione vos paterne pavimus, sentire eam vestram, de iis quæ vobis annuntiabamus circa hoc Juramentum , diffidentiam , ut sine immediato Sanctæ Apostolicæ Sedis oraculo super singulari opinione vestra , non potuerimus (paucis docilioribus exceptis) de errore vos convincere, aut ab eo reducere.

Detulistis ad supremum Ecclesiæ Caput , et particularem vestrum, id est improprium sensum, in quo vos Juramentum ajebatis præstitisse, et omnes declarationes , quibus freti, arbitrabamini justificari posse actum à Vobis præstitum. S.mus D.nus Noster PIUS PP. VII feliciter regnans dignatus est , perpensis et diuturnâ consideratione libratis omnium rationum momentis , declarare et definire , vos (licèt aliquoś, non tam pravitate cordis quàm intellectûs errore, et specie quâdam charitatis in proximum deceptos ) errasse. Vel ideò ratus, nullâ meliori ratione vos patrato errori posse consulere , quàm judicia S. Sedis Apostolicæ, eâ quâ par est reverentiâ, opinioni vestræ præferentes, subscribendo formulæ, quâ propriam submissionem ipsius S. Sedis Judiciis profiteamini , præsertim verò iis , quibus prædictum Juramentum Odii in Regiam Potestatem damnatum fuit.

Quo fato illud Apostolicum rescriptum , Parisiis à die 2. elapsi Decembris, ab E.mo ac R.mo D.no Cardinali Legato à Latere Nobis destinatum (1), citiùs ad Nos

[ocr errors]

(1) Tenoris erat, ut sequitur : « Eminentissime ac Reverendissime Domine mi Observantissime. Ad instaurandam in regionibus vestris animorum concordiam , quæ , cum ad Ecclesiæ bonum , lum ad publicam etiam tranquillitatem est maximè necessaria , finem imponi tandem oportet iis dissensionibus quæ propter notissimum Juramentum Odii in Regiam Potestatem , gravissimè in Belgio et in Diæcesi Leodiensi ad hanc usque diem exarserunt. Qua ratione eas componendas duxerit Sanctissimus Dominus Noster , qui paterni animi sui curas hanc in rem potissimum contulit, hisce litteris meis Eminentia Vestra habet adjunctum. Id curare dignabitur , ut iis omnibus innotescat qui in Diæcesi isla sua aliquas in ea disputatione partes habuerunt, utque à singulis ea quæ à Summo Pontifice imperata sunt , diligentissimè perficiantur. Qui quidem illud Eminentiæ Vestræ numquàm satis vull esse commendatum , ut negotium hoc omne eâ prudentia , suavitate ac mansuetudine gerat, ut hac etiam ratione dissidentium animi faciliùs ad optatam concordiam revocari possint. Interea deprecor Eminentiam vestram , ut de hujus

69.

haud pervenerit, ignoramus; et rescriptum nesciebamus, nisi aliqui ex vobis præveniendo , suam subsignatam formulam cum adjuncto rescripti transumpto , circa Festa Natalitia Nobis transmisissent. Observavimus ab initio in transmissa ea formula æquivocationem aliquam, ita ut januam præberet obstinatioribus ad erroneam opinionem suam submissioni debitæ substrahendum, et à bona subscribentium fide et intentione , quam pro paterno nostro more in omnibus dilectis Filiis nostris lubenter supponimus, dependeret omnis illius formulæ sufficientia ; judiciumque nostrum suspendentes , legalem rescripti receptionem Parisiis præstolabamur, ut quidquid esset per Nos executioni mandandum clarè perciperemus. Verùm interea novo nec mediocri cordis nostri dolore, plerosque ex vobis, quorum formula Nobis exhibita fuerat, ita esse locutos et ita se gessisse cognovimus, ut satis satisque ostenderint et probaverint , per eamdem formulam nullatenùs sese respondere et satisfacere sensui Decreti intendisse, non deposito eodem intellectùs

munere ita

modi negotii exitu me postmodùm docere dignetur , et ejusdem manus humillimè deosculor. - J. B. Card. Legatus. - Parisiis Lutetiorum , 2 Decembris 1801. »

