Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> utilissimae materiam, incentiva pietatis, omnium exempla >> virtutum subministrari. »

VIII. Hinc progrediuntur Auctores enumerare Archidioecesis Cameracensis Sanctos, quorum respectu totum opus Antistiti carum sit, et esse merito debeat. Tertium vero Tomum inscribunt Illustrissimo ac Reverendissimo Antistiti, Andreae Cruesen, Archiepiscopo Mechliniensi, Belgicae Primati, sub hoc exordio :

IX. « Quando nuper, Illustrissime ac Reverendissime An» tistes, ad nobilissimae Metropolis moderandas habenas » accessisti, in omnium Ordinum effusa laetitia, faustisque >> acclamationibus, ne et nos eam Tibi gratulatum dignitatem » veniremus, ista potissimum obstitit causa, quod odiosam rem facturos arbitraremur, si aut in turbam hominum cla>> rissimorum, ad sacram illam Tuam dextram manu osculo» que contingendam properantium, nos temere ingerere, aut >> exarata ad observantiam testandam epistola interpellare » Te eo tempore niteremur. Duximus igitur id satius ac Tibi gratius fore, si potius quam solemni formula diceremus » bona verba, Deum tacite, ut Tibi honorem eum fortunaret, » essemus deprecati.

D

D

[ocr errors]

D

» Interea tertius de Actis Sanctorum mensis Februarii Tomus » nobis ad calcem pervenit: quem nos, ut Tibi novam hanc dignitatem feliciter evenire nomine nostro optet, quantum» vis sero, allegare non veremur, vel ideo, quod in eorum » numero Sanctorum, quorum illo mense Acta explanantur, complures sunt gentiles Tui, Traiectenses nimirum Epi» scopi..... quorum facinora partim factitata iam sunt a Te, › partim factitantur etiamnum. Primum Romam e patria » profectus es, ut in illis celeberrimis optimarum artium » auditoriis scholisque sanctimoniae, ad omnem scientiae » ac virtutis laudem exercereris; utque accuratissime eccle» siastici Canonis normam omnem, ex illius honoratissimi, qui

D

[ocr errors]

» ullo umquam tempore toto orbe terrarum exstitit, Senatus integritate, sapientia, maiestate addisceres. In Noricum »Tu quoque, ad Urbem Viennam, Caesarum Austríacorum Regiam, evocatus es; utque ad cetera deinceps munera amplior Tibi auctoritas accederet, Doctoris Theologi insigni» bus ritu academico ornatus; sacris in exercitu cum potestate » praeesse iussus, Vicarii generalis titulo: ad varias interea legationes adhibitus, quas summa industria, fide, constantia » obiisti. Postea Canonicatu in Metropolitana Cameracensi » ecclesia a Ferdinando II Imperatore donatus, in Belgiumque » reversus, varia exinde officia summa cum laude gessisti, >> etiam Generalis per totam illam Archidioecesim Vicarii, » atque a Concilio Provinciali Romam ad Sedem Apostolicam >> denuo missus. »

D

D

X. « Ita per semitas Sanctorum inoffenso pede gradientem >> Ruremondensi Tiarae caput supponere, Archiduce Leopoldo, Belgii tunc Gubernatore, nominante, Innocentius X iussit, » ut in illis veterum Masuariorum finibus, intra Dioecesim quondam Traiectensem ultra cisque Mosam late porrectam, » sitis, sub Praesule, non Traiectensis quidem ecclesiae, Traie» ctensi tamen, velut illa heroicorum temporum sanctitudo dignitasque refloresceret.

[ocr errors]

» Sed quod nobis ipso tempore, quo illius ecclesiae guber» nacula capessebas, vir maximus, Antverpiensis tunc Praesul, >> diserte praedixit, Te Ruremundae vitam minime finitu>> rum; id vaticinationis non vanae vim habuisse nunc intelli»gimus; cum Te Rex Catholicus Metropolitam Mechliniensem » nominavit, Alexander VII instituit. Ut nimirum in meditullio Belgii, quasique umbilico aut corde potius consistens, in reliquas eius partes Sanctorum dogmatum observantiam, » quam Romae doctus es, diffundas, vigorem pietatis in ceteris >> velut membris excites, ac robur vitale ad vitia erroresque

>>

[ocr errors]

» et ceteras pestes animorum persanandas adspires. Huc Te, . Illustrissime Antistes, semitae perduxerunt Sanctorum, ut » mirum nemini videri debeat, quod Tibi Sanctorum Acta › grata fore arbitremur, quorum ita manifeste fulciris patro» cinio, excitaris tropaeis, aucturus aliquando numerum es: » quod tamen, quo interea pluribus exempla curaeque Tuae praesidio hic esse queant, sero ut fiat optamus. »

[ocr errors]

Haec tibi, omissis Sanctorum, quae secutus ANDREAS fuit vestigiis, ex ipsorum historia petitis, satis futura, ut credo, lectori avido, relegere profectus istius nostri quondam Metropolitae, cuius memoria etiam Antverpiensibus in benedictione est. Nec minus id meretur, licet minus publice nota, ad hunc tamen annum pertinet, quia hoc anno pientissime mortua est Antverpiae nota Fundatrix Teresanarum Oirschotanarum, nune Antverpiae commorantium, ideoque ad nos propius pertinentium; cuius hic historiam profero.

