Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Dedicatio recolitur. Eidem autem ecclesiae accessit anno M.DC.LXXVII ornatissimum sacellum B. HERMANNI IOSEPH, eiusdem Praemonstratensis Ordinis, cuius Reliquias piae Virgines Steinfeldia, ubi corpus requiescit, ante quadriennium obtinuerant, et mense Aprili festive exceperant.

V. ELEEMOSYNARII, die x Novembris, aperuerunt et celebrare coeperunt annum a prima suae Camerae institutione centesimum, edito etiam libello, cum panegyrico sermone tali occasione pronuntiato, variisque poematis, ad operis tam pii commendationem. Iisdem Eleemosynariis agentibus, petita et impetrata fuit amortizatio earum aedium, quibus ab insigni Soleae ferreae nomen erat, HET HOUFYZER, iuxta Domum Hassicam, emptarum ex testamento LANSCHOTTI, qui ita instituerat dictam Cameram haeredem bonorum suorum omnium, anno M.DC.LIV, die xi Ianuarii, ut vellet Gerontocomium fundari pro septem viris senio confectis, quod et factum est iuxta similem aliam domum ex Ioannis Verbiest testamento fundatam ab anno M.D.LV, sic ut utraque domus communi ad angulum sacello utatur.

A. C. M.DC.LIX.

ARGUMENTUM.

I. loanni Austriaco succedit Marchio de Caracena. II. Grassante peste exponunt Sodales Reliquias S. Rosaliae. III. Moritur ab Angliae Aula regressus Franciscus Wouters, Principi Walliae Carolo, ut antea Ferdinando II Viennae, Pictor domesticus et Camerarius. IV. Indicitur in singulos focos pecunia. V-IX. Fundatur S. Laurentii ad Kilam Parochialis ecclesia, eique a lesuitis communicantur huius lipsana. X-XI. Acceptis aliunde Reliquiis S. Rochi, instituitur ibidem eius confraternitas.

ACTA PRIORA.

I. MENSE Martio in Hispaniam discessit Serenissimus

Princeps IOANNES AUSTRIACUS, eique in regimine Belgii successit excellentissimus D. LUDOVICUS DE BENAVIDES, CARILIO ET TOLEDO, Eques Ordinis S. Iacobi, MARCHIO de Francomista et CARACENA (quo ultimo nomine hic nuncupabatur), et die vi mensis praedicti receptus Bruxellis ad iuramentum est, tamquam Belgii pro Rege gubernator.

Il. Grassante autem per Civitatem pestilentia iam inde ab anno superiori, quo Domus professa unum alterumque, obsequio infectorum expositum, sacerdotem amiserat; et Sodalitas iuvenum Mariana duplex, una post alteram, suas S. Rosaliae Reliquias in eiusdem Domus Professae sacello cultui publico exposuerat, non sine peculiari Sacrorum cereorum et comprecationum frequentia, hoc anno exemplum imitati sunt Patres Collegii, in cuius vicinia prae aliis urbis vicis saeviebat malum. Igitur ipsi quoque exposuerunt in suo oratorio publice venerandam Sanctae illius statuam; persuaseruntque omnibus circumhabitantibus, nec non scholaribus eorumque parentibus in eius patrocinium nomina dare, sub solemni Sacro ad id decantato, cum Missis toto matutino tempore continuatis, et concione post meridiem. Ex eo autem die, in vico isto, ubi antea septemdecim contagione exstincti, triginta afflati fuerant, nemo contactus est, nemo etiam ex eodem Collegio; ubi tamen anno superiori iam dicto fuerant peste exstincti duo, sed eorum mors celata erat, ne a iuvandis in vicinia proximis varie laborantibus aut deterrerentur aut prohiberentur Patres, necdum auctoritate publica de periculo moniti.

III. Sub idem tempus, nescio an ex eadem causa, obiit celebris valde Pictor FRANCISCUS WOUTERS, Rubenii discipulus, qui in Aula Viennensi apud Ferdinandum II Imperatorem gratiose exceptus inter domesticos, eiusque Legatum comitatus in Angliam, illo sub annum M.DC.XXXVII defuncto, ibidem haesit apud Principem Walliae Carolum, postea Regem,

Camerarii titulo honoratus. Ibi ille aulae Principis istius ornandae plurima pinxit argumento ex poetis desumpto, ad genium Dominorum illic suorum, nudas scilicet cum Adonide Veneres deprehensamque ab Actaeone Dianam, similesque spurcitias, ea arte ut condiscipulum suum van Dyck aequare putaretur, et, aeque ac ille Titiani, nitorem proxime assequi. Cum autem religionis causa eo in regno arctior in dies fieret, volens eam maiori cum libertate tenere in patria, sanctioribusque argumentis aetatem impendere, rediit, ut dixi, Antverpiam, ubi fuerat anno M.DC.XIV natus.

IV. Die Maii instituta est exactio focaria seu caminaria HET SCHOUGELT, per quam collecta fuit summa quadraginta et unius millium florenorum, iuxta Registrum Ms. Civitatis, littera E signatum, a folio 261 usque ad 270.

