Sayfadaki görseller
PDF
ePub

huius anni vere primo, Sanctissimo ac Beatissimo Patri ac Domino nostro ALEXANDRO VII PONTIFICI MAXIMO, sic oblatus:

[ocr errors]
[ocr errors]

Quod ad pedes beatissimos Sanctitatis Tuae prostrati >> offerimus, de Actis Sanctorum mensis Februarii opus, »id dudum nomini Tuo honorique devotum fuit. Nam cum >> adhuc in minoribus constitutus, legatione Apostolica Colo» niae Agrippinae, ac deinde Monasterii Westphaliae funge» reris, ita Tuae pietatis, sapientiae, benignitatis splendor » oculos atque animos hominum, qui illuc ex variis gentibus >> ad solemnes Pacis tractatus convenerant, advertit rapuit» que, ut ad nos quoque, dierum aliquot spatio disiunctos, » non fama solum, sed et gratissimi quidam radii pervenirent. Ibi nos, qui pridem Sanctorum Actis conquirendis digerendisque insudabamus, rationem ita nobiscum inire : Qui >> antea Ianuarium mensem URBANO VIII, Pontifici Maximo, >> tomumque eius alterum Cardinali BARBERINO dedicassemus; » cui potius Februarium quam FABIO CHISIO inscriberemus? » Antistitem esse praeditum eximia religione, ut Sanctorum >> res gestas libenter lecturus sit, cum curae publicae patien» tur; insigni eruditione, ut aestimaturus operam, qua col>> lectum hoc consertumque est opus; summa facilitate atque >> humanitate, ut minime aspernaturus eiusmodi sibi oblatum » munus, tenue licet, si artificium spectetur; si materia, pretii ingentis. Ac, ne diu incerti haesitaremus, ipse, huius >> adhuc nostrae deliberationis ignarus, ultro nos illustri illa » Tua benevolentia complexus es, litteris et benefactis frequentibus testata. In his unum fuit, quod nos illico ad >> Summi Pontificatus auspicium vertit. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

II. Difficilis se nobis ad ipsum ingressum Februarii, inque primo adeo Sancto, cuius essent Acta commemoranda, » CAECILIO nempe, Eliberitano in Hispania Episcopo, scopulus » obiecit. Reperta erant sub finem seculi superioris, in cavernis

>> montis Illipulitani, prope Granatam, scripta quaedam et >> alia vetera monumenta, ossaque, etiam, ut ferebatur, » S. Caecilii. Minime quidem illa nobis, ut a variis descripta, >> per manus hominum etiam nostrorum, iactabantur, probata; » verum a plurimis gravissimisque scriptoribus Hispanis ita » celebrabantur, ut obruendi eorum consensione atque aucto>> ritate videremur: praesertim cum Archiepiscopus Grana»tensis, eo loco ubi haec erant refossa, basilicam aedificasse, » et Canonicorum instituisse collegium diceretur. Quid age> remus? Assentiri variae nos, et, ut quidem censebamus, >> solidae rationes non sinebant: tantae turbae scriptorum >> repugnare, temerarium aestimari poterat praeterire eum → Sanctum haudquaquam fas erat, quem Hispani, etiam ante >> ea lipsana inventa, publicis Sacris essent venerati, Sancti» que Iacobi Apostoli discipulum praedicarent; nos ipsi a » SS. Petro et Paulo Apostolis Romae Episcopum conser» vatum missumque in Hispaniam, minime ambigeremus. » Hoc e scopulo, FABIO CHISIO duce, sumus erepti.

[ocr errors]

III. « Latum erat a Congregatione Sanctae Romanae Inqui>>sitionis, Urbano VIII praesidente et approbante, decretum » de hisce lipsanis et scriptis, quo variarum commentationum, " ad eorum defensionem ac commendationem editarum le>> ctione omnibus interdicebatur. In Belgio tamen, ubi for> tassis minus id necessarium quidam videri volebant, vel quapiam alia ex causa, non erat decretum illud palam » vulgatum. Coloniae autem, ubi eiusmodi Romanarum San>> ctionum publicationi contradicere nemo solet, iussu Tuo publicatum est, et ad nos missum. Continuo, non absque Numinis providentia, ostensam nobis tempestive lucem profitemur, ac salutare illud Astrum CHISIAE gentis, cuius fulgore ea discussa a nostris oculis erat caligo, veneramur. » Id nobis semitas Sanctorum, quas vestigabamus, ut per

[ocr errors]
[ocr errors]

»eas alios secure duceremus, aperuit ac collustravit. Visum >> exinde nobis, posituram illius Astri in avitis vestris insignibus contemplari. Sex omnino Montibus imminebat. Quid ni, inquimus, ut in summo aliquando rerum consistat

[ocr errors]
[ocr errors]

fastigio, et Romanae celsitudinis apicem teneat, unde Orbem » alma ista luce perfundat universum? Mons additur Septi>> mus: et in voto omen fuisse sensimus, cum deinde voluisti » ALEXANDER SEPTIMUS dici.

