Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fossisque communicantibus, linum macerandum imponere, >> sub poena viginti florenorum, quoties id fuerit facere de>> prehensus.

» v. Nemo ibidem praesumat reti piscari, a mense Maio >> usque ad medium Septembrem ; quo tempore debebunt >> omnes cum suis haustris recedere Austrewelam; post medium » autem Septembrem redire ad opus faciendum omnes pote» runt, usque ad Maium.

[ocr errors]

» VI. Tum vero non licebit aliis retibus uti, quam quae

furcis explicantur (RIEKNETTEN) quae quidem retia in maio» ribus fluminibus possunt habere longitudinem ulnarum qua» draginta; in minoribus vero, dumtaxat sedecim (ut sunt » ea retia quae dicuntur VLOUWEN, BALNETTEN, CRUYSNETTEN) >> cum profunditate, macularum amplitudine, aliisque ex usu antiquitus definitis, prout singulorum mensurae pendent in » Camera Politiae, cum officialibus communicandae : quas > mensuras qui excesserit, viginti Carolinos solvet, retiaque >> amittet.

[ocr errors]

» VII. Alterius omnis generis, superius non expressa retia, >> censeantur prohibita; ac nominatim WAEYEN, a flando dicta » velut flabella, quae omnia retexi et comburi iubentur, sub » muleta praedicta.

[ocr errors]

» VIII. Permittitur nihilominus piscari cum retibus, quae >> secundum ripas funibus trahuntur ad capiendos Gamm aros (GARNATEN), instruendis nassis necessarios, dummodo min utili pisces in iis comprehendendi reiiciantur in aquam, neque >> serventur vendanturve, sub poena viginti Carolinorum, » toties quoties, cum iactura retium.

[ocr errors]

aut

>> IX. Nemo etiam praesumat in dictis fluviis capere >>sistere lucios vel etiam alburnos (SNOUKEN EN BLIEKEN) nisi » intra oculos et caudam longi sint, hi quatuor pollices, » isti, novem; neque minores licebit vendere aut venden dos

» exponere, sub poena viginti Carolinorum ipsorumque pis>> cium captura. »

Hos novem articulos alii duodecim sequuntur, per quos executioni mulctarum officialibusque consulitur, ad communem instructionem notitiamque minus necessarii, et in vernaculo impresso legendi.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

COMMISSARII, idem vi Iunii, Feria iv post Pentecosten, actam

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Noyts. - Dl. Phil. Augustin. Cano. - Ioannes Bapt. Batkin.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

1. Cruciformis ecclesiae Andreanae fabrica perficitur. Fossa Saccararia fornice tegitur. II. Suggeritur Civitati modus fossas internas purgandi, immissa dulci aqua; sed consilium hactenus neglectum, suspenditur. III. Mulctatur Senatus a Rege Armorum, ob permissam usurpari in scuto Coronam Imperialem ; quam id immerito, probarent exempla ab Advocato Nys, ex vetustis ecclesiarum fenestris aliisque indubitatae antiquitatis et auctoritatis monumentis, studiose collecta si invenirentur. IV. Obitus Norberti Abbatis, eiusque acta. V-VI. Obitus Danielis Zegers, Soc. Iesu, pingendis floribus nominatissimi.

ACTA POSTERIORA.

I. CRUX ecclesiae Parochialis S. Andreae, quae dudum imperfecta steterat, licet ea causa quotannis institueretur collecta, taudem plene contecta est, ex cuiusdam piae personae legato testamentario; ita ut iam solum restet absis chori cum fornice perficienda.

Eodem anno indultum est die xvII Augusti, ut Fossa Saccararia, quae eatenus aperta manserat, fornice ducto obtegeretur idemque indultum est habitantibus ad Fossam Minoriticam, duas tertias sumptuum conferentibus dominis aedium adsitarum, prout habet Ms. E., fol. 272.

Cellitae quoque seu Alexiani celebraverunt hoc anno ducentesimum annum professionis suae sub Regula S. Augustini.

II. « Mense Septembri quidam Florentius van Langeren, » Cosmographus et Mathematicus Regius, exhibuit Magistra>> tui excogitatum a se modum purgandi civitatem a corrupto » illo aere, quem exhalant fossae, ipsam tertio auctam inter>> secantes stagnantesque. Intendebat scilicet aquas Scaldis ita >> circumducere ad Lutosam portam, mediante una alterave >> cataracta per subterraneum canalem, canali alteri, per quem >> suam braxatores ab Herenthaliensi aquaeductu accipiunt, » nihil nociturum, in Fossam quae Sordida, DE VUYLRUYE, >> dicitur intromissae, indeque dispensatae per eas fossas, quae se exonerant in loanniticum et Petraeum, aliaque >> intermedia navalia; ut per singulos affluxus Scaldis repletae,

D

D

» eodemque recedente exoneratae, ipsarum alveos identidem » repurgarent ab undique incurrentibus per cloacas sordibus. » Id cur executioni mandari non coeperit, inquit Caukerkius, equidem nescio, nisi nimis magnarum expensarum opus >> futurum sit existimatum. » Audivi ego, quia si duabus per diem horis cessare iubebatur mola illa aquatica, quae magno

D

cum proventu est in ponte S. Ioannis constructa, tantumdem minuendum sit pretium annuae locationis inde percipi solitum.

