Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Qui eam curabat medicus, in sua arte expertissimus, testabatur, per annos triginta septem talis exercitii nunquam in uno infirmo tantum malorum cumulatum vidisse: vix enim cessabat unum, quin succederet aliud, quaecumque adhibebantur medicamina, quorum ipsa nihil detrectabat aut nauseabat; sed omnia accipiebat ut passionem dominicae Crucis ! Interim hilari semper vultu, agebat gratias ministrantibus sibi, seque eas reddituram pollicebatur de coelis magis quam in terris poterat. Cessantibus porro febribus, coeperunt in pedibus apparere vulnera; quorum dextrum cito coaluit, sinistrum vero intumescens videbatur quasi caput clavi formare.

XXVII. Febribus se remittentibus, coepit infirma in dies formosior apparere; numquam tamen magis quam in die Purificationis, Februarii M.DC.LVIII, triduo ante mortem. Facies enim coelica quadam gloria videbatur fulgere, colore candens, labiis et genis rubens, ac si octodecim annorum puella fuisset, cum admiratione intuentium. Agebat gratias medicis pro fideli obsequio sibi praestito. Receptis eodem die extremis Sacramentis, petiit a Religiosis omnibus delictorum suorum veniam, nec non ab aliis quibuscumque, cogitatione, verbo et opere a se offensis, gratiasque egit Deo, quod moreretur filia S. Ecclesiae. Februarii sudare coepit, et sudavit ad diem usque mensis quintum, quando plene compos mentis, inter quartam et quintam horam postmeridianam, Religiosis manui inserentibus Cereum benedictum, oculos aperuit, filiasque suas circum genuflexas intuens, oculos in coelum levavit, rursumque clausit, et absque alio mortis signo suavissime exspiravit, eodem die, quem ante menses aliquot praesignaverat Domino Lintermans, significans cito se morituram; cumque diem requirenti nollet eum distinctius loquendo contristare, iussit observare Patronum in sortitione menstrua proxime ipsi obventurum; obvenit autem S. Agatha, cuius

festum futurum erat. Simili prophetiae spiritu Sorori Infirmariae gratias pro obsequio agens: Nihil habeo, inquit, aliud, quod in mei memoriam tibi relinquam, praeter corpus meum quod, licet miserrimae peccatricis sit, cito floribus consperges. XXVIII. Ipsa felicis istius transitus hora, locis variis apparuit lux, index beatitatis quam erat consecuta; videlicet Antverpiae eius fratri et Religiosae cuidam Falcontinae familiae, quondam notae, cum interna significatione tunc obitae mortis; item Mag. Henrico Gillis, apothecario Eyndhoviensi, solito defunctae in suis infirmitatibus ministrare, Oirschotumque ea causa venire saepius; tum autem in via positus cum famulo, conspexit Oirschoti exsurgere flammam lucidissimam, socioque dixit istic mori Matrem Mariam Margaritam. Fatebatur hic numquam sibi Oirschotum eunti, quocumque etiam hiemali tempore, aliam quam serenam auram obtigisse; id quod observantes convicani eius ad forum ituri, solebant observare diem quo ille Oirschotum ibat; nec sua spe umquam frustrari, qualiacumque indicia sese dabant tempestuosae vel pluviae aurae. Exinde tamen eidem Magistro Henrico ob eam mortem tantus relictus est dolor, ut eum, quidquid conabatur, non posset deponere; donec nocte quadam in strato decumbens, vidit ad lectum suum stare Religiosam quamdam Carmelitanam, quae cortinam levans ei dixit. Noli tristari ob mortem Matris Mariae Margaritae : illustris enim est in gloria Sanctorum. Animo autem recogitans qualis esset Sanctimonialis, quam viderat, nullam ex Oirschotanis agnovit; sed mane nescio quid in scrinio suo requirens, reperit effigiem Venerabilis Annae de Bartholomaeo, quam Mater Maria Margarita ipsi dederat, dicens: Custodi eam bene, quia alias usui tibi erit.

Plura, confirmatura opinionem vulgo conceptam de Sanctitate defunctae, alias fortassis in lucem prodibunt : et acta

post mortem, usque ad translationem corporis in Cathedralem Silvaeducensem, habebit lector curiosus anno M.DC.LXIII.

CONTINUATIO MAGISTRATUS.

Per litteras ex Aula xx Aprilis, Dominica ш post Pascha, actum XXX Martii.

CONSULES iidem. - Domicellus Florentius van Berchem III. -xI. Magister Gregorius Martens II.

In huius manus, xvII Augusti, in locum Domini Nicolai van Varick, Praetoris, defuncti vin eiusdem, iuramentum praestitit novus Praetor, Dominus Ioannes vander Eycken, Toparcha van Hoogvorst.

SENATORES iidem, nisi quod pro Hieronymo de Maeyer †, suff. Dl. Balthazar de Cordes.

ARGUMENTUM.

