Sayfadaki görseller
PDF
ePub

virtutum specimina omnes iam cum stupore perculsi venerabantur, et cum Divo Aloisio Gonzaga aut Divo Ioanne Berchmans conferebant.

Sed quoniam per conflictionem propriae inclinationis virtus maiori luce coruscat, ita inficiandum minime est, quod fervidam naturae constitutionem et ad iracundiam pronam noster Servus Dei sortitus sit; quam quidem succenso vultu in adversis, et nervorum convulsionibus ostendens, summo afficiebatur moerore quod horum plenum nondum regimen motuum suscipere poterat. Nihilo tamen minus, vix expiatis per primae confessionis sacramentum, quod sexto fere suae aetatis anno suscepit, huiuscemodi labeculis, excandescentem indolem ita moderatus est, ut, etsi eorumdem motuum vim persentiret, ne mininum quidem indignationis igniculum patefaceret. Hinc benignitas, patientia et in obstaculis ac controversiis hilaritas locum fastidii et quaerimoniarum susceperunt. Igitur quod tanta gratia illi ad tribunal poenitentiae provoluto arrisisset Dominus, factum est, ut puerulus id sacramentum mira assiduitate animique contritione frequentaret.

Sacerdotii autem amorem et apostolici potissimum muneris studium sub primam aetatis auroram portendit. Clericalem enim vestem induere a genitore petiit et obtinuit, quodque longe maioris momenti est fratrem ipse suum, et aequales pueros ad sacerdotes venerandos, ad cultum religionis ac innocentiae observantiam pro aetate exhortabatur; sic audita concionatorum consilia, aut pias meditationes in concionis speciem repetebat, et ad inculcandam peccatorum conversionem ingenuum exiguumque suum corpus funi acriter verberabat.

Quod vero in pavida illa et tenera aetate prope incredibile videtur, domesticos deserere lares animo agitabat, et cum quodam familiari consilium contulit suum, ut in infidelem turcarum gentem proficisceretur, et christianam ibi fidem praedicaret. Huc adde, quod infantilibus iam pridem labiis martyrium invocaret, et desiderium eiusdem tota animi intentione ostenderet.

Iam vero praestat, ut doctrinam cum pietate coniunxerit, ita de illius studiis aliquid praelibare. Porro elementis grammaticae in primo pueritiae limine eruditus, ad Collegii Romani Gymnasium accessit. Hic vero omnium facile princeps ingenii divitias explicavit, praemia retulit et maiorem natu fratrem

longe addiscendo superavit. Labores autem in studiorum curriculo obeundo tantos suscepit, ut valetudinem conterere, et pluries in annum gravi morbo decumbere cogeretur.

Quanto vero literarum amore, tanto pietatis merito aequales vincebat. Quocirca antequam ad scholas pergeret, divino Sacrificio reverenter intererat, et cum vespere deambulationis tempus recreandi aliquantulum animi causa advenisset, in adorationem Augusti Sacramenti publicae devotioni expositi, protinus ille provolabat. Viam vero ingrediens de domo ad gymnasium cum optimis collegis de studiorum ratione diligenter loquebatur. Nemo autem hunc nisi cum patre, aut electis perpaucis egregiae indolis adolescentulis incedentem vidit.

Undecimum circiter annum agebat cum Angelico pabulo primum in sacellis Divo Aloisio dicatis summo cum fervore atque humilitate se refecit. Hinc Domini vocem servulum suum ad se vocantis clariorem in eius corde resonare et divinae illum vocationi libentior respondere.

Iam annis et virtutibus paulo adultiori ad Sacerdotii limen accedere constituit. Igitur antequam sacrae se tonsurae subiiceret, facultate a parentibus implorata, mensis circiter spatio in Coenobio S. Crucis in Ierusalem secessit apud avunculum suum monasticam ibi vitam degentem, ut sacro ritui se consulto pararet. Quo peracto, die Sabbati Sancti mensis aprilis 1800 tanto cum fervore fideique intentione ad sacram caeremoniam accessit, ut cum Episcopus ad comam de more recidendam accederet, ille totis artubus commotus, pene prolaberetur, et Christi Crucem amplecti visus sit. Deinde minores Ordines, Ostiariatum scilicet et Lectoratum die 7 iulii eiusdem anni, et Exorcistatum et Acolythatum die 4 aprilis 1801 recepit.

