Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

» quam disciplinarum Mathematicarum et discere cupientium » causa. Totam itaque Astronomiam, rem sane pulchram et » arduam (unde librum orditur Veteranus) in octo libris or>> dine scientifico, quod nemo hactenus, ita digessit, ut iam > etiam sine Magistro perduci possit, in quam non nisi admodum » difficulter, doctore praeeunte, dabatur penetrare; Geometriam » Practicam, Opticam, Catoptricam, scientias iucundas et ingeniosas, eodem stylo ad eumdemque finem elucubravit. Dioptricam dum tractat, iturus porro per omnes, quas Geo» metriae subalternas dicimus, egregios conatus mors intercepit, aetate sane immatura, ad quam tamen mirandum, » inter difficilia studia et affectissimam valetudinem perve» nisse. Ad hos elimati ingenii labores adiunximus, inquit idem qui supra, Architecturam militarem, non quia illam praelo > destinarat auctor, sed quia eiusdem stylo, materia et compendio existimavit placituram iis, quos iuvat hisce studiis >> initiari. >>

D

D

D

[ocr errors]

A. C. M.DC.LXI.

ARGUMENTUM.

I-II. Allatis et elevatis S. Francisci Xaverii Reliquiis, institutaque rogante Senatu eius Novena, cessat pestilentia. III. Herenthalienses turbae per Canonicum Antverpiensem unumque Iesuitam pacantur. IV. Regulatur piscatio in Scaldi per ordinationem ab Aula.

ACTA PRIORA.

I. « QUANTUM Superior hiems intensior, tantum haec remis>> sior fuit; et incipiebat non modice serpere accensa per >> aestatem superiorem contagio; opportune autem allatae ab

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» Urbe erant Reliquiae Magni Indiarum Iaponiaeque Apostoli » S. FRANCISCI XAVERII, per Italiam et alibi celebris contra » malum istud Patroni, quem iam variae in circuitu urbes >> coeperant solemnius invocare. Placuit ergo Magistratui, cum approbatione Episcopi, quam solemnissimam earumdem Reliquiarum translationem fieri, ab Aula Sodalitatis Latinae longo circuitu ducendarum usque in templum Domus Pro»fessae. Instituta ea processio est Dominica Sexagesimae, » die xx Februarii; et primum utriusque Domus Patribus » omnibus linteatis faces praeferentibus, tum universo fere Magistratu. Ad easdem Reliquias in excelso pegmate per >> Reverendissimum Antistitem collocatas, cantatus est hymnus » Ambrosianus, tum ad earumdem osculum sub solemni Sacro >> admitti coeperunt, primum utriusque Ordinis Optimates, » tum alii quicumque. Cum autem non desinerent continuo » affluere supplicabundi Cives, plures successive sacerdotes » usque ad octavam vespertinam lassari oportuit. Continuata » deinde per novemdium devotio est, concionibus et officiis >> variis interpolata, per omnes successive Sodalitates et Cate>> chismos. Memorabile autem est, quod cum antea alternis >> saltem diebus domus aliquae de novo corriperentur et lue >> exstincti denuntiarentur nonnulli, toto eo novemdio nemo » correptus, nemo exstinctus sit. Cum autem postridie finitae » devotionis istius, aliquis ante Curiam defunctus reperiretur, >> territus ea re Magistratus, Episcopum rogavit, curaret ad » alios novem dies Xaverianarum Reliquiarum expositionem protrahi, prout factum est. Et ne popularis ardor deferve>> sceret, institutum, ut deinceps quotidie eaedem sacrae Reliquiae in Xaveriano altari manerent expositae, ac tribus per » matutinum tempus vicibus osculandae praeberentur. » II. « Exhinc nulla notabilis in Urbe mortalitas fuit; semper » tamen aliqua, quae Iesuitas, eo ministerio deputatos, coegit

[ocr errors]
[ocr errors]

» in assignata ad id domo sequestratos manere. Horum inco» lumitati ut consuleret Civitas (nam etiam in Lazareto, ad >> unum horae quadrantem dissito, procurandi erant aegri)

[ocr errors]

"

[ocr errors]

prospexit eis Magistratus de minori rheda qua per summos » calores euntes redeuntesque extra moenia uterentur; domum etiam supellectili commodiore instruxit. Correpti et ex»stincti nihilominus ex illis duo sunt, quorum unus Sacerdos » P. Ioannes Guilielmus a Steyn, Principi Condaeo, cuius >> castra fuerat comitatus, impense carus, in festo B. Aloysii >> simili in opere caritatis exstincti, mortuus est, idque cum fratre laico post paulum secuto. Providentes autem Patres » fieri posse, ut sua quoque in Civitate domus contagio affla>> retur, itaque cogerentur etiam sani a consuetis ecclesiae suae ministeriis abstinere, et solita in auxilium proximorum studia intermittere, curaverunt ut suburbana sua ad recrea» tionem domus, latius extensa eductaque altius, capax >> fieret plurium usque ad triginta, qui ibi commode recipi, indeque ire ac redire ad munia sua tali casu obeunda possent; quod liberalitate Domicellae Annae Houtappeliae, » quae antea cum sororibus aedes, ut dictum est, hortosque donaverat, factum. »

