Sayfadaki görseller
PDF
ePub

domo familiariter agentem, vidisse aliquoties Principem Cardinalem intrantem atque exeuntem domo eius; nec non vivum cervum et cervam, ab eodem Principe donatos, atque ibi ali solitos, ut pictori eiusque discipulis eorum species vivacius imprimeretur : nescio autem an et discipulus Rubenii fuerit: hic certe non dedignabatur picturas ab eo formatas instruere figuris, ad rem facientibus, prout ipsemet vidi. Laudatur ibidem etiam SIMON DE VOS, Antverpiae natus anno M.DC.III, ut eadem in arte eodemque in argumento clarus.

v. LUCAS VAN UDEN, uno post istum anno ibidem natus commendatur, pag. 240, pulchro poemate, propter nativam elegantiam, qua silvas, campos, agros exprimere consueverat.

VI. LACOBUS IORDAENS, natus Antverpiae M.D.XCIV, sub socero SUO ADAMO VAN OORT, ad eam pervenit artis praestantiam, ut nisi illum magistrum habuisset, videri posset a Rubenio eruditus; ita huius discipulos praecipuos prope assequitur. Probant id illius, quas hic plures videmus, picturae. Ipse se pinxit, et Petro de lode sculpendum dedit qualis est in Pinacotheca, pag. 239: ubi etiam, pag. 154, discipulus eius 10ANNES VAN BOCKHORST, vulgo dictus Longus Ioannes, LANGEN IAN, et sub hoc nomine Antverpiae notior; ubi multa illustria opera fecit vixitque et obiit, licet Monasterii in Westphalia natus.

VII. IOANNES SUSTERMANS, Antverpiensis, magno Hetruriae Duci prae ceteris Aulicis adamatus fuit, propter artis excellentiam, uti testatur Pinacotheca, pag. 242.

VIII. GASPAR DE CRAYER, Antverpiae natus anno M.d.lxxxv, ex disciplina Raphaelis Coxi, magistrum iudicatur superasse in iis, quae ipse Gaspar in nostra Cathedrali, Gandavique, et Nazarethano, iuxta Lyram, in Parthenone fecit operibus; proximeque accedere ad Rubenium eiusque discipulum van Dyck, qui eumdem Gasparem, qualem Iacobus Neefs sculpsit, pinxisse dicitur habitabat autem fere Bruxellis, Ferdinandi

:

Cardinalis pictor domesticus, et ibidem mortuus circiter octogenarius.

IX. BALTHAZAR GERBIER, natus anno M.D.XCII, post longam conversationem in Italia, in Angliam transiit futurus Buckinganii Ducis domesticus pictor: per quem in notitiam Regis deductus, primum Eques creatus est et Baro in Normannia; deinde, anno M.DC.XXX, missus ad Aulam Bruxellensem, Regia istic curavit negotia; reversusque in Angliam factus Caeremoniarum Curialis Magister est; non tamen propter solam picturae excellentiam, quae summa erat, sed etiam quia liberalibus omnibus artibus, praesertim Mathematicis, Geographicis et Cosmographicis bene instructus erat. Vivum coloribus expressit Antonius van Dyck, unde incisum aeri exhibet Pinacotheca, pag. 249.

Celebrantur ibidem Pinacothecae, pag. 255, FRANCISCUS et IOANNES EYCKENS, inter pictores Antverpienses huius aetatis clari.

x. IOANNES COSSIERS in lucem venit anno M.DC.III, meritoque suae artis (quam a Cornelio de Vos, Alostano, sed Antverpiae commorante, didicerat) notus carusque Hispaniae Regi, Principi Cardinali, Archiducique Leopoldo; et suam, qualem ipsemet pinxit, ac Petrus de Iode sculpsit, effigiem habet. Nusquam autem spectabilius exercuit ingenium, quam in magna Begginagii Mechliniensis ecclesia: cuius altaria tabulis suis implevit. XI. PETRUS VAN LINT, licet natus Antverpiae anno M.DC.IX, peregre tamen ferme egit et agebat cum conderetur Pinacotheca, ubi habet sua ipsius manu pictam, et a Petro de Iode sculptam iconem. Septem ille annis Romae, ut pictor, servierat Cardinali Decano et Episcopo Ostiensi, cuius ab ipso restauratae ecclesiae ad instruenda altaria tres tabulas pinxit, ibi cum Italorum admiratione visendas; inde in Daniam abiit, et ad Regis obsequium multa fecit.

XII. DAVID RYCKAERT, natus anno M.DC.XIII, Archiducis Leopoldi

aestimationem gratiamque promeruit, pingendis equitibus palatiisque, sed maxime exhibendis ad lumen, vel candelabrum, vel alias subobscuram lucem, ingenii sui argumentis incantationum magicarum aut diabolicorum phantasmatum, qualis est tentatio S. Antonii, ut dicitur in Pinacotheca, ante et post effigiem, quam ipsemet pinxit; sculpsit autem Fredericus Bottats, Antverpiensis.

XHI. GONZALUS COQUES, Davidis Ryckaert discipulus et gener, natus M.DC.XVIII; non solum Gubernatoribus nostris Leopoldo et Ioanni Bruxellis placuit assimilandis minutim ad vivum personis id volentibus; sed Regi quoque Angliae, Marchioni et Electori Brandeburgico et Auriaco Principi, prout testatur epigraphe subscripta iconi, quam ipsemet pinxit; Paulus autem Pontius sculpsit.

xiv. Ioannes fyt, Antverpiensis, exprimendis omnis generis volatilibus et quadrupedibus mirabiliter excellens, praedicatur pag. 339 Pinacothecae.