Clericali igitur militiae adscriptus exercitium virtutum omnium roboravit. Quod vero in hominum depravatione usuvenire solet, ut optimus quisque invidentiae et calumniae morsus effugere non possit, ita noster del Bufalo, derisionibus,saepe, aliquando etiam insectationibus, iniuriis et verberibus ob studium divini cultus oppetitus, omnia longanimiter et laetanter passus est.

Quibus obstaculis in arripienda virtutum semita nihil retentus, vires animi ingeminabat. Christianam doctrinam pueris multas per Urbis ecclesias, et collectis ex agris, propinquisque pagis villicis explicabat, tradebat, optimisque ac suavitate conditis

monimentis ad gloriam Dei morumque integritatem exhortabatur. Idem quoque christianae misericordiae officium cum rudibus et contagioso morbo laborantibus ad hospitium S. Gallae adimplevit, et quantum poterat in corporis quoque levamine opitulatus, delicatioribus escis a semetipso detractis, inediam pascebat, et convalescentes vires sustinebat.

Deinde ut ad sacram eloquentiam animi facultates pararet, sapientissimi cuiusdam concionatoris plenam orationem memoriae penitus mandabat, et domum reversus conscribebat cum ingenti omnium stupore ob reminiscentiae vastitatem suique profectum. Eumdem ad finem aequales adolescentes clericali Ordini recenter adscriptos, recreationis tempore domum invitabat suam, ut sermones de re evangelica ultro citroque haberent, dicendi copiam in Deipara magnificanda exercerent; hinc hymnos integrare, carminum quasi rosarum corollam Virginis beatae ante tabulas intexere, eiusque suavi imagini circum reverenter latae flagrantia oscula defigere.

Neque istic tantum illius restitit industria; quin ab antistite monachorum s. Pudentianae facultatem impetravit, obtinuitque sacello, aliisque aediculis in eo conventu utendis, ut ibi congregationem institueret electorum ex civium ordine adolescentulorum quos precationum ritu et sacris oratiunculis a mundi illecebris et discriminibus retraheret. Huc, cum inter baccanalium ludos licentia morum in Urbe effraenari solet, eosdem conciebat, piisque theatri spectaculis e sacra historia depromptis, animos iucundabat, alebatque pietatem. Id vero cum stupore adnotandum, quod magnam vividiorum adolescentium catervam una peracerba nostri Gasparis iuventus, quam decimus vix octavus exceperat annus, cohibere, et quo vellet, ducere polleret, cum optimo regimine et severissima morum disciplina.

Qua quidem aetate cum humanis literis operam daret, saeculi vanitatem et inanes motus secum reputans, taedere, atque exhorrere ita coepit, ut humanis illecebris repudiatis, in solitudinem abire, et uni Dei gloriae vacare statuerit. Porro Divi Silvestri claustralem tunicam inducere volvens animo, et quo ad eius fieri poterat, decernens, genitorum veniam obtestatus est; cum vero iidem constanter abnuissent, obedientiam suae voluntati iuxta memorabile illud effatum, praeposuit - melior est enim obedientia, quam victimae Eccl. 4, 17, atque ille per ingentem saeculi frequentiam et tumultum solitariam ac inconta

minatam inter domesticos, aut templorum parietes, vitam degens, eximiam parentibus obtemperantiam, eoque acceptius sui voti holocaustum Deo reddidit.

Nondum prae aetate ad sacerdotium pervenerat, cum in Ecclesia Iesu dicata sacram explanavit scripturam, et omnium ad se audientium ora admirationemque convertit. Ditissima quoque eloquentiae copia et vehementi caritatis igni panegyricas orationes in Deiparae laudes recitavit; quibus in peragendis cum lectissima sacerdotum frequentia stipatus esset, et commendationem favoremque omnium et plausus surriperet; adstans ibi oratoris mater, tanta anhelatione et uberum lacrymarum vi comprimi sensit, ut e templo evadere animi recipiendi causa coacta sit.

