Sayfadaki görseller
PDF
ePub

composita fuit. Distant ab invicem eae domus quarta circiter leucae unius parte.

[ocr errors]

XVIII. De priori nostra dicit idem Baro, librum suum edens anno M.DC.LXXVIII: « auctam nuperis annis (hoc scilicet >> in quo versamur) fuisse munificentia Annae Houtappel, >> unius ex sororibus tribus, quae fundum donaverant, adhuc superstitis, structura pristina in formam coenobii mutata; >> locus amoenus et secessui percommodus, atque numerosa » quercu undequaque consitus, ut domus vix conspici a prae» tereuntibus possit. Verum maiores omnes, easque iam. octogenarias succidere oportuit anno M.DCC.V, subsidiariis ad urbis defensionem Gallorum copiis ibidem stativa sua habentibus, et ad novas munitiones materiam requirentibus.

Itaque donec succreverint novae quae ipsarum loco consitae sunt arbores, magis conspicua manet domus illa, sed multo amplior quam exprimit Baronis iconismus. Nam quod ibi usque ad annum praetitulatum vacabat spatium, intra loricam saxeam ab aquis exstantem, id super eamdem cum reliquo aedificio in alteram contignationem elevatum; inferne quidem habet refectorium, speciosum sane atque percommodum, cum adhaerente ad Sacra sacello; superne vero dormitorium duplicis elevationis; sic ut, ductis per medium ambulacris, utrimque adsita cubicula capere possint personas triginta aut plures, quando illuc confugere cogeret necessitas. Haec vero ne adesset anno proxime sequenti timeri potuit, a tunc grassante pestilentia, nisi eam potens Thaumaturgi Xaverii intercessio, a civibus, ut mox dicetur, implorata, avertisset. Ex eo etiam tempore modicum illud arabilis soli, quod circa Domum supererat (nam reditus annui nihil habere Domibus professis per nostras Constitutiones licet) partim dispositis in quincuncem quercubus, partim altis umbrosisque sepibus hortorumque areolis distinctum, auxit amoenitatem loci, mira

varietate spectabilioris quam intra iugerum quatuor angustias fingere sibi aliquis posset. Ad amoenitatem quoque, primis seculi xvi annis, non parum contulit Principis de Tassis et La Tour liberalitas, avunculo suo P. Iacobo Philippo de Hornes, ei loco ornando inter studia graviora intento, eam gratiam facientis.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII, XXш lunii, Feria ш hebdomadae v post Pentecosten, actam xvi Maii. - Dom. Alexander Princeps de Bournonville, Comes de Henin, etc. Cum Cancellario D. Ioanne van Tulden.

CONSULES. Dominus Henricus van Halmale VII.

Ioannes van Weerden.

[ocr errors]

VI. DI.

SCABINI. M. Ioannes Sneyers. Dom. Alexander Goubau.

[ocr errors]

Dl. Io. Anton. Tucher. Ioannes 's Meesters +.

Dom. Pasch. Fr. vanden Cruyce-Dl. Phil. Augustin. Cano.

M. Aegidius Mertens.

[ocr errors]

M. Anton. Maria Frarin. M. Godefridus Rysheuvels. Andreas Mertens. M. Io. Bapt. Greyns. Dl. Franciscus Rubens. M. Ioannes DI. Iacobus Charles. M. Marcellus van Matthaeus Charles.

Vequemans.
Eversdyck.

ARGUMENTUM.

1-II. Obitus et monumentum Nicolai Sivori, saepius Consulis. III. Restituta Monasteriis libertas ab accisiis. Exulibus quibusdam facta gratia redeundi. IV. Moritur P. Andreas Tacquet S.I., Mathematicis lucubrationibus clarus.

ACTA POSTERIORA.

1. QUEM ab anno M.DC.XXVIII Consulem habere Civitas coepit,

et usque ad xLvin identidem habuit D. ANTONIUM SIVOri, eum post duodecim honoratae quietis annos, octogenarium senem extulit, et apud Tertianas Franciscanas deposuit, in eo sacello, quod ibi uxor sua haereditaverat a maioribus, de monasterio optime meritis. Mortuo epitaphium scripsit Casparius Gevartius, de quo libens dixero, id quod de Ioanne Molano dicere solebat Cardinalis Baronius: nullam chartarum eius tam vilem sibi esse, quam humi repertam non vellet cum osculo sublevare quare nec ego hoc loco dimittere velim, quod in gratiam sui quondam generi Caroli Mariae Sivori, monumentum patris ornaturi, scripsit ipse septuagenario propinquus, hoc modo:

[ocr errors]

<< ANTONIUS SIVORI, Eques, hic situs est: qui patre natus » Nicolao, Patricio Genuensi, ex priscis Iuliae Toparchis et Lavaniae Comitibus, in Liguria oriundo, matre Domina >> Clara Spinula ex Comitibus de Mede, in Lombardia pro» gnata. Hic anno c13.c.xx, a Serenissimis Austriae Archi» ducibus, Alberto et Isabella Clara Eugenia, Belgarum et Burgundiorum Principibus, in urbis Antverpiae Senatum >> adscitus, singulari in Regem et Principes fide, animi magni» tudine et vigilantia, eo munere functus est. Quippe, velut >> satius fuisset illum Reipublicae experimentum sui, quam » usum denegare, per annos XL continuos Magistratum gessit. >> Consulatibus x1, iisque geminis saepe et tergeminis illustris; » prorsus ut, difficillimis Belgii temporibus, Urbi Dictator perpetuus a Rege datus esse videretur. Decessit octogenario » maior, ipsis Kal. Quintil. anno CD.C.LX: ac sibi nominis » ac famae perennis decus, liberis luctum, Patriae ac Civibus >> universis ingens sui desiderium reliquit.