1. Novae quaedam impositiones; inutiles in catenas per vicos tendendas sumptus. II. Electio Caesaris Leopoldi festive celebrata. III. Capucinas, aedificato Monasterio, Civitas in tutelam accipit. Francis per Flandriam impune grassantibus, instituta generalis et devotissima supplicatio. IV. Inchoatur Iubilaeum Eleemosynariorum. V. Gerontocomium Lanceloti fundatur.

ACTA POSTERIORA.

I. SUB hoc sic continuato, Magistratu, executioni mandatum ac porro servatum est, quod ille u Maii decreverat, de charta sigillata (qua sola ad publicos quosvis actus contractusque civiles utendum esset) aliquo iure imposito gravanda : et similiter, die x Iulii, gravatum fuit oleum saccharumque ultra quam pendere consueverat, dum scilicet exquiruntur

modi omnes aerarii sublevandi; nec tamen cessat tumultuosa plebs quantovis impendio, praetensum suum contra Postariam regiam ius manutenere in quo causa cecidit die Septembris, quando a Senatu Brabantiae emanavit sententia, Civitatem condemnans. Multo autem prius quam haec emanaret, evicerant factiosae plebis capita, ut in omnem eventum decernerentur fabricandae catenae, quae in angulos platearum ad defixos ibi palos tendi possent, si qua vis inferretur: de quibus catenis stipitibusque invenit Valkenisse in Ms. A. fol. 232, impensa iisdem conficiendis figendisque fuisse octo millia quadringentos et quadraginta duos florenos, prorsus inutiliter, ut eventus docebit.

II. Interim cum LEOPOLDUS IGNATIUS, Rex Bohemiae, filius Ferdinandi III, Romanorum Imperatoris, superiori anno postridie Kalendarum Iuliarum defuncti, hoc anno, xvi Iulii electus esset in locum Patris Francofurti ad Moenum, et 1 Augusti coronatus; magna totius civitatis Antverpiensis laetitia exceptus eiusmodi nuntius est; et die XIX eiusdem Augusti festivis per triduum ignibus coeptus celebrari. Sed talem laetitiam valde minuebant Franci, tota vagantes Flandria, post caesum Catholici Regis exercitum, etiam Brabantiae formidabiles. Ideo ad templum Cathedrale indictae ab Episcopo supplicationes sunt, tum a Parochiis singulis, tum ab omnibus Religiosis Ordinibus ducendae, assignata cuique die sua. Invitati quoque sunt Iesuitae, in similibus non soliti comparere. Hi ergo, qui de Collegio erant, progressi, assumptam secum, quam habent ex ligno Aspricollensi Deiparae imaginem, succollantibus sedecim Philosophis religiosis, extulerunt in throno valde specioso atque eminenti, altius etiam elevando si Basilicae Marianae portae altiores fuissent. Faces propemodum sexcentas praeferebant studiosi, in suas classes et labara distributi, quos per intervalla distinguebant sacra

28

V

20

Martyrum variorum corpora, linteatorum Patrum humeris sublata. Ultimus dies Domui Professae obtigit; quae vespertinam pompam, insigni tum pietatis tum splendoris specie adornavit; et sodalibus pluribus quam mille praelucentibus, inter Martyrum corpora, singula a Sacerdotibus, dalmaticam Diaconalem indutis, deportata. Pompam hanc claudebat Sodalitas Latina, ex Ecclesiasticis et Ordinis Senatorii Primatibus conflata, tum Patres linteati atque stolati, ac tandem cum suo Decano Canonici eidem Sodalitati adscripti, qui simile ac celebre Aspricollensis Virginis simulacrum ambiebant, ordine et concinnitate tanta, ut tota Civitas, effusa ad pium spectaculum, mire fuerit aedificata.

III. Ad CAPPUCINAS quod attinet, coeperant illae quidem, a die v Aprilis anni M.DC.LII, iacere novi sui monasterii fundamenta, loco praecommodo post ecclesiam S. Georgii, et initio quidem non magno molimine procedebat fabrica, eo quod pro fundamentis, veterum ab Albano destructorum moenium alte depressa iacebant sub humo initia. Sed opus ultra promoturae, tanto maiorem inveniebant difficultatem, quanto profundiores fuerant fossae, quibus moenia illa praecingebantur; tunc autem mera uligine leviter impletae inveniebantur, adeoque fistucatione operosa praeparandus erat fundus : id quod iuverit observasse, ad cognoscendum situm moenium istorum, ante annos non multos exstructorum, quando pro securitate novae arcis eadem fuerunt evertenda, et totum meridionale latus civitatis nudandum. Eadem difficultas se obtulit molientibus fundamenta claustri (DEN PANT); ideoque ad annum integrum suspendenda fabrica fuit.

IV. In festo natae Virginis Mariae primum Sacrum cantatum fuit apud Sanctimoniales NORBERTINAS, in earum ecclesia recens fabricata et consecrata. Anniversaria Dedicationis celebritas agitur mense Iulio, ipso die quo Cathedralis ecclesiae

« ÖncekiDevam »