[ocr errors]

III. « Cum cuidam sculptori Matthaeo Borrekens, ex parte » Civitatis, commissum esset, eius scuto imponere Coronam Imperatoriam, litem eidem Civitati coram Senatu Braban» tiae movit Rex, quem vocant, Armorum; fecitque ut die » VII Octobris damnaretur illa in mulctam, statutam exce>> dentibus in hoc genere, per edictum anni M.DC.XVI; cum » expresso mandato, eiusmodi Coronam quam primum era» dendi et sic correcti scuti exemplar impressum ad Curiam >> transmittendi. »

Ita ex sententia impressa Caukerkius, nesciens quam bono et antiquo iure eiusmodi Corona adhiberi potuerit possitque ac debeat etiamnum.

Ei probando serviturus hoc loco erat Commentariolus, quem mihi pollicebatur Advocatus Nys, ex illustrium ecclesiarum vetustis picturis et fenestris vitreis, Gandavi, Insulis, Atrebati, et alibi adhuc visendis; ubi inter Belgicarum Provinciarum scuta, etiam Antverpiense collocatur, cum ea quae in controversiam nunc vocabatur Corona. Habebat etiam idem Advocatus ipsum scutum, in ligno antiquitus sculptum, et per incuriam non aestimantium talia abiectum inter quisquilias Curiae, unde extractum servabat: sed immatura viri curiosissimi mors praeoccupavit promissum; et is, in cuius potestatem litteraria boni viri scripta pervenerunt, negat se folium illud in quo ectypa talium fenestrarum a se collecta ille mihi ostenderat, hactenus potuisse invenire. Interim exst at in Deuren, in foro ad viam publicam, supra columnam novam, cui alligantur palam ab omnibus publice deridendi rei sic infamari commeriti, sculptus Leo, inter pedes tenens scutum Antverpiense imperialiter coronatum, quod non potest ignorasse pulcher

ille Rex Armorum, neque ausus fuit obmutire. Baro autem le Roy, ut vidit prolationes eo adducendas, doluit se, territum sententia praedicta, minoris dignitatis Corona usum in fronte suae Notitiae Marchionatus nostri; et ego in fronte horum Annalium sine scrupulo curavi Antverpiam imperialiter coronatam sculpi, sperans fore ut inveniatur aliquis, qui talia diligenter observando et producendo, patriae suae honorem tueatur, exemplo Amstelodamensium, numquam passurorum ut decus istud civitatis suae calumnietur aliquis.

IV. Hoc anno obiit die 1x Septembris NORBERTUS, Abbas S. Michaelis XLI, cuius inter praecipua opera numerandum, praeter honorem S. Norberti Reliquiis, Praga huc translatis, impensum, et sacellum Deiparae in ambitu chori marmoribus ornatum; quod cum anno M.DC.LV maiorem suae turris campanam refundi fecisset, atque ad meliorem tonum reduci curasset, eidem alias triginta et unam addiderit, quae adeo bonae resonantiae et harmoniae sunt, ut cum quovis alio campanario opere per totum Belgium certare Michaeliticum hoc possit; pondus autem omnium ad xшum.d.lxxu libras aeris ascendit. Idem grandem illam ac speciosam aulam, quam Abbas XXV anno circiter M.CCCC.LX excitaverat inter dormitorium et palatium Abbatis, ad latus claustri meridionale, feceratque refectorium et bibliothecam esse, quaeque post incendium restaurata non nisi Principum Gubernatorumque hospitio serviebat, denuo fecit refectorium, malens ipse talibus hospitibus tantisper cedere palatium suum et incommodius degere, quam ut subditi sui diutius pergerent ad quotidianam refectionem ambulare trans vetus claustrum, ad locum primi ante annos ducentos refectorii. Sanctimoniales quoque Bredanas tres huc transgressas suscepit, ut supra dictum. Defuncto autem successit Abbas XLII MACARIUS SIMEOMO, Antverpiensis, qui cum adhuc Prior esset, dicitur collegisse saepius laudatam Coenobiographiam

« ÖncekiDevam »