Sayfadaki görseller
PDF
ePub

» iustitiae viam. Exhinc Huissarii Senatus inhibuerunt curso» ribus Regiis posthac litteras suas, earumque bulgas portare » ad Cameram Tabellariorum Civitatis, easque iusserunt » ad Postariam deferri, inde, ut moris est, distribuendas. » Verum hic omnis conatus inutilis fuit, eo quod complures » Ambactorum Decani, non obstantibus insinuationibus et » inhibitionibus, sibi per Suae Maiestatis Apparitores nomi» natim factis, cum utrorumque contemptu, perrexerunt » violenter auferre litteras praedictas, idque per plures con»tinenter dies, magno cum populi concursu, eousque teme» ritatis progressi ut etiam Huissario, executionis directori, » insinuarent protestationem, ex parte tertii Membri Civitatis, contra executionem ipsi demandatam. »

D

XIV. Hac tamen diuturna obstinataque renitentia aggra» vata particularibus quoque et scandalosis circumstantiis » eodem accedentibus, cum inexcusabile delictum comple> ctantur ex parte eas committentium; Procurator generalis, » ex debito officio suo, egit contra aliquos Decanos et incolas » dictae civitatis, eosque criminaliter persecutus est coram » dicto Consilio, iudice executoriali; requirens provisionales >> citationes personarum accusatarum. His autem non com» parentibus, secutae sunt aliae litterae comprehensionis et proclamationis, intra quarum terminos parati eramus in» ducias sex dierum largiri. Cum autem Magistratus et Membra » Civitatis Nobis supplicarent, ut Commissarios a D. Ioanne designatos huc transire iuberemus, respondimus illis, quod, quando sententiis, decretis et provisionibus iustitiae, a » Consilio emanatis, detulissent debitam observantiam, viam» que iuris inivissent, si se deinde in aliquo gravatos existi» mabant per praedictam sententiam, cui error aliquis inter» venerit, tum libenter daremus locum vero conatui ad >> ineundam cum partibus laesis concordiam, secundum

D

D

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

>> commissionem a Domino Ioanne ordinatam. Verum cum huiusmodi declaratio, conformis menti dicti Principis, non » potuisset illos ad sui respectum permovere, tandem Senatus » in XIII Augusti tulit sententiam exilii et confiscationis bono» rum, tamquam contra exclusos et non amplius in iure >> audiendos enuntiatio tamen eiusdem sententiae dilata est >> usque ad diem xxv, quo eis plus temporis daretur redeundi ad officium suum. Postea quoque, ad confiscationem prae>> dictam certiori effectui mancipandam, censuit Consilium publicandum affigendumque decretum, quo iubebantur con» demnatorum bona denuntiari: cuius tamen decreti publi>> catio, ad intercessionem Magistratus, dilata est, quamvis >> sententia exilii et confiscationis fuerit ipsis insinuata die >> XXVII mensis praedicti. Ipsis autem supplicantibus a sua >> exclusione relevari, hanc quoque gratiam fecit Consilium, cum variis prolationibus, quas etiam auctoritate et cle>> mentia propria ipsis indulsimus. Tandem tamen, cum multiplex illa indulgentia terminorum productorum nihil pro»ficeret, constrictum Consilium coactumque fuit, non ultra >> differre affixionem schedarum praedictarum; nec volens >> scandalo isti publico diutius connivere, mandavit Sculteto » et Magistratui ad publicationem et affixionem dictam pro» cedere; quod et factum est, ut nomine et mandato Suae » Maiestatis. »

D

D

XV. « Debuissent haec apud omnes bonos subditos valere; >> turba tamen populi magna in foro collecta est ante Curiam, >> eaque conscensa, repertum istic Magistratum pessime habuit, » coegitque talia, qualia volebat, decreta condere et publicare, » ad cassandas praedictas sententias: attribuendo ea ratione auc>> toritatem Magistratui ipsi Consilio superiorem. Neque eo con>> tenti, post Consulem Halmale indigne tractatum in Curia, do» mum eius funditus expilarunt, nec non alios de Magistratu,

[ocr errors]

>> et Quaestorem periculose vulnerarunt; coegerunt etiam » cives omnes multis diebus ac noctibus vigilare et manere >> in armis, negotiaque et commercia sua intermittere, item» que variorum Decanorum domos exspoliarunt. Denique, » ad complementum insolentiae suae, detinuerunt intra Civi» tatem, insontesque declaraverunt in publico suo conventu praedictos exiliatos, eosque tolerant et retinent adhuc contra » praedictas sententias; atque haec omnia sub praetextu privi» legiorum, quae numquam potuerunt producere talia, quae » valerent casu praedicto, quaeque debuissent in iure produ>> cere secundum declarationem Statuum Brabantiae, ipsis >> insinuatam; sed in propria causa et Suae Maiestatis ius » attinente, praeter omnem iustitiam, voluerunt esse Pars » et Iudex, nihil deferentes sententiis Consilii, ad cuius >> tamen arbitrium appellaverant iidem Status Brabantiae » anno M.DC.LVI, tamquam ad iudicem in negotio Postariae » et erectionis Camerae Tabellariorum Civitatis. Ista porro >> omnia sic peracta, Cancellarius et Homines praefati Consilii >> ex sui officii debito ad Nos detulerunt, annuntiantes, quod >> alium modum nullum nossent manutenendae iustitiae ordi»> nariae, quam quo hactenus usi fuerunt; quodque, nisi » aliter provideatur, supremae iustitiae auctoritas in dicta >> Civitate penitus sit proculcanda. His autem omnibus matura