Haec inter pia ministeria, et assiduam virtutis, quam late patet, exercitationem phylosophicae et theologicae facultatum cursum amplissimis cum laudibus exegit.

Cum vero maiores Ordines subdiaconatus et Diaconatus, alterum 21 februarii 1807, alterum vero die 12 Martii 1808 recepisset; Canonicus insignis Collegiatae s. Marci, per Bullam s. m. Pii VII, 8 kal. decembris 1807 renunciatus est, aetatem agens 22 annorum. Presbyter autem ordinatus est die 31 iulii 1808, vigore Brevis Apostolici super defectum aetatis et rescripti SSmi super extra-tempora.

Incidit interea luctuosum illud gallicae excursionis tempus, quo sacerdotum non pietas, non innocentia, non mansuetudo ab insidiis eos impiorum incolumes servabant. Hinc mitissimus Dei Servus, quod iusiurandum a Sancta Sede interdictum praestare abnuisset, rapacibus correptus manibus Placentiam prius deportatus, ubi gravi fuit morbo afflictus, dein Bononiam, ubi in carcerem detruditur die 12 septembris 1812.

Patienter ille et fortiter exilii carcerisque mulctam perpessus, discrimina et labores omnes magno animo subiit. Iamvero constantiam illius et fiduciam in Deum, neque cellulae angustia, neque exorti inde morbi et tumores, neque nudis in tabulis accubitus, neque cibi inopia, neque custodum asperitas et contemptus, neque longae peregrinationis vel maiorum impendentium malorum metus perfringere, aut ne digito quidem deflectere potuerunt.

Huic tanto animi corporisque afflictationum cumulo, dolorem addito, ex matris sane interitu, quam unice diligebat, con

ceptum. Hasce vero inter aerummas non modo querelis nullam permittebat viam, sed placide Deo grates agebat, quod se vellet in arduis experiri. Missae sacrificium, ut poterat, agebat; neque alia pia emittebat officia et ministeria, immo ad haec singula statutas horas impendebat vel orando, vel meditando, vel spirituales lectiones recitando in summam captivorum secum aedificationem; quos immeritae poenae consortes sacerdotali amplitudine insignitos et eadem qua noster Del-Bufalo insectatione laborantes, ille mirifice solabatur, ad sperandum in Deo animos erigebat, vehementibusque ac ignitis, ut ita dicam, verbis hortabatur atque obtestabatur, ut Christi crucem humeris libenter attollerent suis, ut magno animo macti essent, ne prae quibuscumque cruciatibus Summi Pontificis oraculum praeterirent, immo caecam illius nutui et plenam obtemperantiam obsequiumque praestarent. Qua in re cum nonnulli haud deessent, qui animum S. D. ambire et emollire niterentur, et subdola quorumdam argumentorum specie, quasi laqueo irretire, ut culpam in iureiurando nullam simularentur; nihilo secius ipse lumine caelesti illustratus, propositique tenax, mala sustinere cuncta maluisset, quam a recto tramite detorqueri.

Incommoda vero et angores non modo alacriter perferebat, sed ne eorumdem quidem exitum et finem efflagitabat aut expectabat, ne votis quidem ad libertatem recuperandam anhelabat, aut gemitum ullum exprimebat.

Cum plures autem eodem in carcere detinerentur sacerdotes, petiit obtinuitque sibi cellulam incommodiorem, ut ibi melius oraret, et rebus ecclesiasticis studeret; verum ut humilitatem cum solitudinis amore coniungeret, simul cum ceteris vescebatur, et mutua pietatis exercebat officia. Quo in convictu cum reliquos virtute et sapientia anteire visus esset, ita collationum spiritualium director maxime idoneus habitus, et licet modestia repugnaret, concordibus suffragiis acclamatus est. Hoc igitur officium cum humiliter suscepisset, sic diserte, prudenter, comiter et sancte adimplevit, ut non minus admiratio et stupor, quam aedificationis fructus in sodalium animos redundaret.

Sic Deo benedicens et in omnia pro fide supplicia perferenda paratus, Bononiae, Fori-Cornelii et Luci in arce carcerem passus, cum in Corsicam deferri demandatum esset, iamque iter aggressus Florentiam pervenisset, gallica tyrannis, Deo vindice,

« ÖncekiDevam »