« NOS JOANNES-BAPTISTA , Tituli S. Honupbrii , S. R. E. Presbyter Cardinalis CAPRARA, Archiepiscopus , Episcopus Asi nus , Sanctissimi Domini Nostri Papæ , et S. Sedis Apostolicæ in Galliis à Latere Legatus. Delata Sanctissimo Domino Nostro PIO PP. VII, gravissima controversia , quam tum in Belgio , tum in Diæcesi Leodiensi , ex occasione Juramenti Odii in Regiam Potestatem inter Ecclesiasticos viros magno cum caritatis el pacis dispendio exarsisse audivit, diligens ab eodem Sanctissimo Domino , adhibitis etiam cousiliis VV. Fratrum Suorum S. R. E. Cardinalium selectæ Congregationis negotiis Ecclesiasticis præpositæ , institutum exameu est scriptorum omnium , quæ in utramque partem exarata , ad camdem Sanctitatem Suam missa sunt. Cognovit indè , multos fuisse , qui Jurameutum illud , et præstare , quolibet sibi proposito periculo recusaverint , et ab aliis præstitum , retractandum esse docuerint ; alios verò , qui freti nonnullis declarationibus , per quas abstergi omnem ab illo pravitatis maculam arbitrati sunt, et emiserint, et rectè se id fecisse omni ratione tueri ac defendere conati sint.

» Perpensis itaque , et diuturnâ consideratione libratis omnibus rationum momentis , rerumque circumstantiis , ad controversias omnes penitus dirimendas, pacemque iu Belgicis Ecclesiis omnibus instaurandam , pro Supremi Apostolatûs sui saucivit.

Quod pertinet ad Juratos , ab iis exposcit , ut Judicia Sedis Apostolicæ , eâ quâ par est reverentiâ, opinioni suæ præeferentes , subscribant formulæ , qua propriam submissionem ipsius Sanctæ Sedi Judiciis profiteantur , præsertim verò iis , quibus prædictum Juramentum Odii in Regiam Potestatem damnatum fuit ; quæ quidem formula , adjunctå singulorum juratorum manu , asservanda sit ab Ordinariis Locorum , Sanctæ Sedi , ubi primùm id postulatum fuerit , transmittenda. Ex Vicariis verò à Capitulis Sede Vacante electis seu deputatis , qui juramentum emiserint , formulam ipsam å se subscriptam Nobis reddendam curent.

Quod verò pertinet ad illos , qui Juramentum non præstiterunt, laudavit quidem eorum firmitatem , qui quidlibet pati potiùs, quàm aliquid contra conscientiam admittere maluerunt, sed quòd eos , à quibus illud emissum suit (quorum aliquos pon tam pravitate cordis , quàm intellectûs errore , et specie quadam caritatis in proximos deceptos , ita se gessisse cognovit, tanquam schismaticos , hæreticos , atque Ecclesiæ communione privalos , gravi cum animorum offensione , ac rei catholicæ detrimento, in disputationis æstu , traduxerint , vehementer doluit ; notumque banc in rem esse omnibus vult , nullam unquàm à Str. Men. PIO PP. VI. ejus Decessore censuram aut aliam ecclesiasticam pænam inflictam fuisse in eos , qui juramentum ipsum præstiterunt , ac propterea eosdem, neque schismaticos , neque bæreticos , neque excommunicatos habendos esse , nec (nisi fortè aliqua alia culpa obstricli teneantur ) Ecclesiasticis muneribus , quibus antea fungebantur privandos.

» Quamvis verò Sanctitas Sua minimè dubitet , quin omnes ii , qui juramenti ejusdem sive impugnandi sive propugnandi causa hucusque decertárunt , cognito hoc Apostolicæ Sedis Judicio , eâ , quâ Catholicos decet viros, reverentiâ eidem acquiescant ; ad præcavendas tamen omnes discordiarum causas , quæ cum magna Catholicæ unitatis publicæque tranquillitatis perturbatione , quarum utraque Sanctitati Suæ æquè cordi est , suscitari subindè possent , si contentiones hujusmodi perseverarent, eadem Sanctitas Sua præcipit , ne quis in posterùm sive in unam , sive in alteram sententiam scripta ulla in vulgus edere ampliùs audeat , quibus reconciliati animi iterùm ad dissensiopes et jurgia provocari possint. Datum Parisiis ex ædibus Residentiæ Nostræ hac die 2 Decembris 1801. J. B. Card. Legatus. (L. S.) Concordat cum suo Originali , Parisiis 16 Jan. 1802. J. B. Card. Legatus.

