Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quatenus supradictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque, et inane decernimus si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis, et per constitutum in Ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi, ipso hoc Diplomate ostenso haberetur.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXIX. Septembris MDCCCL. Pontificatus Nostri Anno Quinto.

A. CARD. LAMBRUSCHINI.

(A) Presbyterorum Monachorum. Regular Priests; i. e. Priests who are members of a Monastic Order, in opposition to Secular Priests, who have merely the status of Parish Priests. Selden, in a note to Eadmer's History, p. 213., observes that the word Monachus, standing alone (nullius familiæ nota adjecta), always means, in ancient writers, a Benedictine Monk. The monks who accompanied Augustine are supposed to have been Benedictines, like himself.

(B) Menevia, or St. David's. Menevia is reckoned by the early English annalists, as one of the twenty-eight original British Sees which existed in this island antecedently to the arrival of the Monk Augustine. In the sixth century, it was the seat of a Metropolitan Bishop, from whom the city derived its modern name of St. David's. Pope Pius has not merely made free with the title of an existing British Bishopric, but he has annulled in words all the rights of the ancient See.

" Ob

(c) De subreptionis, et obreptimus vitio. Through fault of mis-suggestion and mis-suppression. This formula, which frequently occurs in Papal instruments, is explained by Calvinus in his Lexicon Juridicum. repimus, cum tacendo aliquid impetramus, quod exprimere necesse erat, expressumque Principem a concessione abalienasset: surrepimus vero, cum a Principe per falsam rei narrationem aliquid extorquemus." In accordance with this possibility of the Pope being deceived, against which contingency his theoretical infallibility seems to be guarded by this phrase,

particular, be observed, we expressly repeal. Moreover, we decree, that if, in any other manner, any attempt shall be made by any person, or by any authority, knowingly or ignorantly, to set aside these enactments, such attempt shall be null and void. And it is our will and pleasure that printed copies of these our Letters, when subscribed by the hand of a notary public, and sealed with the seal of a constituted ecclesiastical dignitary, shall have the same credit as would be given to the expression of our will upon the production of this diploma.

Given at Rome, at St. Peter's, under the Fisherman's ring, this 29th day of September, 1850, in the fifth year of our Pontificate,

A. CARD. LAMBRUSCHINI.

Van Espen, in his Tractatus de Romanis Congregationibus, ch. 4. § 4, writes: "Et sane quandoquidem, ut in paragrapho præcedenti notatum fuit, summus Pontifex nonnunquam per sub- vel obreptionem aliove modo circumveniri aut induci possit, ut quidpiam decernat aut edicat, quod populo aut reipublicæ minus conveniat, aut interdum legem generalem promulgare, quæ particularia jura aut consuetudines Patriæ, quas ipse Pontifex ignorare potest, violaret non sine gravi incommodo, sui officii esse autumant Reges et Principes, ut per se aut suos ministros, salva omni erga Sedem Apostolicam et Romanum Pontificem reverentia et submissione, cognoscere possint, an ea quæ e Romana Curia emanant Diplomata, nihil adversus regni statum, privilegia, inveteratas consuetudines, aut quietem publicam contineant; et si quid ejusmodi invenerint, publicationem eo usque suspendant, quoadusque Romanus Pontifex de totâ re melius fuerit informatus. Hoc usu, sive jure, solide stabilito, præsumendum est quod Ecclesia nolit obligare filios suos ad legum suarum observantiam, nisi juxta usum et recepta Patriæ jura fuerint promulgatæ Ut enim recte advertit sæpe citatus auctor nonymus, Ecclesia ad imitationem sui magistri, non solum fortiter sed etiam suaviter volens regere filios suos in legibus promulgandis, honoris Principibus debiti meminit, illorum jura illæsa servat, ordinem et dignitatem Episcoporum veneratur, populorum studia et usus attendit."

(No. 2.)

PAPAL BRIEFS.

Breve Gregorii Papæ XIII. mutatis mutandis, ad D. Georgium Blackwell, D. Robertum Gwin, D. Vivianum Haddock.*

Dilecte fili, salutem, &c. Sinceræ devotionis affectus, quem ad nos et Romanam geris ecclesiam, promeretur, ut petitionibus tuis, per quos divinus cultus, et animarum salus valeat procurari, quantum cum Deo possumus, favorabiliter annuamus. Exponi siquidem nobis nuper fecisti, quòd in regno Angliæ duo Catholici antistites, quorum unus est archiepiscopus, alter vero episcopus, duntaxat ad præsens reperiantur, et in tutâ custodia detineantur, ut non possint ullâ episcopali functione necessitatibus Catholicorum ibi succurrere. Nos salutem animarum, et spiritualem consolationem eorum, qui in medio hæreticorum vivunt, desiderantes; teque a quibusvis excommunicationis, &c. absolventes et absolutum esse censentes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati tibi, licet episcopus non sis, in dicto regno Angliæ et illi adjacentibus, et parentibus insulis, ubi Catholici episcopi non sunt, et non alibi; cujuscunque generis ornamenta sacerdotalia, corporalia, et alia quæcunque ad divinum cultum, et usum ministerii altaris pertinentia et dedicata ; nec non altaria portatilia benedicendi, et consecrandi licentiam et facultatem authoritate apostolicâ tenore præsentium concedimus et impertimur: hortantes te in Domino, ut interim dicta facultate discretè, secretè, et reverenter sine periculo Catholicorum, et contemptu rerum hujusmodi sacramentalium, quantum fieri poterit, utaris; non obstantibus quibuscunque constitutionibus, et ordinationibus apostolicis, cæterisque contrariis quibuscunque; præsentibus postquam dictum regnum Angliæ Dei

* The original of this Brief is stated, in the Church History (Dodd's) of England, published at Brussels in 1737, from which this copy is taken, to be in the Archives of Douai College.

beneficio ad unitatem Romanæ ecclesiæ redierit, ac publicè, ac ritè reconciliatum fuerit, minimè valituris. Dat. Romæ apud St. Petrum die 24 Maii 1578. Pontificatûs nostri anno sexto.

