Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Et hoc in hypothesi quod plena fides sit adiicienda praedictis testium depositionibus et epistolarum laciniis, quae de cetero e diametro pugnant cum traditis a principissa Simonetti, teste prorsus insuspecta, et ab aliis spectatissimis testibus; ac proinde quae ex adverso afferuntur sin minus exagerata certo sunt, prout ipsemet actor suis separatis animadversionibus demonstrabit.

Unde patet etiam quanti sint facienda quae a praedictis testium depositionibus et litterarum laciniis hauriuntur et ad sydera extolluntur de mutuo amore et animorum concordia inter sponsos. Verbis potiora sunt facta, separationis thori nempe post paucos menses et subsequentis mulieris fugae.

Quin obiici valeat, durante saltem contubernio metum fuisse purgatum et matrimonii nullitatem inde sanatam. Quandoquidem post Conc. Tridentinum ad matrimonium ratificandum necesse omnino est coram parocho et testibus consensum renovare, excepto casu de occulto impedimento, quod nempe in iudicio numquam posset probari, quemadmodum ex communi Doctorum sententia tradidit Reinffestuel in .1pend. De dispens. § 2 num. 44.

Perperam tandem adversarii confugiunt ad regulam « In dubio pro validitate matrimonii esse iudicandum; quandoquidem in themate, iuxta patronos, attentis gravissimis factorum circumstantiis prout probatum est, nullum superesse potest dubium de metu illato: et insuper cum heic agatur de consensus defectu et proinde de ipsa substantia contractus, contraria potius regula est tenenda, scilicet in dubio est favendum libertati. » Ita porro docet, ceteris missis, Barbosa lib. I num. 137. « Matrimonium metu celebratum non est favore dignum; neque pro eius validitate in dubio praesumendum. Cui consonat sacrum Auditorium cor. Seraphino decis. 893 num. 33.

ANIMADVERSIONES DEFENSORIS VINCULI. Ex altera vero parte matrimonii vindex ostendere satagit nova testimonia nunc ab Antonio exhibita non modo contra decisionem diei

10 Maii elapsi anni nihil prorsus facessere, sed imo ex his illius decisionis iustitiam magis confirmari.

Documenta siquidem in novo summario allata consistunt in tribus epistolis quae, praeterquamquod utpote extraiudicialiter exhibitae, reiici merito possent, iuxta vulgatum fori adagium « quod non est in actis, non est in mundo; » nihil perhibent de asserta coactione patris in filium, si epistolam Petri Baruffi excipias. Hic vero renuntiat, pluries a quadam Zucchini famula, Clarice nomine, audivisse comitem Antonium cum comitissa Laura Malvezzi matrimonium libenter initurum, sed exequi haud potuisse ex patris repugnantia, qui ipsum ad nuptias cum comitissa Gozzadini contrahendas adegit. Nihil igitur vidit Petrus Baruffi, sed tantummodo loquitur de auditu alieno, scilicet de auditis a famula Betti, quae tamen ad examen adducta minime est. Ex quo etiam sequitur praedictum Barulfi extraneum fuisse a familia Gozzadini dum Antonius adolescentiam agebat, secus enim ad famulam Betti non confugisset ut testaretur quae suismet oculis perspicere potuisset; et proin omnia quae ipse insuper affirmat de comitis Antonii indole, de magno eius erga patrem timore deque sua paternae voluntatis submissione, ad tempus referri debent, quo comes Caietanus iam senescebat. Quae vero idem testis addit, comitem nempe Caietanum in deplorando malos matrimonii exitus declarasse ob peculiares rationes, testi haud expressas, se ab auctoritate ecclesiastica obtenturum, ut matrimonium nullum renunciaretur, cum veritate pugnant, advertit defensor, cum compertum sit comitem Caietanum post Gozzadinae fugam, scilicet usque ab anno 1870 nullum non movisse lapidem ut hoc matrimonium labefactaret, et frustra ad hoc consuluit viros spectatissimos et in ecclesiastica dignitate constitutos.

Neque plurimum insuper est facienda enigmatica epistola quam comiti Antonio dedit Iosephus Zucchini die 29 Iulii 1863 ab adversariis laetanter arrepta, ut ostendant amorem Antonii erga aliam Bononiensem puellam. Etenim ex ea in primis non apparet sub nomine illo«la minuccia » desi

gnari praecise puellam Lauram Malvezzi; at hoc etiam dato, minime exinde consequitur, Antonium duobus post annis invitum Gozzadinae nupsisse, siquidem ambulatoria est voluntas hominis, et a fortiori adolescentis.

Tametsi comitem Antonium Zucchini aliquando animo intendisse Lauram Malvezzi sibi matrimonio coniungere negat vinculi defensor. Siquidem inter testes quos hac in re adducunt adversarii eminet ipsius Laurae germana soror, Anna Malvezzi quae a comite Francisco Massei percontata, respondit: sympatiae signa inter comitem Antonium et suam sororem extitisse; sed de veris matrimonii tractatibus numquam actum fuisse. Fere eadem habet Paula e comitibus Zucchini-Brunetti, testis ex adverso inducta. Quapropter, ait defensor, ad rem haud quadrare principium Barbosae sacri Auditorii suffultum auctoritate ex opposito inductum, scilicet velle nubere aliam mulierem, est nolle nubere Eleonoram ; quandoquidem nunquam comes Antonius velle Lauram nubere proclamavit; et nec somnio cogitavit, secus enim obstacula, si quae parabantur, vincere pertentasset opera et auxilio sacerdotum Bonucci, pedagogi, ac Biagi, institutoris, et praesertim amici Iosephi Zucchini, qui in supramemorata enigmatica epistola munus in se suscepisse videtur invigilandi ne procus aliquis Lauram circumiret, quique Antonio amicum, imo fratrem se profitetur.