» FORMULA SUBMISSIONIS. · Ego infrascriptus , eâ quâ par est reverentiâ, opinioni meæ præeferens judicia Sanctæ Sedis Apostolicæ , profiteor propriam submissionem ipsius Sanctæ Sedis Judiciis , præsertim verò iis quibus Juramentum Odü in Regiam Potestatem , etc. (Je jure haine à la Royauté, etc. ) damnatum fuit. Datum... mensis... 1802.

CE

errore.

Itaque pro munere nostro et Episcopali et Pastorali semper solliciti, ne S. Apostolicæ Sedis Decreta eluderentur, utque debita Judiciis Apostolicis obedientia præstaretur ab omnibus, non tardavimus E.mo ac R.mo D.90 Cardinali Legato à Latere circumstantias omnes exponere , eumque rogare ut inconvenientibus omnibus occurreretur.

Eminentia Sua per Litteras de 17 Februarii Nobis commisit, ut inhærentes ipsi Decreto , quod hisce nostris adjunctum referimus, omni adhibitâ quidem mansuetudine , verùm etiam eâ, quâ pollemus, auctoritate curaremus, ut eidem rescripto, à singulis , ad quos pertinet, satisfieret.

Quapropter ut via præcludatur æquivocationibus omnibus ac tergiversationibus, utque finem suum SS.mi D.-i Nostri Decretum, et sapientissima consilia sortiantur, expedire omninò ducimus , ut à Vobis, Dilectissimi Filii, alia exhibeatur submissionis formula , quæ constet verbis ipsis depromptis ex eodem Sanctitatis Suæ Decreto , nempe : Ego infrascriptus , quá par est reverentiá, opinioni meæ præserens Judicia S. Sedis Apostolicæ , profiteor propriam submissionem ipsius S. Sedis judiciis , præsertim verò iis, quibus Juramentum Odii in regiam potestalem , etc. (Je jure haine à la royauté, etc.) damnatum fuit.

Hæc formula propriâ vestrâ manu subsignata , quamprimùm curetis, ut sive per vestros respective Archipresbyteros, sive immediatè ad manus Vicarii nostri Generalis perveniat, ab eo deindè Nobis, ac per Nos Romam, cùm postulatum fuerit, transmittenda.

Huic verò formulæ quin promptè et fideliter singuli subscribatis, nullatenus dubitamus, cùm vobis facilè suadere possitis, quòd per hoc docilitatis , humilitatis et obedientiæ vestræ clarum specimen, non modò SS.mo D.no Nostro et Nobismet summum gaudium allaturi, verùm etiam , destructis quibuscumque de vestra subordinatione sinistris opinionibus , magna apud Deum merita et apud homines gloriam omnium maximam sitis assecuturi.

Non abs re erit attestari, nunquàm à Nobis ob præstitum Juramentum vos tamquàm schismaticos aut hæreticos habitos fuisse , licèt propter fundatum timorem, ne reliqui fideles eodem vestro errore imbuerentur, neve alia majora orirentur mala , eos à vobis abesse debere judicaverimus.

Quòd verò hujusmodi præcautiones essent omninò adhibendæ , nonnulli eventus satis probaverunt. Quare et seriò hîc admonitos volumus universos fideles nostros non juratos , si qui sint inter eos, qui ad istiusmodi calumnias exæstuaverint, ut erubescentes humanæ reminiscantur infirmitatis : si steterint, videant ne cadant, et non tam suâ constantiâ tumidi, quàm alienâ infirmitate timidi , discant aliena non severè carpere, sed propria formidare, gratiam Dei agnoscere, humanum nihil à se alienum putare , eosque quos Ecclesia ut suos agnoscit, amare , diligere et revereri.

Atque hanc esse pientissimam SS.mi D.-i Nostri mentem, vel in ipso Apostolico rescripto luculentissimè patet, cui per omnia Nos conformare studiosissimè volentes, eâ similiter quà gaudemus in subditos nostros Ecclesiasticos auctoritate mandamus universis cum Juratis, tum non Juratis, ne quis deinceps è Clero nostro, sive in Catechismis, sive in concionibus directè vel indirectè fatales illas super Juramenti negotio dissensiones ullo pacto resuscitare, et mullò minùs scripta ulla in vulgus edendo audeat, quas Benignissimus Sanctissimusque Pater Noster PIUS PP. VII arctissimo utrimque silentio in æternum à nobis desiderat eliminari.

