Sayfadaki görseller
PDF
ePub

gionis zelum, et alias virtutes in archipresbyterum Catholicorum Anglorum, cum nonnullis facultatibus per eum, et alios 12 sacerdotes, illius assistentes, respective exercendis, per ipsius patentes literas expeditas, quarum initium est: Scitum est, atque usu ferè quotidiano compertum, &c.: finis verò: vestrisque orationibus me ex animo commendo, patres fratresque amantissimi Christi confessores. Die 7 Martii an. 1598, deputavit, prout in prædictis patentibus literis, quarum tenorem præsentibus, ac si ad verbum insererentur, pro expresso habere volumus, pleniùs continetur. Nos autem cupientes deputationem prædictam, ac omnia in præfatis literis contenta tamquam de mandato, et ordine nostro, ac cum participatione, ac plena scientia nostris facta, et ordinata, plenariè executioni, ut par est, demandari: et ut illa omnia pleniorem roboris firmitatem obtineant, providere volentes, motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione nostra, deque apostolicæ authoritatis plenitudine deputationem supradictam ac prænominatas Henrici cardinalis protectoris patentes literas desuper expeditas, cum omnibus et singulis in illis expressis facultatibus, privilegiis, indultis, instructionibus, declarationibus, ac aliis quibuscunque contentis; in omnibus, et per omnia perinde ac si omnia hic nominatim expressa et specificata essent, authoritate apostolica tenore præsentium confirmamus, et approbamus; illisque apostolicæ ac inviolabilis firmitatis robur adjicimus; et omnes, ac singulos defectus, si qui in iisdem intervenerint, supplemus; eaque omnia, et singula, de expresso mandato, et ordine, et cum participatione, et certâ scientiâ nostris facta, et ordinata fuisse, et esse; ac propterea valida, firma, et efficacia existere, et fore; ac plenissimam roboris firmitatem obtinere; suumque plenarium effectum sortiri, et obtinere; sicque ab omnibus censeri, et, ita per quoscunque judices, ac commissarios judicari, ac definiri debere; ac irritum et inane quicquid secus super his à quoquam, quavis authoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, decernimus, non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, cæterisque contrariis quibuscunque. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die 6 Aprilis. an. 1599. Pont. nostri ann. 8.

M. VESTRIUS BARBIANUS.

Bulla Consecrationis Gulielmi Bishop Episcopi an. 1622.* Gregorius † episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Gulielmo Bishopo electo Chalcedonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Apostolatus officium, meritis licet imparibus, nobis commissum, quo ecclesiarum omnium regimini divina dispositione præsidemus, utiliter exequi coadjuvante Domino cupientes, solliciti corde reddimur et solertes; ut cùm ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur, tales eis in pastores præficere studeamus, qui populum, suæ curæ creditum, sciant non solùm doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis informare, commissasque sibi ecclesias in statu pacifico et tranquillo velint ac valeant authore Domino stabiliter regere et feliciter gubernare. Cùm itaque, sicut accepimus, ecclesia Chalcedonensis, quæ in partibus Infidelium consistit, certo modo quem præsentibus pro expresso haberi volumus ad præsens pastoris solatio destituta sit; nos vacatione hujusmodi ex fide dignis intellecta, ad provisionem ejusdem ecclesiæ, celerem ac felicem, ne ecclesia ipsa longæ vacationis exponatur incommodis, paribus et sollicitis studiis. intendentes, post longum mentis nostræ discursum, quem de præficiendo eidem ecclesiæ personam utilem, ac etiam fructuosam, intra nos ipsos habuimus, demum ad te, presbyterum Wigorniensis dioecesis, magistrum in theologia, de legitimo matrimonio, ac Catholicis parentibus procreatum, et in ætate legitima constitutum, direximus oculos nostræ mentis. Quibus omnibus debitâ meditatione pensatis, te à quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, à jure vel homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes: motu proprio; non ad tuam, vel alterius pro te, nobis, super hoc, oblatæ petitionis instantiam; sed ex mera liberalitate nostra, eidem ecclesiæ de persona tua, nobis ob tuorum exigentiam meritorum acceptâ, authoritate apostolica providemus: teque illi in episcopum præficientes et pastorem, curam et adminis* Original in the English College at Douai.

† Greg. XV.