V. Suburbii Kilani incolae, quorum vicinorumque necessitati anno M.D.LXII se satisfecisse putabat Maximilianus Archiepiscopus Cameracensis, permissa ipsis capella cum fonte baptismali, coemeterio ac Sacellano ad missam uno vel pluribus, etiam Sacramenta in casu necessitatis administraturis, non diu frui quiete potuerunt. Quem enim sibi primum optaverant, expellendus inde propter haeresim fuit; et sectarii coeperunt eo ad conciones suas coire; denique ipsa capella funditus destructa fuit occasione arcis ab Albano erectae, et usque ad tempus reductae per Principem Parmensem ad Regiam obedientiam Civitatis, nulla Catholicis cura esse potuit reparandi deperdita.

Tandem autem, conclusis inter Archiduces et Foederatos Status duodenalibus induciis, cum spe earumdem in pacem perpetuam commutandarum, suburbiis nostris, eatenus male securis, quies esse coepit, et tuto licuit moenibus egredi. Tunc Kilani novam fabricare ecclesiam; S. Catharinae, veteri Patronae, dicandam exorsi, eiusdem muris ad iustam aliquam

altitudinem eductis, tectum stramineum imposuerant : sub quo Sacra fierent et administrarentur, a Sacellano Parochiae Georgianae subalterno. Patet hoc ex veteri Registro Baptismali illius loci, quod videre est apud Pastorem Parochiae Laurentianae, de qua mox.

VI. Favebat procul dubio Episcopus Malderus, sub cuius auspiciis praefati Kilani anno M.DC.xxi novam spem concepisse videntur obtinendae separationis, absolutionisque a Georgiana Parochia. Tunc enim Episcopus ille xx Iulii sub fide suae scriptionis et sigilli : « Habuimus, inquit, vidimus et diligenter >> inspeximus litteras, quondam Illustrissimi ac Reverendissimi » Domini Cardinalis Caraffae, sanas et integras, non vitiatas, » non cancellatas, aut aliqua sui parte laesas. » Sed exspirante citius Induciarum Hollandicarum tempore, belloque per alios viginti ac plures annos continuato, actum nihil est, nisi litigatum cum Capitulo. Causa autem in longum trahebatur, et S. Michaelis Praelatus (ut cuius ibi fundi plures essent), pertraxerat in suam partem Kilanum Magistratum, ceterosque ibidem fundum aliquem possidentes, vulgo GHELANDEN dicimus : nam hi omnes nomine incolarum veniunt, et ius Patronatus vindicabant in beneficium a se fundatum vel fundandum. Cum ergo et spes exigua esset rei cito componendae, et urgeret manifesta necessitas, arripuit occasionem aliunde oblatam Ambrosius Episcopus, et die xxvn Septembris, quando, post constitutum mense Maio armistitium, tantum non certa pax erat, hoc decretum condidit.

VII. « M. AMBROSIUS CAPELLO, Dei et Apostolicae Sedis gratia, Episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris salutem in » Domino.

[ocr errors]

» Cum salubriter a Sacrosancto Concilio Tridentino decre» tum sit, ut in parochiis, in quibus ob locorum distantiam, » sive variarum (rerum) difficultatem, Parochiani sine magno

D

D

D

» incommodo, ad percipienda Sacramenta et ad divina officia audienda, accedere non possunt, Episcopis earum, tam» quam Sedis Apostolicae delegatis, commissum sit, ut novas » Parochias erigant, et certos limites pro iisdem constituant, » atque de Rectoribus provideant, qui curam animarum populi » sub iisdem limitibus gerant, et Sacramenta administrent: >> cum etiam per praedecessores nostros Episcopos, tam Ant» verpienses quam Episcopos Cameracenses, ante erectionem Episcopatus Antverpiensis, pro incolis de KIEL, BEERSCHOT, » HERINKRODE et MARCGRAVELEI saepe querelae expositae sint, saepiusque provisum eisdem, tam per novam erectionem » Parochiae SS. Petri et Pauli atque Georgii, atque etiam » de KIELE, et a matrice ecclesia S. Mariae separationem ; » neque hactenus satis provisum fuerit incolis, sub dictis » locis degentibus extra muros civitatis nostrae Antverpiensis, » ad quos periclitantes et infirmos de nocte non datur acces» sus, et de die tanta est distantia, ut per Pastorem S. Georgii » curae animarum provideri non possit. >>

[ocr errors]

D

[ocr errors]

VIII. Nos, de praemissis omnibus et singulis, et signan» ter de incommoda situatione dictorum locorum, satis superque et plene informati; attento etiam quod pia filia, Victoria » Candida Trognesia, fundum offerat, situm in MARCGRAVELEY, » nuncupatum DEN VISPUT, magnitudinis undecim virgarum » et septuaginta pedum, et sumptus necessarios pro erigenda » ecclesia et coemeterio, loco commodo pro Parochia ibi » constituenda; accedente ad hoc consensu Decani et Capituli » ecclesiae nostrae Cathedralis, tamquam matricis Parochiae » dictorum locorum, sub conditionibus in erectione ecclesiae » SS. Petri et Pauli atque Georgii ibi reservatis; ordinaria » nostra atque etiam Apostolica, qua utimur in hac parte, » auctoritatibus praedicta loca DE KIEL, BEERSCHOT, MARCGRA» VELEY et HERINKRODE, et quidquid extra muros hactenus sub

D

« ÖncekiDevam »