deliberatione expensis in Consilio, desuperque requisita >> sententia Cancellarii Brabantiae Hominumque suorum, nec » non Consilii Status aliorumque principalium Ministrorum >> in hac Aula residentium, notum facimus, quod ad dictam >> Civitatem copias aliquas militares destinavimus, non inten» dentes hostilitatis quidpiam contra ipsam exercere, aut vim >> inferre in praeiudicium privilegiorum suorum, quae volumus >> semper custodire; sed, in casu praecisae extremaeque neces>> sitatis, manum fortem praebere iustitiae, ad executionem>> senten tiarum a Consilio Brabantiae emanatarum. »

28

23

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XVI. Ut autem, si possibile sit, etiam nunc declinemus >> viam istam, per hasce mandavimus Magistratui, quemadmo» dum etiam nomine Suae Maiestatis mandavit Consilium praedictum Brabantiae, citare atque adstringere Hooftman» nos, Decanos, aliosque Officiales et suppositos Guldarum. >> immunes et non immunes eiusdem Civitatis, Maiestati Suae praestito iuramento obligatos, arma sua sine mora impendere >> executioni praedictae, tradendo ipsi Consilio praedictos >> reos et exilio damnatos; ut, septem vel octo ex praecipuis praefatae seditionis auctoribus, per competentem iudicem prompte castigatis, et iis quos spoliaverunt maleque habue>> runt, restitutis in integrum, possimus supersedere armis >> ad id paratis. Quod nisi fiat, protestamur et declaramus, quod ipsis imputari debebunt incommoda omnia, processura »> ex usu istius extremi remedii, quod semper, quantum in » Nobis erit, curabimus evitare. Ad ulteriorem porro execu» tionem iustitiae, quatenus opus erit, mandavimus Hominibus >> istius Consilii Nos personaliter sequi; ut per ipsos iudicetur executionique mandetur id, quod singulis in casibus con>> veniens erit; salvis semper Privilegiis Ducatus et Civitatis, » et intendendo dumtaxat impedire perturbationem, aliquot >> abhinc annis in dicta Civitate visam gliscere, ad ruinam » commercii, in quo unice fundata illa est; et veterem politiam inibi restituere, per quam reflorescere negotiatio possit, coercitis seditiosis conantibus eam subvertere : quia >> si permittantur illi radices figere, aliud nihil producere possunt quam generalem bonorum oppressionem. Istis autem >> curatis, poterunt omnes, in praesentiarum Antverpiae com» morantes, securi vivere, absque metu ulterioris alicuius inquisitionis criminalis, causa praeteritorum delictorum. >> Actum Bruxellis, xvn Octobris M.DC.LIX. Sub fide. C. H. V. » Subscriptum: Marchio Comes de Pinto. Inferius: de mandato » Suae Excellentiae. Subscriptum : VERREYKEN. »>

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XVII. Conveniens ergo Magistratus super acceptis litteris. » decrevit convocandam Communitatem; eaque consentiente, >> statutum est Dominica die xix mensis, ut libellus supplex >> offerretur Marchioni, quatenus, consideratis gravibus da» mnis, quae suburbana Civitatis patiebantur, dignaretur inde » quam primum deducere copias, accepta fide, quod utraque >> Senatus Brabantini sententia cuius executio praetendeba» tur, esset prompte adimplenda. Etenim qui circum urbem >> erant milites (si tamen milites: multa enim hominum male» feriatorum colluvies, spe depraedandae Civitatis eis se » miscuerat, ita ut qui centeni advenerant, milleni numera» rentur, nec talis ullus amplius appareret in urbe); milites, inquam, per agros et domos rusticorum ac praedia civium » suburbana populabundi agebant et vertebant omnia; virgines etiam atque mulieres promiscue stuprabantur, tanto » insolentius, quanto plura diutius debebantur stipendia (qua » de causa credebatur ad eorum insolentiam Marchio conni» vere); neque fugientibus ad urbem, suaque armenta et » pecora adducentibus miseris, portae patebant; itaque omnia » nefariis istis cedebant in praedam, quidquid absumere non » poterant perdentibus, ita ut miserabilis plane esset ex » moenibus prospectus, cum ad ipsas usque urbis portas » protenderentur militares stationes, ac nemini permitteretur >> urbem ingredi.

D

D

D

[ocr errors]
[ocr errors]

XVIII. « Eadem Dominica, a molendino venit currus fru>> mentarius cum farina ad portam Rubeam : quem cum Hispani quidam intromitti prohiberent, occisus eorum unus » est a civibus eam custodientibus; ac rursum omnes ubique >> clausae sunt portae; nec nisi diu post, cumque iam serius » esset, apertae: cumque, intellecto novo isto tumultu, Mar>> chio dubitaret de turmis aliquot adducendis per castrum, >> in campum patentem inter ipsum Civitatemque ea parte

« ÖncekiDevam »