Sayfadaki görseller
PDF
ePub

D

D

[ocr errors]

VII. Quod itaque per annos amplius septuaginta continuos (si duodenos induciarum exceperis) terra marique arserat » bellum, tot partium studiis, tot regnorum submissis in » Hollandorum subsidium copiis, hoc demum anno exstinctum » est. Neque defuit Domus Professa communi laetitiae, submissaque ad eam, uti et ad alias Religiosas familias, a Magistratu picata vasa, per quinque stipites digesta, accen» dit, eo fere modo apparatuque, quo in priori Archiducali solemnitate; nisi quod in mediae arboris cacumine, PAX et » PALLAS, non iam bellica, sed erudita, mutuae concordiae symbolum, iunctis medio in scuto manibus exhiberent, » quibus illucere missiles ignes, et pyroboli flammae suae strepitu plaudere videbantur. »

D

2

[ocr errors]

D

D

D

[ocr errors]

VIII. Sed victoria animorum potior fuit, quam triumphus » corporum fuisset, si bellum durasset. Per eam enim occa»sionem plurimi ex haereticorum partibus adveniebant ; adeoque pax publica populorum, bellum privatorum facta » est, et ex bello salus plurimorum; quia bellum erat citra sanguinem, in quo argumentis et exemplis, quam ferrum » et armamenta potentioribus, res agebatur. Videbatur effundi » Batavia tota: quare in hasce partes, atque imprimis Ant» verpiam, milleni et milleni adventabant, quos urbis fama, magnificentia templorum, rituum ecclesiasticorum insolens » iis spectaculum, exciverant. Gratulabantur sibi advenae iis » ex partibus Catholici, quod libere haec viderent; et maxime, » quod intrepide ac palam sacra usurparent, quae alibi tan» tum furtim tractarent. Mirabantur heterodoxi, simpliciores praesertim sincerioresque, cum cernerent maiestatem eccle» siarum, splendorem ornamentorum, caeremoniarum gravita» tem atque decentiam, quas veluti ioculares simiorum ludos » Calviniani ministelli ipsis depinxerant. »

D

[ocr errors]

XI. « Et sane Domus Professae templum, ut de aliis taceam,

[ocr errors]

paria fere de singulis cogitanda relinquens, illiusque supe>> riores porticus, per plures hebdomadas patere debuerunt » a primo mane usque ad vesperam; cum assidue viri femi» naeque, summi et infimi, spectatum venirent, qui columnis >> altaribusque marmoreis, picturarum copia excellentiaque, >> uti et reliquo aedis sacrae apparatu perculsi, fatebantur >> famam veritate superari. Magno quoque numero heterodoxi, >> per interiora Domus, per oratoria Sodalitatum, per amplissimam instructissimamque Bibliothecam benevole deducti, » omnia exspectatione sua maiora praedicabant. Universim vero » viri, feminae, pueri aspiciebant, suspiciebant, circumspiciebantque lesuitas; cum eos, quos monstrorum instar fingi >> audierant, non tantum homines esse, sed et humanos; ac >> tanta se ab iis benevolentiae significatione tractari excipique >> sentirent: quae res frequenti per Hollandiam sermone celebrata, uti admirationis plurimum excitavit, ita nomini famae» que non leve incrementum adiecit. »

[ocr errors]
[ocr errors]

D

[ocr errors]

X. « Neque intra solam admirationem famamque res tota >> constitit, fructu etiam est comprobata. Quippe cum rebus >> iis quae recensitae sunt, tum concionum fervore atque fre» quentia, privatis colloquiis, doctrinae firmitate, aliis alia » de Societate iniecta mens est, aliis non leves erga veram religionem igniculi, aliis cetera convictis sola impedimento >> erat pertinacia. Quamquam fuere, qui devicti etiam dedere >> manus, atque, haeresi abdicata, sese fidei Catholico-Romanae >> adiunxere. Inter hos fuit iurisconsultus egregie doctus, et >> duae eius quas animi causa secum adduxerat sorores. » Hactenus Annales nostrae Domus, ex quibus eiusmodi conversiones prosequi nolo. Caukerkius scribit ad hunc annum, complures tales sibi fassos, nulla alia re magis ad deserendos, quibus erant innutriti, errores se fuisse adductos, quam quod hic audirent, viderent, experirenturque alia omnia, quam sui

sibi Praedicantes inculcarent. Unum hic addidero, quod tali occasione Historiae ecclesiasticae lectio, rogatu Reverendissimi Nemii, annis abhinc non multis haberi coepta in ecclesia Domus Professae, sub quintam postmeridianam in hieme, sub sextam in aestate, per horam dimidiam, et magno concursu virorum praesertim frequentata, conversa fuerit in collationem de controversiis fidei, ut scirent Catholici, earum hactenus parum curiosi, quid identidem supervenientibus heterodoxis hospitibus, semper dubiis et interrogantibus, possent ac deberent respondere.

XI. Die x Iulii, constitutum est, et a Philippo Valkenisse subsignata ordinatio, de Chirurgica lectione in professionis istius Collegio, supra novam Libram, habenda a die n Maii ab hora sexta matutina usque ad ultimam diem Augusti; atque ut nemo ad artis istius exercitium recipiatur, nisi qui duobus annis consequenter eam frequentaverit quod si externus quispiam, alibi admissus Magister, hic quoque admitti postulet, teneatur quatuor mensibus ante et totidem post excipere scripto dictanda istic praecepta.