>>> Luceat diu feliciter Sacratissimum hoc Sidus..... ac >> prospere septem illos, quos populus Quiritium inhabitat, Montes, indeque Orbem illuminat 'universum. Eveniet (ne» que enim oculi, aut non longe lateque conspici lux potest >> supra illos posita Montes): iamque adeo evenit. Fidei lucem >> ad remotissimas etiam oras terrarum diffundis qua ab » ultimo Septemtrione excita pertractaque Romam est, primo >> Tui Pontificatus anno, celeberrimi nominis Regina; quam » aliunde viri plures Principes sequerentur, si diu optatae pacis amoenissimus nitor, tetris bellorum turbinibus dissipatis, adlucesceret. Et admoves Tu quidem, Beatissime Pater, >> conatum omnem ac sollicitudinem, ut dura Principum corda, » amicabili velut propitii sideris influxu, emollias. »

[ocr errors]
[ocr errors]

IV. Interea lux quaedam nova sanctitudinis, ab exordio >> Tui Pontificatus, velut ab sidere illo effusa, Urbem Sanctam » illustravit; inque orantium Ordinum hominibus, iis praeser>> tim qui Tibi intimius assistunt, novas quasdam pietatis » flammas accendit : atque ea res secundissima fama, per longinquas regiones etiam haereticorum, divulgata, ho>> rum coryphaeos, diaboli ministros, errorum seminatores, flagitiorum architectos, ita perculit, ut, cum non possent >> famae, plurimis virorum illustrium firmatae testimoniis, refragari; nec pro suo more quidquam de luxu vitiisque >> Curiae Romanae comminisci, variis tamen locis suos e

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» suggestu hortati sint, caverent etiam atque etiam, ne ipso» rum publica res, Satanae videlicet regnum, detrimenti quid» quam tali Pontifice pateretur. At multorum inter eos, quibus » nondum omnino effascinata eorum praestigiis ratio est, longe alius est sensus.

D

» Verum quae his de rebus, deque omnium studiis virtu» tum, Te Pontifice, mirabiliter auctis, occurrunt, ita sunt » multa, itaque illustria, ut, cum ea ne satis quidem idonee complecti cogitatione, nedum pro dignitate enarrare, verbis » possimus, Ecclesiasticorum Annalium scriptoribus relin» quere cogamur. Alia nos Tui fortunati sideris defixos tenet admiratio, et sensu iucundissimae gratitudinis perfundit. » Nam qua nos olim benignitate es prosecutus, eam retines » etiamnum in illo supremo rerum culmine; ut inter augustas » curas, quibus salus nititur orbis terrarum, nostri digneris » meminisse; nobisque, hominibus profecto infimis, dici salu» tem curare, benedictionem impertiri, indulgentiam plena>> riam in tempus mortis largiri; quaerere quo loco sit Februa» rius noster, quando proditurus. »>

D

V. « Prodiit tandem, Beatissime Pater, et ad Sanctitatis » Tuae pedes abiectus, ne se asperneris, sed solitae benignitatis auram aspires, rogat. Gratulatur is merito sibi, quod ad reliquorum usum hominum progredi detur, Ponti» ficis Maximi auspiciis; ac talis Pontificis, qui Sanctorum » honorem amplificare, sanctitatis sese exemplar subiectis » populis praebere, ardorem sanctitatis adipiscendae in om>> nium mentibus suscitare contendit. Nos, Sanctos omnes, >> quibus stylum vitamque devovimus, ut diu Beatitudini » Tuae, et quam sanctae administras, Ecclesiae Catholicae » praesidio sint, obtestamur. »>

Sanctitatis tuae, humillimi servi, Ioannes Bollandus, Godefridus Henschenius.

VI. Secundus Tomus Illustrissimo ac Reverendissimo S. R. I. Principi, GASPARI NEMIO, Cameracensi Archiepiscopo ac Duci, se sistit, sic praefando, et tarditatis causas succincte explicando: « Adit ad Te, Illustrissime et Reverendissime Princeps, >> Februarius noster, sed subtimide. Non quia intuta itinera >> formidet, cum secum eos trahat, qui olim et latronum >> spreverunt insidias, et hostium castra securi penetrarunt. » Verum illud sibi sentit esse metuendum, ne ipsius incuses >> tarditatem. Solebas enim, cum huius urbis esses Praesul, » identidem hortari nos, et non sine quadam, benevola tamen » et paterna, obiurgatione stimulare, ut coeptum opus accele»raremus; ac sciscitari, ubi Februarius haereret? Quando » nos tandem ad finem totius operis perventuros speraremus, » si ita lente ab initio progrederemur? >

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

VII. Probe equidem intelligebas, magnae profecto et ingentis operae conatusque rem esse, ut quae ad Sanctos pertinent, omnia perquirantur, digerantur, examinentur, ad chronologiae topographiaeque probatos calculos revocentur, >> cum vetustis ac subinde compluribus exemplaribus conferan» tur, historiisque illius aevi, quo, quae narrantur, res gestae. >> Sunt haec atque alia multa, quae una provideri debent, et >> laboriosa et molesta, quae indocti quidem non perinde >> aestimant, quod arbitrentur fortassis omnia in vetustis >> codicibus uno veluti tenore contineri, ut describi solum >> inde oporteat: neque illud pensant, quam vel ipsos codices, >> in quibus nuda exstant Acta Sanctorum, difficile sit ex quo>> rumdam morosorum hominum (ne dicam Capitulorum quandoque et Coenobiorum) scriniis ac bibliothecis extorquere. » Non igitur certe quidem segnitiei residere in nobis culpam existimabas; sed, ut desiderio Tuo quam citissime satisface

[ocr errors]
[ocr errors]

>> remus, urgebas: cum unice optares, hoc opere nostro >> Sanctorum amplificari honorem, piis hominibus lectionis

« ÖncekiDevam »