CÆ. GLORIERIUS.

Litera Cardinalis Cajetani, quarum Vigore Georgius Blackwellus constituitur Archipresbyter in Anglia. *

Henricus tituli sanctæ Potentianæ, cardinalis Cajetanus S. R. E. camerarius, Anglicanae nationis protector, Georgio Blackwello sacerdoti Anglo, sacræ theologiæ baccalaureo formato, in vinea Anglicana laboranti, salutem.

Scitum est, atque usu fere quotidiano compertum, divinâ providentiâ ad bonorum examen atque exercitationem sic disponente, ubi majora eduntur ad Dei gloriam opera, ibi acriores etiam existere, ad hæc ipsa impugnanda, vel retardanda, Satanæ atque communis hostis conatus. Neque ullum sanè vidimus his annis illustrius, quàm in causâ Anglicanâ, exemplum: quæ, ut insignem accepit a Domino, pietatis, fortitudinis, patientiæ, atque constantiæ gratiam, clarissimamque tum confessorum, tum etiam martyrum gloriam; sic acerrimam quoque ab hæreticis impugnationem passa esse noscitur; ita ut locum in eâ habeat illud, quod de animâ electâ Spiritus sanctus pronuntiat: Certamen forte dedit ei Deus ut vinceret; et de vase electionis Christus Dominus: Ostendam illi, quantum oporteat eum pati pro nomine meo. Imò Catholicos ipsos, et sacerdotes nonnullos seminariorum, qui cæterorum duces, atque antesignani ad omnem excelsæ virtutis laudem hactenus exstiterunt, aggredi Satanas non dubitavit, ut inter se collideret, et unionis murum, quo omnis nititur Christianæ pietatis spes, dissiparet. Cui hostis conatui, Romæ quoque nuper emergenti, cùm sanctissimi D. N. summa prudentia, ac paternus amor remedium salutare, per Dei gratiam, diebus præteritis, adhibuerit; cu

* A copy of this Brief is said to be in the Archives of Douai College.

piatque ad hujus collegii Romani exemplum, quod summâ pace, ac tranquillitate fruitur, reliquis quoque in partibus eandem curari, et conservari animorum concordiam, sine quâ nihil boni exitûs sperari potest; speciali mandato nobis injunxit, ut huic rei procurandæ omni nos, quâ possumus, vigilantiâ impendamus. Quod perlibenter quidem facimus, eò quod hoc cardine potissimum totius causæ momentum versari non ignoremus. Cùm igitur non parum interesse, ad hoc ipsum, nonnulli censeant, si subordinatio aliqua inter sacerdotes Anglicanos constituatur, et rationes ab ipsis sacerdotibus pro ea re redditæ à sanctissimo D. N. probatæ fuerint: nos sanctitatis suæ piissimam providentissimamque voluntatem sequentes, hoc ipsum statuere decrevimus. Atque pro iis quidem sacerdotibus Anglicanæ nationis dirigendis, ac gubernandis, qui in Angliæ, Scotiæve regnis in præsentia versantur, vel in posterum eò venturi sint, dum hæc nostra ordinatio duraverit; te delegimus, cui vices nostras pro tempore delegamus, inducti relatione ac famâ publicâ virtutis, eruditionis, prudentiæ, ac laborum tuorum in ista vinea Anglicana per multos annos excolenda. Facultates autem, quas ad hoc ipsum tibi concedimus hæ sunt: primum; ut cæteris omnibus seminariorum sacerdotibus secularibus (ut dictum est) authoritate archipresbyteri præsis, quoad sua sanctitas, aut nos, ejus mandato, aliud statuerimus. Deinde ut eosdem sacerdotes dirigere, admonere, reprehendere, vel etiam castigare possis, cùm erit opus; hocque vel facultatum sibi à quocunque, seu quandocunque concessarum, restrictione, aut etiam revocatione, si id necessitas postulaverit. De iisdem prætereà sacerdotibus disponere, ac de una residentia in aliam (cùm major Dei gloria, animarumque lucrum illud exigat) movere, ac commutare: dubia quoque et controversias exorientes audire, et pro rerum æquitate ex æquo bonoque determinare; schismata, divisiones, et contentiones amovere vel etiam compescere; earumque rerum causâ quemcunque sacerdotem ad se vocare et convenire; plures etiam in unum locum convocare, cùm necesse fuerit, et cùm sine probabili periculo fieri posse in Domino videbitur; congregatis verò præesse, eisque proponere, vel quæ istis observatu necessaria judicaveris, auditis assistentibus, de quibus mox dicemus; vel quæ huc, aut ad doctorem Barrettum, collegii Duaceni præsidem (cui

« ÖncekiDevam »