Sayfadaki görseller
PDF
ePub

D

[ocr errors]
[ocr errors]

Denique iidem Senatores fecerunt Magistratui potestatem procedendi contra ceteros captivos, usque ad definitivam >> sententiam inclusive. Marchioni vero oblati sunt undecim supplices libelli, pro exulantibus Decanis et quodam KERS» AVONT; qui ad Senatores remissi fuerunt, per expressum postridie secutum ipsos, Mechliniam versus profectos. Die » vero II Novembris mane, Sua quoque Excellentia, terrestri » itinere Bruxellas repetiit, et quae supererant in suburbanis » copiae, post meridiem recesserunt terra fluvioque. Praeces» serant autem xxv Octobris ter mille Angli Hibernique, ad portam Croneburgicam impositi navibus a Civitate con»ductis; et sequenti die rursum alii discesserunt, qui circa Burgerholtum metati fuerant.

[ocr errors]

D

» Eodem die, qui Dominicus erat, coeptae sunt deponi > catenae, ad vicos claudendos dispositae, ac pali, quibus » innectebantur, effodi deferrique ad Curiam, non sine quo>> rumdam obloquio, dicentium eas ad se, qui pretium solve» rant, pertinere. Igitur ipsa nocte ex iis quidam, viri femi>> naeque de lectis suis in carcerem rapti sunt; mane autem >> pependit edictum, quo gravi et arbitrariae poenae subiicien» dum se sciret, quicumque depositioni vel effossioni prae>> dictae opponere se auderet. Ergo properatum in opere est, >> et quidem diligentia tanta ut ne quidem in festo Sanctorum » omnium cessatum ab eo sit. >>>

XXII. « Die autem xxx1, Bruxellas discesserunt Senatores; » item equestres turmae, a Gubernatore adductae, et post » meridiem Princeps Condaeus iis, qui ad corporis sui custo

diam ei adstiterant, largitus est bibale florenorum LX. > Die 1 Novembris, discessis Marchio simile bibale largitur. » III, IV, V, VI, VII et vii Novembris, varie quaesitum per » domos est, pluresque de praeterita expilatione suspecti in » custodiam abrepti: ex quibus in Collegium die xm adducti

>> septem, interque eos infimae plebis femina, septem viven» tium filiorum mater: cuius aliorumque Advocatus sic » peroravit ut suspensa sententia fuerit, et ad ulteriorem >> discussionem delata. Eodem tempore Bruxellas profectus » est Ioannes Baptista Colins, professione Notarius et eo » quem nunc describimus anno, Graphiarius Camerae pupil»laris, ante biennium Vicomagister, et vi apostillae prae>> fatae in iudicium Consilii Brabantici vocatus; actionemque intentavit Procuratori generali, postulans ab eo probari >> causam suae infamationis; et post iteratam instantiam, ex » confessione dicti Procuratoris, quod nihil in eum praetenderet, a Consilio declaratus est innoxius.

[ocr errors]

D

» Eadem die XIII, ex parte eiusdem Consilii, Antverpiae pependit affixa citatio contra NN., tornatorem sedilium, » eo quod die ultimo Septembris, in nupero tumultu, cona>>tus sit Quaestoris Schenarti caput securi findere: quo edicto » iubebatur intra triginta dies in carcere Trurenburgensi » Bruxellis ad purgationem se sistere: quod si non faceret, elapso citationis termino, proscriptus in aeternum cense

[ocr errors]

>> retur. »

XXIII. « Interim in plebeio Consilio decretum est, propo» nere Magistratui, an non conveniret Marchioni offerre, pro » labore et sumptibus in Civitate tuenda factis, donum hono» rarium quindecim millium florenorum; ea spe, quod ita >> esset inclinandus ad gratiam proscriptis Decanis faciendam. » Sed petita ad deliberandum comperendinatione, responde>> runt Vicomagistri, se nihil in praesentiarum statuere de >> eiusmodi largitione posse; Ambacta autem, quod per absen>> tiam Decanorum suorum nihil possent definitive agere; » iisdem revocatis, non defuturos se officio debitae gratitudinis. » Biduo vel triduo post, iterum in pleno Communitatis >> Consilio proposita eadem quaestio fuit; quando Decani

» et Boni viri Ambactorum consenserunt in triginta millia » florenorum Marchioni offerenda : sed Vicomagistri in priore » sua resolutione perstiterunt, itaque peractum nihil est.