trationem ipsius ecclesiæ tibi in spiritualibus et temporalibus plenariè committimus; firma spe fiduciaque conceptis, quòd, gratiâ assistente divinâ ecclesia prædicta per tuæ circumspectionis industriam, et studium fructuosum, regetur utiliter, et prosperè dirigetur, ac grata in iisdem spiritualibus et temporalibus suscipiet incrementa. Jugum igitur Domini, tuis impositum humeris, prompta devotione suscipiens, curam et administrationem prædictam sic exercere studeas sollicitè et prudenter, quòd ecclesia ipsa gubernatori provido, et fructuoso administratori gaudeat se commissam; tuque præter æternæ retributionis præmium, nostram ac dicta sedis benedictionem et gratiam exinde ulterius consequi merearis. Hoc etiam tibi, ut ad dictam ecclesiam, quamdiu ab ipsis infidelibus detinebitur, adire, et apud illam personaliter residere minimè tenearis, authoritate apostolica prædicta, eorundem tenore præsentium, de speciali gratia indulgemus. Præterea, ad ea, quæ in tuæ commoditatis augmentum cedere valeant, favorabiliter intendentes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, tibi, ut à quocunque, quem malueris, Catholico antistite, gratiam et communionem dicta sedis habente, accitis, et in hoc sibi assistentibus, duobus vel tribus Catholicis episcopis, similem gratiam et communionem habentibus, munus consecrationis accipere valeas, ac eidem antistiti, recepto priùs à te, nostro, et Romanæ ecclesiæ nomine, fidelitatis debitæ solito juramento, juxta formam, quam sub bulla nostra mittimus introclusam, munus prædictum tibi impendere licitè possit, plenam et liberam, eorundem tenore præsentium, concedimus facultatem. Volumus autem, et dicta authoritate statuimus atque decernimus, quòd, nisi recepto à te per ipsum antistitem hujusmodi juramento, ipse antistes munus prædictum tibi impendere, et tu illud suscipere præsumpseritis, idem antistes à pontificalis officii exercitio, et ipse tu ab administratione tum spiritualium, tum temporalium ecclesiarum vestrarum suspensi sitis eo ipso. Postremò etiam volumus, quòd formam à te tunc præstiti juramenti hujusmodi nobis de verbo ad verbum per tuas patentes literas, tuo sigillo munitas, per proprium nuncium quantocyùs destinare procures ; quòdque per hoc venerabili fratri nostro patriarchæ Constantinopolitano, cui prædicta ecclesia metropolitico jure subesse

dignoscitur, nullum in posterum præjudicium generetur. Decernentes, promissionem, præfectionem, indultum, aliaque præmissa valere, plenamque roboris firmitatem obtinere, tibique suffragari debere in omnibus, et per omnia, perinde ac si illa in consistorio nostro secreto, ac de venerabilium fratrum nostrorum sacræ Romanæ ecclesiæ cardinalium consilio, ut moris est, servatis omnibus solemnitatibus, in similibus observari solitis et consuetis, facta fuissent et emanassent. Sicque

et non aliàs, per quoscunque judices, ordinarios vel delegatos, quavis authoritate fungentes, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac ejusdem Romanæ ecclesiæ cardinales, etiam de latere legatos, et vicelegatos, ac sedis apostolicæ nuncios; sublata iis, et eorum cuilibet quâvis aliter judicandi et interpretandi facultate in quacunque instantia, ubique judicari et definiri debere: irritum declarantes, si secus super his à quoquam, quavis authoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari; non obstantibus præmissis, ac quibusvis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, dictæque ecclesiæ Chalcedonensis juramento, confirmatione apostolica, et quavis firmitate aliâ roboratis statutis et consuetudinibus, cæterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, quòd, antequam munus consecrationis suscipias, fidem Catholicam, juxta articulos jampridem à sede apostolica propositos, in manibus alicujus Catholici antistitis, gratiam et communionem dicta sedis habentis, profiteri, eamque fidei professionem, sic per te emissam, in publicam et authenticam formam de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, cum tuâ et dicti antistitis subscriptione redactam, ad sedem prædictam quantocyus transmittere tenearis: alioquin præsens gratia nulla sit, eo ipso. Datum Romæ apud St. Petrum: anno incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo vigesimo secundo. Idibus Martii Pontificatus nostri anno tertio.

Brief of Pope Gregory XV. to William, Bishop of Chalcedon.*

GREGORIUS P. P. XV.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. Ecclesia Romana, sollicita de salute filiorum mater, in eos præcipuè cordis sui affectum intendit, qui pastoralis providentiæ auxilio magis indigent. Itaque non sine viscerum nostrorum commotione considerantes, Catholicos regnorum Angliæ et Scotia, hæresis violentiâ oppressos, utilitatibus iis destitui, quas cæteri ecclesiæ filii ab episcoporum ministerio percipiunt, episcopi solatio, quantum cum domino possumus, eos sublevare decrevimus. Quapropter in tua fide, prudentia, integritate, catholicæ religionis zelo, ac doctrinâ plurimùm in domino confisi; Tibi, ut, postquam munus consecrationis susceperis, et ad eadem regna te contuleris, ad solatium animarum et spirituale bonum Christi fidelium catholicorum, in regnis Angliæ et Scotiæ prædictis existentium, sive quos pro tempore ibi existere contigerit; ad nostrum et sedis apostolicæ beneplacitum, omnibus et singulis facultatibus, olim archipresbyteris Angliæ à sede apostolica deputatis per fel. record. Clementem VIII. et Paulum V. Romanos pontifices prædecessores nostros concessis, nec non quibus ordinarii in suis civitatibus et diœcesibus utuntur, fruuntur, et gaudent, ac uti, frui, et gaudere possunt similiter uti, frui, et gaudere liberè et licitè possis et valeas, apostolica auctoritate tenore præsentium concedimus et indulgemus, ac licentiam facultatem impertimur: non obstantibus apostolicis, ac in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die vigesimâ tertiâ Martii anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo tertio. Pontificatûs nostri anno tertio.

(Signed)

S. CARDINALIS SANCTE SUSANNE.

Seal'd with red wax and endorsed:

Dilecto filio, Gulielmo electo

Chalcedonensi.

* From Dodd's Church History, vol. iii. p. 7.

« ÖncekiDevam »