[ocr errors]
[ocr errors]

II. « D. IOANNA GEORGIA RAMIREZ, Philippi filia, eximiae pietatis, comitatis et industriae Matrona, in sacello hoc, a >> maioribus suis condito et ornato, marito adiacet cum quo

"

(rara tori coniugalis felicitate) annos Lu sine querela vixit : » obiit vu Kal. Augusti anuo c.1C.LXI, aetatis LXXXV. NICO» LAUS, nalu maior filius, cohortis peditum pro Rege Centurio, » in oppugnatione castelli S. Iacobi ad ш ab urbe lapidem » occubuit, prid. Nonas Maii, anno c.c.xxxv, aetatis xxx. » PHILIPPUS, item cohortis peditum Centurio, et CAROLUS MARIA, • Custodiae urbanae Praefectus, parentibus optimis et indulgentissimis hoc monumentum poni curarunt. »>

[ocr errors]

MORIBUNDI VOX.

Functus honorato senio, fessusque laborum,
Evocor ad Superos: Pignora, quid gemitis?
Reddere depositum, lex est: gratusque lubensque
Corpus humo, mentem restituoque polo.
Sumite, quod vestrum est, maiorum insignia, Nati,
Et titulos: cineri nam satis urna meo.

Leguntur haec omnia in graudi candidi marmoris tabula sub utriusque coniugis insignibus, ubi etiam defluunt latere utroque sedecim, ut vocant, quarteria, adscripto cuiusque nomine eoque respiciunt ultimi isti versus patris, valedicentis utrique filio.

III. Die XVI Augusti, ex communi Plenioris Consilii deliberatione, restituta sunt Monasteria in integram suam ab accisiis immunitatem, ipsis circumscriptam secundum limitationem a D. Ioanne Austriaco, x1 Maii M.DC.LVII, definitam. Post hanc restitutionem reverterunt ab exilio Aegidius Doyaert, Antonius Felon, Guilielmus Boon, Cornelius vanden Zande, Ioannes Bapt. Claus, Notarius: eademque auctoritate et gratia Procuratori generali indictum est perpetuum silentium, vetitusque ulterior omnis processus contra personas Isaaci Heuvelmans, Balthazaris vander Zypen, Ioannis Bapt. van Oudenhoven,

Io. Bapt. Colyns, Notarii, et loannis Houbraken, iuxta Actum signatum xxv Augusti. Die autem sequenti mane, a Capite Flandriae redierunt in civitatem personae quaedam praecipuae, venientesque in Curia ad Cameram Statuum, Consulibus et Magistratui egerunt gratias, pro opera restitutioni suae procurandae impensa.

IV. Annum claudat qui xx Decembris Antverpiae, ubi natus fuerat, paulo plus quam quinquagenario maior, vitam finivit, P. ANDREAS TACQUET, annis quindecim Mathesim magna cum laude Lovanii in Collegio nostro professus. Quantum in ea excelluerit testantur abunde libri, ab eo editi dum viveret, et, eodem mortuo, testabuntur auditores, ex variis nationibus nobiles. Hos inter, si non tempore primus, affectu saltem, memorandus ante alios omnes Simon Laurentius Veterani, e Comitibus Montis-Calvi, qui omnia illius opera, etiam posthuma, anno M.DC.LXVII, uno in volumine, sed bene grandi, Antverpiae typis Meursianis colligenda et evulganda curavit; eademque, Praeside P. Henrico de Prince, auctoris discipulo ac successore, Lovanii propugnanda dedicavit Eminentissimo S. R. E. Cardinali Rospiglioso. « Primum audiere opus de Cylindricis et Annularibus, argumento eatenus intacto, magna ubique gratulatione acceptum, Lectori commendans is qui praefuit editioni, pro miraculo habendum censet, tantum » Geometram eo se demisisse, ut tirones manu duceret, et » Elementa conscriberet, quae bis praelum, eo vivente, fati» garunt, et pro sua insigni et ubique nota facilitate atque >> utilitate, saepius fatigabunt alios; sed, in Elementis ipsis, inquit ille, quantus Geometra emicuit! Quid autem Ele» menta dico, quibus ea miscuit et addidit, quae sublimes » etiam animos detineant? Ab Elementis ad universam, quanta » est, Mathesim animum applicuit, illa methodo eam tradi» turus, qua ista conscripserat, non tam sui commendandi,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

D

« ÖncekiDevam »