Unum supererit vobis , prædilecti Filii ; ut dum huic formulæ fideliter subscripseritis, eligentes proponatis Vicario nostro Generali virum aliquem prudentem et zelosum, non Juratum , aut ejusmodi , qui judiciis Pontificis jam ex integro sese submiserit, cui humiliter ac candidè conscientias vestras enucleantes , rationem reddatis conversationis vestræ , ex quo illud Juramentum emisistis, ut si quid præterea cum aliorum scandalo peccastis, ab eo noscatis quid oporteat vos adhuc implere, ut veniam à Deo obtineatis, ac piorum fidelium existimationem et fiduciam recuperetis; atque ita plenè expurgati, ad paternum inter nostras ulnas amplexum, quo amantissimè excepimus quotquot habuimus ab errore suo sincerè ad Nos reversos, admitti

quoque

valeatis. Datum Borckenæ die 18 mensis Martïi anni 1802. – J. H. Card. FRANCKENBERG, Archiep., Metropolitanæ Ecclesiæ Mechlin. Administrator Apostolicus. De Mandato Eminentiæ Suæ , A. VAN DEN Put, Secret.

EXPLICIT PARS SECUNDA
SEU POSTREMA COLLECT. MONUMENTORUM ECCLESIÆ MECHLINIENSIS.

551

INDEX

PARTIS SECUNDÆ

COLLECTIONIS MONUM. ARCHIEPISCOPATUS MECHLINIENSIS.

Pag.

21

Pag.
ad an.

1

I

APPENDIX AD CONGR. EPISCOPORUM;
SIVE ACTA Sæculo XVIII COMMUNI EPISCOPO-moire suivant.

Lettre d'accompagnement pour le Mé-
RUM BELGII CONSENSU CONSILIOQUE, QUAMVIS Mémoire présenté par les Evêques des
CONGREGATI NON FUERINT.

Pays-Bas à Sa Majesté l'Impératrice-Reine
Douairière.

24
Noren

Otitia Eventuum ab an. 1700
1802.

S. 1. Acta ecclesiæ Mechl. an. 1918 circa S. III. Acta Episcoporum Belgii an. 1981
Bullam UNIGENITUS.

5

et 1782, quoad Dispensationes in Matri-
Epistola Pastoralis ( 17 Oct. 1718.) Thomæ

monii impedimentis.
Philippi, Card. Archiepiscopi Mechl. , ad

Lettre (17 Dec. 1781) du Cardinal Ar-
universum Dicecesis suæ Clerum.

7 chevêque de Malines, écrite tant en son
Ejusdem epistola (2 Nov. 1718) ad Epi.

nom, qu'en celui des Evêques des Pays-
scopos Belgii missa cum superiori Epistola

Bas, au Nonce Apostolique, au sujet des
Pastorali.
Il dispenses de mariage.

49
Responsum (18 Nov. 1718) Episcopi Gan.

Lettre (12 Janv. 1782) écrite par

le Car-
davensis.

12 dinal Secrétaire d'Etat au Nonce de Bruxel-
Responsum (5 Nov. 1718) Episcopi Na.

les , relative à cette difficulté.

50
murcensis.

13

Card. Archiepiscopi Mechl., nomine Epi.
Responsum (5 Nov. 1718) Episcopi Ru.

scoporum Belgii, ad Pium VI Libellus sup-
ræmundensis.

14 plex (mense Februario 1982 Romam missus)
Responsum ( 3 Dec. 1718) Episcopi Ant-
verpiensis.

ibid.

super dispensatione in Matrim. impedi-

mentis.
Responsum (5 Nov. 1718) Episcopi Bru.

Lettre (25 Mars 1782) du Card. Arche-
gensis.

15

vêque de Malines à leurs Altesses Royales. 59
Responsum (8 Dec. 1718) Vicarii Apost.
Buscoducensis.

16
Responsum (27 Nov. 1718) Vicarii gen.
Iprensis.

17
Epistola (23 Nov. 1718) Episcoporum $. iv. Acta Episcoporum Belgii quoad
Belgii ad Clementem xú.

18

Matrimonia mixta, an. 1782.
Breve ( 15 Jan. 1719) Clementis XII ad

Memoriale (die 3 Junii 1782 Romam mis-
Episcopos Belgii.

20 sum) Episcoporum Belgií ad Pium VI,
quoad Matrim. mixta.

61

Rescriptum (13 Julii 1782 ) Pr VI ad
S. II. Acta Episcoporum Belgü an. 1773, Archiepiscopum Mechl., circa Matrim. mixta
quoad Institula religiosa,

in Belgio,

52

[ocr errors]

64

« ÖncekiDevam »