Sayfadaki görseller
PDF
ePub

II. Eo frigore non obstante, pergebat per Civitatem serpere pestilentia aliqua, cuius gravior pernicies cum timeretur vere proximo, et Patres Societatis haud obscura calumnia dicerentur ex tali obsequio temporalia lucra captare, rogati a Magistratu ipsum hoc quoque anno continuare, responderunt, ut si quos alios nossent qui minori Civitati incommodo et maiori satisfactione operam suam in tali necessitate vellent impendere, iis libere uterentur, se paratos deficientibus quantas opus foret suppetias mittere; quod responsum ita placuit omnibus, ut ex toto consultantium numero, nec unus quidem alterius Ordinis Religiosos optaverit.

III. Interim placuit Caesari, die xxi Ianuarii, civem nostrum GEVARTIUM insigni honorare testimonio aestimationis suae, creando Historiographum et Consiliarium suum: quod cum ad nostrae Civitatis honorem videatur haud parum conducere posse, hic ad verbum accipe.

[ocr errors]

« LEOPOLDUS, divina favente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus etc., Honorabili, fideli, Nobis » dilecto Gaspari Gevartio, Nostro Historiographo, gratiam » nostram Caesaream atque omne bonum. »

IV.

Etsi Imperatoriae Maiestatis Amplitudinem magno» pere decet singulari quadam diligentia circumspicere, ut >> officia et honorum gradus, quorum dispensatio inter mor>> tales ei divinitus incumbit, hominibus dignis et idoneis >> conferat, iis nimirum qui ceteris virtutum meritis praestant; >> quia tamen non postrema Reipublicae bene administrandae >> pars in eo consistit, ut Imperatores et Reges magnique Principes habeant, qui ipsis omni tempore recta ac sana >> Consilia suggerere possint, existimamus equidem pro bono publico imprimis necessarium esse, ut tales viros sibi Con>> siliarios adsciscant, quorum fides, rerum experientia, atque >> in iisdem agendis dexteritas cognita est.

[ocr errors]
[ocr errors]

» Benigne itaque considerantes eximias tuas, Caspar Ge» varti, quibus polles qualitates, insignem quoque eruditio» nem spectata cum vitae integritate coniunctam, adeoque » exactum rerum usum, ac singularem in conscribendis hi» storiis dexteritatem, prudentiam et iudicii maturitatem, quae » iam tum Divo quondam Imperatori Ferdinando III, Domino, » Praedecessori et Parenti Nostro colendissimo, ita testata » reddidisti, ut a Caesarea Sua Maiestate dignus sis habitus » Consiliarii et Historiographi sui titulo insigniri; perpen» dentes praeterea praeclarum addictae tuae erga Nos, Sacrum» que Romanum Imperium, et augustam Domum Nostram, » fidei, dilectionis et obsequii studium, dignum te et Nos » quoque iudicavimus, quem Consiliarii et Historiographi » Nostri titulo et ornamento condecorandum susciperemus, >> resque nostras et nostri temporis litteris commendandas » committeremus. >>

[ocr errors]
[ocr errors]

V. « Motu itaque proprio, ex certa Nostra scientia, animo >> bene deliberato, sano et maturo accedente consilio, Te, praefatum Casparem Gevartium, Consiliarium atque Historiographum Nostrum fecimus, deputavimus, et constituimus, ac reliquorum Consiliariorum Nostrorum numero >> coetui et consortio aggregavimus; prout tenore praesentium >> benigne facimus, constituimus et aggregamus, facultatem» que Tibi damus ac concedimus, ut Historiam Nostrarum praecipue rerum, quaeque his connexae sunt, Tibique me» moria dignae videbuntur, ex recto, acquo, vero ac bono perscribere, perscriptamque in lucem possis emittere ac

[ocr errors]
[ocr errors]

» iuris publici facere; atque nunc historiam Austriacam, a » Divae memoriae Pio II, Pontifice Maximo, antea Aenea Sylvio Picolomineo dicto, Senensi Episcopo, conscriptam, » atque post ducentorum annorum suppressionem a te notis » illustratam, typis mandare possis et valeas, absque ullius

D

>> impedimento aut contradictione; quatenus tamen eiusmodi >> scriptis, a Te posteritati transmittendis et in lucem dandis, » nihil quod S. R. Imperii constitutionibus ac legibus aut in>> strumento pacis Monasteriensis, Capitulationibusque Nostris >> Caesareis aut alias bonis moribus adversetur, inseras.