ע

» Die XVI, XVII et XXI citati sunt alii, quorum unus argue» batur incentor seditionis ex praecipuis fuisse, alius expi» lantibus domum Decani fabrorum acclamasse: Euge, Euge, » post hanc expeditam aliam vobis domum ostendam; tertius » eburneam coronam seu pensilem lychnum, ex domo Con> sulis Halmale ablatum, et aliquot centenis florenis aesti» matum (cuiusmodi operis insignis artifex erat primogenitus » filius Consulis, postmodum in Parlamento Mechliniensi » Consiliarius), raptori abstulisse nec restituisse, iuxta man» datum publicatum omnia istic subrepta restituendi. »

Hactenus fidelis et accuratus rerum in hoc tumultu gestarum relator; nec plura quaerere libet. Unum addere possum, praeter eos quos publica sententia punivit, incentores vel participes rapinarum, homines ferme nihili et conditionis exiguae, plures alios maioris notae et conditionis melioris, suspectos vel certo notos, reosque favoris et stimuli aut consilii tumultuantibus praebiti, privatim sic mulctatos fuisse, ut homines, antea opulenti, priori omni splendore exciderint, aut foro cedere coacti sint, nulla graviori iactura fortunarum praegressa, nec apparente causa sic mutatae fortunae.

XXIV. Porro cum ad subsidium, Regi bis indultum a Statibus Brabantiae, ducentorum millium florenorum expediendum, pluries esset in pleno Communitatis Consilio deliberatum, unde haec Civitas quotam suam acciperet, decretum tandem est et publicatum die 1 Decembris, de gravanda omni combustibili materia, a foris navi aut curru advehenda, ad quinque in centum; prodiitque singularum specierum taxatio accurata, quam nihil attinet hic intexere.

XXV. Inter tot huius anni tristia Antverpiensibus oblata,

solabatur bonos omnes spes proxime promulgandae pacis, quae iam inter Plenipotentarios, Monasterii Westphaliae congregatos, conclusa nuntiabatur; nec quidquam ultra deerat, quam ut eius Articuli, Regi Hispaniarum exhibiti, ab eodem subscriberentur. Ea subscriptio dum exspectatur ante finem anni, quem chronicis suis litteris designabat hoc Virgilianum hemistichion :

MANIBUS DATE LILIA PLENIS. Aen. vi.

GERARDUS GRUMSEL, Societatis lesu, deproperavit chronicam gratulationem et Plantinianis Balthazaris Moreti typis imprimendam dedit, incredibili et eatenus exemplum non habente felicitate, poeticos numeros, satis per se arctos, sic innectens litteris anni huius numerabilibus, ut nec unitas quidem ulla vel desit vel abundet; ipsi tamen versus tam libere ac liquide fluant, ac si nullis eiusmodi terminis arctarentur. Elegiae sunt omnino sex. Prima distichorum XXVII, Ad Benevolum Lectorem, hoc procedit initio, unde specimen ceterorum omnjum capias :

BELLA CANANT ALII, LITUOSQUE TUBASQUE POETAE,

QUOS IUVAT AC VICTRIX GLORIA MARTIS ALIT.
NON EGO BELLA CANO; NON SI NOS TIBIA CYRRHAE
INSERAT, HAC FLENDA SECTER AB ARTE DECUS.
QUAERAT VOS, VATES, QUOVIS BELLONA SUB AXE;
INGENIO DUX ES NON SATIS APTA MEO.

SOLA QUIES NOSTROS VOCAT AC PAX CANDIDA CANTUS.
SOLA QUIES NOSTER, PAX QUOQUE, CANTUS ERIT.

Simili modo decurrunt elegiae quinque aliae : Ad Belgicam pacatam; Ad eamdem florentem; Ad Ecclesiam et Clerum; Ad

Reges confoederatos; Ad Alexandrum VII Pontificem Max. : quam ultimam claudit duraturae pacis omen (quod utinam verificari nostra peccata sivissent, Deusque voluisset) ex insigniis Pontificiis, Montibus, Quercu, et Stella sic petitum :

AUSPICE TE CRESCET, QUAE TE PAX AUSPICE PACTA EST.
CURRET ET IN IUSSUS TERRA FRETUMQUE TUOS.
EVENTURA CANO FAUSTA HAEC PRAESAGIA MONTES,
FAX VIGIL, AC VIVENS SECULA QUERCUS, HABENT.

A. C. M.DC.LX.

ARGUMENTUM.

1. Frigidissima et diuturna hieme copiosae nives efformantur in statuas. II. lesuitae calumniam patiuntur. III-VI. Gevartius ornatur titulis Consiliarii et Historiographi Caesárei. VII-XIV. Publicatur inter Coronas pax et matrimonium Hymenaei Paciferi, sub insigni theatro ante Curiam erecto, ornatoque epigraphiis Gevartii. XV. Carolus II in Britanniae Regnum reducitur. XVI. Res hoc anno memorabilis chronicis elegiis vi explicatur. XVII-XVIII. Augetur et ornatur suburbana Domus Professae in Deuren.

ACTA PRIORA.

I. MENSE Ianuario maxima nivis copia cecidit, et non dissoluta diutissime iacuit in plateis, unde contigit ut tota Civitate ex ea compacta plurimae insignes statuae formarentur, quibus ocissime absolvendis diu noctuque adlaborabant sculptores ab opere vacui; et ad spectaculum undique concurrebatur a tota ferme Urbe, ferias agente, propter diuturni frigoris pertinaciam.

« ÖncekiDevam »