Sayfadaki görseller
PDF
ePub

acturus, Deo eam commisit; qui assentiri iussit: ni faceret, morte luituram comminans. Cum autem opponeret, locum obnoxium esse militaribus copiis ultro citroque commeantibus, in quo ipsa neminem, nemo Religiosas nosset: Ego, inquit, eo te ducam; ego et Silvestrum servabo, et instruam ut in omnibus tibi obsequatur.

XX. Infinitae nihilominus difficultates eorum consilio se obiecerunt: quibus tandem superatis, advenit Roma Definitoris generalis consensus in novam fundationem: quo accepto, Provincialis Brabantiae, P. Hilarius a S. Augustino, aegre Antverpia dimissurus Sororem Mariam Margaritam; cum autem is litteras Generalis supprimeret, apparuit ei Seraphica Mater Theresa, iubens eas continuo executioni mandare, et eam quae petebatur Vicariam novae Coloniae nomen dare. Nec inveniebat amplius daemon quod coeptis opponeret, praeter ipsius Lintermanni filiam, quae consensum in novam fundationem praefracte negabat, asserens nolle se Theresianam fieri. Tum moestum patrem solata nostra futura Mater, asseruit posse quidem daemonis coeptum opus aliquantisper interturbare, non item prorsus impedire. Post dies autem paucos, requisita iterum a patre puella, respondit nullatenus velle se pium eius consilium evertere, modo relinquerentur honesta sibi media ad vitam in seculo sub habitu modesto ducendam. Tali eius resolutione laetatus ille, decrevit omnino Oirschotum abire, suamque domum transcribere novae fundationi : ad quam cum pauculis sociabus Mater nostra discessit, munita salvoconductu Principis Auriaci, et deducente eas usque ad portam civitatis Provinciali, die xXI Maii, feria vi; Oirschotumque die sequenti, id est Sabbato, appulit; ubi mox coepta est manus admoveri operi, domusque in formam claustri componi. Dum autem Dominus Lintermans fabros adduxisset, clausuros murum horti, illique metuerent imminentem

28

V

19

pluviam securos esse iussit Mater nostra, et illatum illuc est Venerabile Sacramentum a R. P. Vekemans, Augustiniano, loci Pastore, quem novis incolis Confessarium designaverat P. Provincialis, donec ex suis Religiosis proprium aliquem ordinaret.

XXI. Tribus omnino hebdomadis, quibus fabricatio tenuit, serenum prorsus coelum perstitit; et habitum suscipiente filia Lintermans, completum est somnium, quod pridem viderat Margarita, ante suum ingressum in Ordinem, Mechliniae commorans sub cura praefatae devotae Virginis, sese per angustam portam, secundum sepem corno textam, numquam ante sibi visum Monasterium ingredi, eoque ad manum ducere quamdam sedecim annorum puellam, colore subfuscam, quam tunc primum cognovit cum, secularibus exutam vestibus, habitu induit Carmelitano; sicut etiam cognoverat portulam et sepem corneam, secundum quam visa sibi fuerat ante tot annos ingredi. Completum etiam fuit piae cuiusdam congregationis visum, quae rogata pro successu cuiusdam gravis negotii Deum orare, id dum simul faciunt, conspexere e domo Silvestri quasi scalam Iacob attolli, per quam Angeli ascendebant descendebantque.

XXII. Longum esset enarrare, quibus pia Mater virtutum exemplis, quibus divinitus acceptis beneficiis novellam plantationem irrigarit; non solum verbotenus, sed etiam scripto colligens e sacris litteris sententias idoneas ad subditarum instructionem verum Synopsis mihi submissa non ita ordinate procedit, ut commode reddi Latine possit ex originali : solum addo prophetico spiritu praedixisse ac revelasse futura multa, aut cordium secreta vel alias occulta. Tacendum tamen omnino non est, quod cum anno M.DC.XLIX Monasterii Westphaliae pax tractaretur, et Rex impetrasse diceretur ab Hollandis, ut Religionis Catholicae exercitium in eorum ditionibus

liberum esset, nocte in cella oranti apparuerit S. Ioseph vultu splendido, sed in lacero habitu, dicens ei: Noli rumoribus talibus credere; sed macte animo ego iuvabo te: sed septem mensibus priusquam pax concluderetur, vidit in spiritu altaria omnia parochiae Oirschotanae everti, atque in ea concionantem virum, seculariter indutum; simulque inferri ad se ex sacello S. Catharinae imagines et ornamenta, quae illic fuerant; prout paulo post omnia contigerunt: et pia Mater transeuntem Praedicantem Calvinistam agnovit, ostenditque. Interim praesagiens novellum Conventum, in istis rerum ac temporum circumstantiis non diu duraturum (nam de eo dissolvendo subinde agitabantur ipso in Ordine consilia), aliquando quaesivit a coelesti Sponso, passurusne esset disperdi opus, in quo tantopere laboraverat illa; respondit autem Dominus : An putas huc te adductam, ut amplifices fundationem quam manibus meis porto, et non ut meum beneplacitum impleatur? Mihi eam curam relinque.