XI. Est Oirschotum municipium Brabantiae in tractu Silvaeducensi. Obiit ibi die v Februarii Venerabilis Mater MARIA MARGARITA DE ANGELIS, alias VALKENISSE, Carmelitarum ibidem fundatrix, ante annos LIII nata Antverpiae; de cuius sanctimonia vitae, et singulari spiritu precum, probe informatus Lambertus Vincent, Librorum Censor Lovanii, ad venerabiliorem eius memoriam imprimi posse censuit effusionem cordis super Psalmo LXII, Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; cui Psalmo illa affectuose assueverat, ruminando haec praesertim verba: In terra deserta, et invia et inaquosa, sic in sancto appari tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam; dum scilicet considerabat, a Divino magistro suo Iesu Christo positam se sub dominio Acatholicorum, annis quatuordecim quasi solitaria vivens, in oratione continua et contemplatione divinae providentiae, sub cuius ignota sibi directione totam sese annihilabat. Huic eius spiritui inhaerens, anno M.DC.LXXX

G. de Metzer, Pastor in Leefdael, Effusionem istam, Teutonico rhythmo, viginti tetrastichis contento, panxit paraphrasistice discurrens circa omnes eius virtutes. Quae dum per piorum manus oculosque vernaculo canore procedunt, operae pretium censui, pro versu Latino, quem alius forsitan praeoptaret, dare hic ex Ms. Synopsin vitae, quam simplici stylo accepi a testibus oculatis, notitiam aliquam dare conatus sanctimoniae tantae, quantum credere suadet integritas corporis, et oleum inde copiose ac prodigiose emanans, quamdiu id supra terram habere sivit eorum incredulitas, quibus omnis veneratio impensa mortuis superstitio et idololatria aestimatur.

XII. Fuit MARIA MARGARITA orta honestissimis Antverpiae parentibus, Philippo van Valkenisse, huic civitati a secretis (aeque ac filius Andreas Eugenius, Mariae frater, in hisce Annalibus saepe citatus cum laude) et Catharina van Dyck, pientissima matrona; quae filiam luci editam xxvi Maii, post primum nomen in baptismo acceptum, secundo etiam die in confirmatione appellari Margaritam voluit, atque a prima pueritia sic illam instituit in Dei amore ac timore, ut iam tum saepe audiretur noctu ingemiscens; causamque gemituum interrogata, responderet inde eos procedere, quod doleret se non esse cum innocentia baptismali raptain e vivis, citius quam per aetatem posset Deum offendere; memorem iudicialis tubae, de qua S. Hieronymus auribus eius noctu diuque insonare solita, prout aliquando dici pro concione audiverat. Septennis collocata in Parthenone Ordinis Praedicatorum, illis Ducissae dicto, prope Oudergemium circa Bruxellam, sub cura suae ibidem materterae, loannae van Onchem; ostendit ei magno teneri se desiderio sacrae Communionis percipiendae : quam cum saepius a Confessario permitti sibi peteret, contigit hunc in consessu plurium Sanctimonialium narrare praeclaras res Regii Prophetae, praesente parvula, quae auribus eius

reverenter insusurravit, notabiles nonnullas circumstantias praetermittere. Hoc ille audiens, iussit ut ipsamet enarraret Davidis historiam, sicut in schola didicerat, pollicens desideratam saepe licentiam communicandi, si non haesitaret sicut illa mox ad stuporem omnium fecit postridie; compos voti facta est. Communionis istius postea Oirschoti memor illa dixit sensisse sibi tune ori instillari quasi mellis guttas, ita ut videri possit fuisse confirmata in gratia, siquidem sub exitum vitae humiliter fassa est, quoad castitatem adeo puram se esse, quam foret infans recens nata; neque unquam accidisse sibi eo in genere quidquam, quod ad Confessionem deferret; nec enim vel a patre suo patiebatur osculum aut amplexum, quamvis infantula; unde solebat mater marito dicere: Non poterimus hanc puellam mundo educere.

XIII. Ducebatur aliquando ad Theresanas quas Hispanas vocant, quia earum primae ex Hispania advenerant sub Venerabili Matre Anna a S. Bartholomaeo, S. Theresiae discipula; quae mox ut eam vidit, praedixit, a Deo ad magnum eius servitium Ordinisque splendorem destinari. Haec vero, aure non surda id capiens, mox eo sese aptare coepit, octavoque aetatis anno voto castitatis obstrinxit, quam ita constanter servavit, ut testarentur confessarii, nihil unquam ex ea audivisse quod impudicitiam saperet. Mortuo deinde marito, mater filiam secum duxit Lovanium, ut ibi filios duos, studiis vacantes, certius custodiret; illam vero, negotiorum causa saepe domo absens, collocavit apud Augustinianas, quas vocant Candidas Ursulinas, quae eam docuerunt mentaliter orare et passionem Christi meditari; huius sensu ita penetrari solitam, ut videretur ipsos flagellorum ictus toto corpore persentiscere et clavorum vulnera. Interim ex hoc mundo transiit etiam mater, filiam quatuordennem relinquens commendatam Matri

« ÖncekiDevam »