[ocr errors]
[ocr errors]

III. Hactenus historia Domus nostrae : dum ista curant Patres ad Domum Professam manentes, « unus ex Collegio » Herenthalium profectus (ut habent Annales eiusdem domus) » dissidium sustulit, quod ibi occasione onerum belli tempore >> toleratorum plures iam annos civilem inter et suburbanum Magistratum vertebatur, magno cum utriusque partis dispendio. Ei sopiendo non semel frustra allaborarant varii utriusque cleri, tam secularis quam Religiosi, Superiores. » Tandem Pater socio usus uno ex Canonicis Antverpiensi>> bus, vix rerum perito (neutrius nomen exprimunt Collegii Annales) utramque partem, nihil alteram scientem de altera,

>>

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

D

>> ultro citroque conveniendo, ad eas deduxit conditiones, ut, quod antea desperatum videbatur, prius peractum sit quam >> serio agi sciretur; tanta cum populi Herenthaliensis appro>> batione et gratulatione, ut multi assererent, non fuisse >> maiorem privatim singulis in pace Hispano-Gallica aut Hol>> landica. Etenim ad amicum et hilare Magistratus utriusque >> convivium accessere festivi sonitus maiorum campanarum, >> tormentorum explosiones et ignes quasi triumphales, eo quod sic finiebantur innumerae lites. Pacificationes siquidem » istae, totis Regnis communes, minus videbantur affecisse singulos, quam haec privata inter unius eiusdem Reipubli>> cae Magistratus, quorum utrimque exhauriebantur aeraria, »> nullo publico profectu et communi cum scandalo; quod, qui Civium pacem mutuam constituere et sartam tectam » servare debebant, eam inter se habere non possent. »

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

IV. Die XVI Aprilis, Bruxellis prodiit, ac deinde publicatum ex podio Curiae est, edictum, piscationi in fluminibus consulens, huius tenoris: « PHILIPPUS, Dei gratia Rex..... » Marchio S. R. Imperii, Dominus Salinarum atque Mechli»niae, Dominator in Asia Africaque, omnibus praesentes >> hasce visuris salutem. Cum experientia quotidiana doceat, >> quam inordinate et irregulariter agatur circa piscationem >> in fluminibus Scaldis et Rupelae, aliisque rivis et aquae>>ductibus Brabantiae, nec non circa loca subiecta fluxui ac >> refluxui inundantis aquae, ab iisdem fluminibus communi» catae, non solum propter multitudinem veliferarum et oblon» garum desuperque patentium navicularum, quas a fundo >> radendo CRABBERS Schuyten, vel etiam haustra, vulgo EEMERS, > nuncupant, quarum praecipuus usus est in Scaldi, Wint» hamum et Austrewelam inter, quae naviculae fluviis impo>> sitae, ipsos sic claudunt exhauriuntque, ut nullus fere piscis possit evadere quin maiores capiantur, et minores in

[ocr errors]

D

>> bibus suffocentur; sed etiam piscando iis retiaculorum generibus, quae propter macularum angustias habentur » illicita, nec non ex eo capite, quod pisces sistantur, prae» sertim aestivo tempore; et aquae vitientur macerando lino in » fluvios et communes rivos iniecto; quo fit ut exterminentur » omnis generis pisciculi (vulgo 'T GRAEUW), ipsumque etiam » semen, unde propagari species debent, copiaque fluentis » suffici, ita ut haec tali ratione citius possent omnino destitui piscibus, magno cum Nostro Nostrorumque subditorum prae» iudicio ac damno, per quos eiusmodi fluvii decurrunt, ius » habentium in iisdem piscandi, communiterque incolentium » Ducatus Nostri Brabantiae regiones; Nos, volentes ad » commodum et incolumitatem populi Nostri praedictis in >> futurum prospicere, ordinavimus et decrevimus, ordinamus» que et decernimus per praesens edictum puncta sequentia. »

[ocr errors]

D

D

V. « In primis nemo, cuiuscumque conditionis vel status, » audeat in fluviis praenominatis uti ad piscandum haustris » vel rasoriis iam dictis, priusquam id sibi ex iure competere » demonstraverit; sed omnes ea istic habentes prompte sub» moverint, sub poena triginta Carolinorum florenorum, et » iactura navium retiumque, et capturae, donec ii qui id sibi » ex iure competere asserent, titulos suos et iura exhibuerint ‣ probaverintque.

» II. Nemo praesumat in iisdem fluviis aut aquis commu>> nicantibus, sistere vel sisti facere piscem quemcumque, » parvum aut magnum, sub simili poena tempore hiemali; » aestivo autem, sub mulcta duplici.

» III. Licebit omnibus subditis Nostris, quibus privilegium piscandi intra suum cuiusque districtum competit, eo libere » frui, utentibus apparatu texturae permissae; ceteris autem » prohibetur piscari, sub simili mulcta et retium privatione. » IV. Nemo ausit in praedictis fluviis, vel etiam paludibus

« ÖncekiDevam »