XII. Fuisse interim aliquem pestilentiae metum, indicat Diploma Episcopi Nemii, xxv Augusti, ea de causa instituentis apud Patres Carmelitas, Confraternitatem S. CAROLI BORROMAEI, Cardinalis et Archiepiscopi Mediolanensis, dignum omnino hic etiam legi:

[ocr errors]

« GASPAR, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Antverpiensis, omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras lecturis » vel audituris, salutem in Domino. Attendentes iracundiae » Dei flagella peccatis nostris provocari, quodque verendum » sit ne immittat Dominus alium Angelum, qui extendat » manum suam super nos, et pestilentiae gladio percutiat, si > tranquillitate pacis ac remedio correctionis non utamur; ex pastorali sollicitudine erga commissi gregis salutem, omnes

D

» Dioecesis nostrae subditos duximus hortandos et obsecrandos, »ut, a peccatis aversi, et ad Deum ex toto corde conversi, >> humiliter et unanimiter divinam obsecremus clementiam, » quatenus ignoscendo conservans, ab iracundiae suae ter>> roribus liberos nos faciat et securos. Quod ut efficaciter >> a nobis postuletur, uberiusque divinae bonitatis largitas >> redundet, praeter alia Sanctorum patrocinia, censuimus imprimis S. CAROLI BORROMAEI Suffragium implorandum, >> confisi eum qui in terris opem nemini negavit, plenius de >> coelo impetraturum auxilium, pro recolentibus merita sua >> intercedendo. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XIII. « Igitur venerationem erga manifestum hunc afflicto>> rum Patronum, pestisque ob specialem praerogativam propul»satorem, promere cupientes, simul etiam impense rogati, » pro parte R. P. Prioris Carmelitarum Observantium conven»tus Antverpiensis, ut quod in Bruxellensi aliisque eiusdem » Ordinis conventibus, de consensu Ordinariorum, feliciter » et utiliter factum est, in urbe quoque nostra Antverpiensi, Congregatio seu Sodalitas utriusque sexus fidelium, sub » eiusdem D. CAROLI BORROMAEI titulo et invocatione, rite et legitime apud ipsos institueretur. Nos piae eius supplicationi facile et libenter annuimus, visis praesertim Regulis et >> Statutis ab Illustrissimo Domino Mechliniensi Archiepiscopo » simili Confraternitati praescriptis; iuxta quorum tenorem » dictam utriusque sexus fidelium Sodalitatem in praedicti con» ventus ecclesia erigendam atque instituendam iudicavimus, >> prout erigimus et statuimus per praesentes; Regulas et >> Statuta per omnia approbantes; atque ut Christi fidelium >> devotio magis accendatur, de benignitate Dei ac nostra, >> ceteris Indulgentiis a Summis Pontificibus eiusmodi Confra>> ternitatibus concessis aut concedendis, quadraginta dies de » vera Indulgentia in forma Ecclesiae consueta concedimus,

> omnibus et quibuscumque quo Albo inscribuntur die, et » die recurrentis festivitatis S. CAROLI BORROMAEI, atque omnibus >> aliis, quibus Sodales contriti ac sacra communione refecti, » ad altare Patroni devote oraverint pro exaltatione S. Matris » Ecclesiae, exstirpatione haereseon, Principum Christianorum > concordia, ac denique contagionis a populo nostro aversione. >> In quorum fidem, etc. » Idem Episcopus sequenti anno approbavit reliquiam de sanguine et intestinis eiusdem Sancti, a Cardinali de Monte obtentam; permisitque venerationi publicae exponi in loco perquam decenter cavato inter altare Crucifixi et portam sacelli Mariani, sicut legitur in Chronica Petri Wemmers, ecclesiam Carmelitanam describentis, pag. 882.

XIV. Hoc etiam anno in ecclesia Praedicatorum, super marmoreo ad frontispicium ecclesiae portali constructum est organum, opere scriniario tam grandi tamque formoso quam uspiam videre est civitate tota: sed, eheu, conflagravit incendio anni M.DC.LXXIX.

XV. Die vi Novembris, Princeps Auriacus, WILHELMUS HENRICUS, vacuum ab anno superiori patris sui morte Burggraviatum Antverpiensem, iuxta iam publicatae pacis conventa, adiit, futurus suo in ordine xxш, per D. Constantinum Huygens, Toparcham de Zuylegem, Consiliarium suum; obiit autem anno M.DC.L, VI Novembris, ex eoque paucis post mortem eius diebus, atque ex Maria, Caroli, Maguae Britanniae Regis, et Henriettae Francicae, sororis Ludovici XIII, Francorum Regis, filia unica, natus est haeres et successor in nostro Burggraviatu de quo pluribus postea.

XVI. Spectat ad hunc annum, quod in famoso Escuriacensi apud Hispanos monasterio perfectum sit augustissimum Pantheon, condendis Regum Reginarumque eo translatis Granata corporibus pridem exstrui coeptum: cui commune omnibus epitaphium impressum reperio inter huius generis opuscula plura,

« ÖncekiDevam »