XXIII. Extunc ergo, abiecta omni alia sollicitudine, sese comparare ad mortem coepit per multam cruciatum externorum internorumque patientiam; solebat autem per mediam noctem quotidie excitari, et surgere ad orandum pro Ecclesia et peccatoribus, quando utcumque sinebant vires; idque subinde ambulando per Monasterium, dum istud tibiarum dolores patiebantur; eo quod diceret aptissimum illud esse tempus orationi. Tales poenas septem integris annis ante mortem tulit; postea accessit iis quotidiana febris per biduum et colici cruciatus, quindeno quoque die ingravescentes subinde tam vehementer, ut putaretur eadem nocte expiratura; postero tamen die surgebat quasi bene sana. Mirantibus deinde tam subitaneam mutationem: Verum est, inquiebat, quod heri perquam infirma fuerim; sed hac nocte Dominus misericorditer me respexit, misitque consolatricem S. Verenam: vos

in gratiarum actionem, legite pro me eius Legendam. Anno M.DC.LVI reperit illam Infirmaria perfusam lacrymis: quarum rationem interrogata respondit: quia ipsa nocte adfuerat sibi S. Petrus. Hoc vero cum illa assumeret in praesagium rediturae citius sanitatis: Non ita est, inquit: sed iussit ut me praepararem ad multo graviores dolores ferendos sanata tamen bene valuit ad medium annum.

XXIV. Alias, cum post Communionem sacram, ferventiori affectu obtulisset se Deo in Sacrificium, ad perferendos cruciatus quantumcumque graves et diuturnos ipsi placitum foret immittere; pati rursus coepit dolores colicos, nec non pectore, stomacho, ac renibus, qui eam usque ad xv vel xvi Iunii sic tenuerunt, ut Religiosae assistentes inde morituram citius crederent. Convaluit tamen contra omnium opinionem, mirantibus cunctis, et curationem tam subitam miraculo adscribentibus: quod nec ipsa diffitebatur, quia in ista sui oblatione intellexerat, adventurum sibi gravissimum morbum.

Ab hoc an convalitura esset interrogata, respondit : eam se Deo habere reverentiam, ut id ab co quaerere non praesumeret; quia totam se eius dispositioni remittebat. Anno deinde M.DC.LVI praedicti dolores sic invaluerunt, ut nullum amplius cibum admitteret stomachus, aut de strato surgere valeret et mense Augusto ostendit se noctu daemon in forma aethiopis, iactans magnam sibi a Deo concessam potestatem contra ipsam, quam graviora adhuc sustinere oporteret. Sic autem plerumque apparebat ad pedem lectuli, sub horam quartam postmeridianam, vel circa vesperam, foetore vel strepitu aliquo praesentiam suam etiam aliis indicans, interim dum aegra pedum tibiarumque dolores imputabat puerilibus suis saltibus ac levitatibus, aut Deum Angelosque et Sanctos suos amanter invocabat, quasi derelicta ab eis; et mox seipsam corrigens plura et maiora pati optabat.

XXV. Dicebat aliquando: Ego in Cruce cum Christo meo morior quanta autem perpetiar, nemo ante Diem iudicii intelliget. Colici porro dolores duobus mensibus duraverunt, quibus nonnihil cessantibus, et alterno tantum die recrudescentibus, adeo debilis erat ipso cessationis die, ut duae Religiosae non sufficerent ei tractandae, opusque esset identidem eam oblato vini odore recreari. Huiusmodi alterationes interpolabat frequentibus ex Psalterio suspiriis et iaculatoriis precibus, saepe in dicans omnia totius vitae suae delicta interim tam clare obiici menti, ac si descripta videret in charta. Cruciatus et deliquia ista secuta est gravissima infirmitas in tibiis pedibusque, nullam diu noctuque quietem ei permittens, ita ut saepe exclamaret, videri sibi illos ignitis verubus aut cultris perforari: similiaque etiam nonnumquam patiebatur in brachiis manibusque, ita ut digiti prorsus obstupescerent, et flammis quasi infernalibus perstringerentur. Si tamen nonnihil remissius torquebatur, amanter querebatur, Deum qua si oblitum sui, qui ipsam cessabat exercere. Quaerentibus autem Religiosis, num adeo cito oblivisceretur dolorum paulo ante toleratorum, respondebat pepigisse cum Deo ne praeteritorum malorum meminisset, ut citius ad nova redire posset.

XXVI. Hoc in statu existenti cum daemon apparere desineret, coepit videre procedentes ante lectum Sanctos Sanctasque splendidius quam explicari posset exornatos; quantumque eorum aspectu oblectaretur indicare. Interdum etiam exclamans: Francia, Francia, Anglia, Anglia! quanti mihi stetistis! subinde autem patiebatur modicae febris accessum, quae in tertianam quartanamque mutata, horis viginti quatuor durabat, ac deinde horarum duarum molestissima tussis, quam inter iterabat aliquoties eiusmodi voces: o Iesu! numquid tandem aliquando venies? Non possum amplius. Verum tamen non mea, sed tua voluntas fiat: auge dolores, adde patientiam.

« ÖncekiDevam »