Deinde matrimonii defensor pergit ad alteram Caietani epistolam expendendam, et ex ipsis litterarum verbis plane clarescere ait, comitem Caietanum non inhumanum, saevum et filium ad simulandum cogentem, prout contrarii oratores deprehendunt, sed sanis prorsus consiliis filium hortari ad amorem et sinceritatem erga parentem. Neque haec aliaque consilia praestiterat Caietanus absque gravi ratione, sed ad id devenit quoniam filius sacerdotem pedagogum mordicus recusabat.

Neque actori magis suffragatur epistola quam comes Caietanus filio dedit die 28 Martii 1863; in ea siquidem queritur, quod filius indocilem et irreverentem erga patrem se praebet.

Et notat, haud temerarium esse suspicari hanc epistolam filio fuisse missam cum iste ob frivola verba ad mensam prolata, adstante conviva, a coenaculo eiectus fuit per patrem ; ceu Sucerdos Bonucci, Philippus Brunetti et Petrus Melossi testantur. Quod si Petrus Meloss, famulus, id contigisse occentat quia filius Gozzadinam in uxorem ducere recusabat, nullam hic meretur fidem; siquidem factum expulsionis evenit ante diem 28 Martii 1863, antequam Antonius Europam peragraret; de matrimonio autem cum Gozzadina, adversa parte fatente, labente anno 1864 agi coeptum est. Quod si factum a Petro Melossi narratum aliud est ab illo quod comes Caietanus filio exprobat in memorata epistola, hoc ab actore edoceri debet, et facile posset, si ipse a proposita sibi methodo exhibendi nempe unam alteramve epistolam, aliis omissis, recederet.

Ad pendendam demum Alphonsi Stanzani nuperam attestationem circa ingentem aeris alieni vim comitis Caietani gradum faciens vinculi defensor, animadvertit, nullam fidem adiiciendam esse verbis Alphonsi Stanzani qui nuper codices et commentaria perscrutavit. Ex hoc uno patere, quod comitis Antonii patroni qui nullum non moverunt lapidem ut aes alienum comitis Caietani demonstrare possent, si causae praesidium ex eiusdem codicibus et commentariis sperare possent, hos ultro citroque coram bononiensi iudice et sacramenti vindice exhibuissent. Porro quid requiratur ut codices in pretio haberi queant, omnes sciunt. « Si instrumenta, ait Gregorius IX in cap. fin. De fide instr., propter vetustatem vel propter iustam causam exemplaria petantur; coram ordinario iudice vel delegato ab eo specialiter praesententur; qui si ea diligenter inspecta, in nulla sui parte vitiata reperit, per publicam personam illa praecipiat exemplaria, eamdem auctoritatem per hoc cum originalibus habitura. » Cui consonat Menoch. cous. 7, n. 1.

Quoad alterum orationis caput prae primis animadvertit, ad hoc ut matrimonium irritum declarari possit ex capite vis et metus, oportere ut actor facta, cruciatus, minas, moActa, Tom. XXIV. fasc. CCLXXVII,

4

limina quibus ipse invitus et reluctans ad nuptias est adductus in specie designet, ad tradita per Barbosam Vot. decisiv. vot. 127 n. 2, cui concinit Conscius De spons. cap. 8 n. 61 et seq.

At vero nihil de hoc in medium afferunt adversi oratcres, sed contenti tantummodo sunt exhaeredationis minas magnificare, quas in anteactis animadversionibus satis abunde profligavit matrimonii defensor. Heic unum notatu dignum censet, falso nempe ex parte adversa affirmari avitum fideicommissum ac dotem matris in paternis bonis fuisse cumulatam ac inde nihil Antonium, vivo patre, percipere potuisse absque iudicio separationis bonorum. Et huiusmodi falsitatem per Ferdinandum Belvederi et Guillelmum Masi, qui comitis Caietani logographi erant, evincere satagit.

Neque meliori omine confugiunt adversi oratores ad metum reverentialem, qui si intercessisset, latere profecto haud potuisset saltem contubernalem sacerdotem Bonucci Antonii institutorem, qui tamen nihil se scire professus est.

Ast dato etiam, pergit defensor, quod constaret in casu de absoluto patris praecepto in adoloscentulum ut Gozzadinam sibi matrimonio copularet, posito etiam quod constaret de assiduis ad hoc et importunis persuasionibus, imo etiam de minis et cruciatibus, haec omnia tamen, iuxta DD. sententiam, in pretio haberi haud possent nisi insimul constaret, Antonium malis imminentibus facile occurrere non posse vel per se, vel per superiores vel per amicos. Salmaticenses in tract. De matrim. cap. IX punct, I n. 18 Sabellius summ. divers. tract. § metus n. 3 Et rationem tradit Angelus verb. Metus n. 5: « Imputetur ei qui facile potuit vitare metum, si timore illius aliquid fecerit. »

Age vero, Antonio praesto erant non modo Emus Archiepiscopus et parochus quorum voces et consilia comes Caietanus uti oracula venerabatur, sed etiam spectatissima amicorum, affinium et consanguineorum legio, quos inter eminet laudatus Ioseph Zucchini Antonii intimus atque dilectissimus, qui amorem patruelis sui cum Malvezza fovebat, qui

« ÖncekiDevam »