» Decernentes ac praesenti Nostro Caesareo edicto firmiter >> statuentes ac mandantes, quod ex hoc quoad vixeris tem»pore, ab omnibus pro vero ac perpetuo Consiliario et Histo>> riographo Nostro, tam in scriptis quam viva voce, habearis, » nomineris, reputeris et honoreris, atque insuper omnibus >> ac singulis privilegiis, iuribus, immunitatibus, praerogativis, >> honoribus, emolumentis, consuetudinibus et libertatibus, » uti, frui, potiri et gaudere possis ac debeas, quibus alii >> Consiliarii Nostri utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent >> sese quomodolibet uti, frui, potiri et gaudere possunt ex >> consuetudine vel de iure. Te porro etiam, ratione hi>> storiarum, quas nunc aut quocumque posthac tempore >> scripturus ac typis mandaturus es, contra quorumcumque >> obtrectatorum calumnias et ausus, in peculiarem Nostram protectionem Caesaream, vigore praesentium, clementer >> suscipimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

D

[ocr errors]

VI. « Nulli ergo hominum cuiuscumque status, gradus, » ordinis, conditionis, dignitatis ac praeeminentiae exstiterit, liceat hanc Nostrae concessionis, largitionis, privilegii ac gratiae'paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario con>> travenire, aut Te praedictum Casparem Gevartium, in huius >> historiarum Nostrarum scribendarum Tibi concessi privilegii » usurpatione ullo pacto turbare: districte praecipientes, ut » neque ab aliis te quovis pacto turbari patiantur, sed defen>> dant potius ac tueantur, et contrafacientes convenientibus >> mediis reprimant coerceantque; atque id omnibus sibi » subordinatis, ius et iustitiam exercentibus, ita observandum

>> mandent. Si quis autem id attentare praesumpserit, Nostram >> et Sacri Imperii indignationem gravissimam se noverit ipso » facto incursurum. Harum testimonio litterarum Nostra manu

[ocr errors]

subscriptarum, et sigilli Nostri Caesarei appensione muni>> tarum quae dabantur in civitate Nostra Viennae, die xxI » lanuarii, anno Domini M.DC.LX, Regnorum Nostrorum, >> Romani secundo, Hungarici quinto, Bohemici quarto. » Hactenus diploma.

VII. Die xv Aprilis, publicata est Pax inter Coronas Hispaniae Galliaeque, et confirmata per matrimonium inter Christianissimum Regem LUDOVICUM et Dominam MARIAM THERESIAM, Hispaniae Infantem. Ad hanc publicationem erectum erat perquam magnificum theatrum, cum epigraphis elegantibus, a Casparo Gevartio, Archigrammateo Civitatis, necdum effeto Poeta, exornatum : cuius etiam ectypon aereis tribus laminis incisum prodiit ex officina Plantiniana, sub titulo HYMENAEI PACIFERI, tam venuste descripti, ut ipsum hic lubeat, in minorem formam contractum, subiicere oculis curiosorum.

<< Theatrum hoc (utor verbis auctoris et inventoris Gevartii) » ex quatuordecim columnis Pario marmori candore eximio >> assimilatis, ordinis Corinthii constructum erat, quibus for»> nices septem innitebantur, quinque in fronte et bini ad >> latera opus autem universum in geminas substructiones >> seu elevationes assurgebat, quas medius pluteorum ductus » et series distinguebat. Altum erat pedes LXXXV, longum » LXXX, profundum xx. In tabula media primae elevationis. » cernebatur PAX coelo missa, et HYMENAEUS, Nuptiarum Prae» ses Deus priscis creditus. PAX caduceum suum, HYMENAEUS >> faces nuptiales in MARTEM, BELLONAM et TisIPHONEN intentant; eosdemque ad Cretam a Turcarum obsidione liberandam ablegant et propellunt: quo etiam sacro foedere inito, » iuratus Christianorum Principum exercitus properat. CUPIDO

[ocr errors]
[ocr errors]

28

V

25

» in nubibus arcu suo Harpyias eodem abigit. Serpens belli Symbolum antevolabat. Sub tabula haec inscriptio:

[ocr errors]

Exoptata diu terris Pax aurea, coelo
Missa venit secli surgit melioris origo,
Aspera post quinis exercita praelia lustris :
El Gallo sociatur Iber. Bellona fugatur
Per taedas, Hymenaee, tuas iam foedere sacro
In Mahometigenas hostes iurata ferentur
Agmina; submissis pallescet Bosphorus undis,
Torvaque Threiciae frangentur cornua Lunae.
Christicolae, Orthrysiam Creta depellite classem ;
Infandum prohibete nefas; iam Thracia Luna
Destinat Ausonio tenebras inducere soli.

VIII. In pilis ad utrumque latus Hispaniae et Galliae insignia spectabantur ramis oleaginis ornata. In pluteis lateralibus dextra parte stabat S. IACOBUS Hispaniarum Divus tutelaris, et sub illo verba haec ex eius Epistola: Unde bella et lites in vobis ?

Ab altera parte stabat Divus LUDOVICUS, Francorum Rex. Epigraphe :

Proiice tela manu, sanguis meus.

Verba sunt Anchisae ad C. Iulium Caesarem apud Maronem, VI. Aeneidos.

IX. In acroterio angulari dextri lateris HISPANIA et GALLIA, media CONCORDIA, iungunt dexteras. Subscriptum : Concordia Regnorum. Paulo inferius inscriptio ista ex Lucano:

Huc ades, aeterno complectens omnia nexu,
O rerum, mixtique salus, concordia, mundi,
Et sacer orbis amor.

« ÖncekiDevam »