XV. FRANCISCUS DE NEVE iuvenis Romam tetendit, ibique Raphaelem Urbinatem sic didicit imitari, ut in Pinacotheca encomium prolixum meruerit, quale Italia universa ei dare dicitur unde redux, in suburbano Domini van Leyden, artem suam spectandam reliquit.

xvi. Annos xxxvi nati erant Antverpienses duo IOANNES PETRI et PETRUS BOEL, quando utrumque longo poemate honoravit auctor Pinacothecae, ubi et effigies eorum videre est; Petri quidem, ut a Luca Vorsterman iuniore delineatam et sculptam; Ioannis vero, ut pictam ab Erasmo Quellino, sculptam a Conrado Lauwers. Prior commendatur a marinis diversitatibus pace ac bello, pelago tranquillo aut tempestuoso; posterior ab animalibus, fructibus floribusque.

XVII. IOANNES VANDEN HECKE, Quaremundae, prope Aldenardam, in Flandria genitus, Romam petiit; moratusque annis

aliquot est apud Bracciam Ducem: cuius gratiam consecutus arte sua, tabellis minoribus conceptus proprior, et quaslibet florum fructuumque et animantium species exprimebat. Sedem is Antverpiae habebat cum Pinacotheca conscriberetur. Indigenae vero GASPAR et NICOLAUS VAN EYCK erant, quorum prior assimilandis maris naviumque aspectibus famam sibi acquirebat; dum alter tamquam Vigiliarum civilium Capitaneus, quasi ex muneris sui functione quaevis spectacula militaria penicillo adumbrabat et utriusque coaevus CORNELIUS DE HEEM fructus, flores, vasa aurea argenteaque et porcellana, reliquumque mensalem apparatum penicillo repraesentans, posteritati commendare se studebat.

XVIII. IOANNES DE DUYTS, annos natus XXXIII, utilior fuisset spectatoribus, si ingenium, quod eatenus fere occuparat pingendis nuditatibus, divertisset ad honestiora argumenta.

XIX. IOANNES SIBRECHTS quemdam Cornelium van Berchem, apud Hollandos Harlemii famosum in minutis figuris pictorem, proxime imitatus est; et LUCAS FRANCHOIS, magni Rubenii discipulus annis pluribus, reversus in patriam suam Mechliniam, studii fructum retulit pingenda ibidem ad vivum Condaei Principissa, totaque eius nobilitate tunc istic commorante : quin et ipse se talem pinxit, ut magistri penicillum toto vultu et habitu agnoscere in discipulo videaris; nec minus laudare debeas dexteritatem sculptoris Cornelii Woumans.

xx. Simili vivacis vultus posituraeque elegantia, a quodam Abbe delineatum PETRUM VAN BREDAEL sculpsit Conradus Lauwers; annos tunc quidem xxxII dumtaxat natum, iam tunc tamen, lustrata Hispania aliisque Provinciis, instructum abunde ad rurales, hortenses, architectonicosque prospectus, et minuta animalcula curiosissime exprimenda. Se ipsum vero encausto effigiatum dedit. CAROLUS VAN SAVOYEN, id est, de Sabaudia, dictus, artem suam in Hollandia non inglorius

exercebat cum Pinacotheca edebatur; Antverpiae tamen natus

anno M.DC.XIX.

XXI. FRANCISCUS FRUYTIERS in eadem lauderi meritus, ob insignem qua pollebat facultatem assimilandi species personarum viventium, singulariter autem mihi commemorandus hic venit, causa Venerabilis Magistri mei Ioannis Bollandi, ad quem iam expirantem accercitus, quarto post impressam Pinacothecam anno, Christi M.DC.LXVI, vultus in morte deformati lineamenta ita feliciter reduxit, ex veteri, quam ante annos quinquaginta impresserat animo idea viri, sui tunc in scholis humanioribus Praefecti; ut qui senem adhuc vegetum noverant extremis vitae annis, iurarent, ad verum nihil posse similius pingi: quod etiam praestitit Richardus Collin, exceptam e pictura imaginem aeri incidens cum vita spectandam ante tomum primum Martis, cui immortuus ille fuit. Simile quid in altero meo Magistro Godefrido Henschenio praestitit Nicolaus Huberti, Nicolai filius in eo quem prosequimur Pinacothecae libro non nominatus, qui, pictoriam artem edoctus a patre, numquam eam professus est, Regiis vectigalibus colligendis praefectus; dignum tamen hoc loco non praeteriri, probat praefixa tomo vi Maii imago, ut eam aeri incidit Philibertus Bottats, Frederici filius; probat etiam parem Fruterio famam illum consequi potuisse Nicolaum istum, si licuisset per officium tractando soli penicillo vacare. Interim pictura utraque servatur in Musaeo nostro.

XXII. ANTONIUS GOUBAU tantum moribus ac vita constanter coelibe, et verae virtutis cultu laudabilis, quantum excellebat arte, qua per ambitum inferiorem ecclesiae Ignatianae eas omnes tabellas pinxit, quibus obteguntur loculi, inter marmoreos parietes excavati capiendis Martyrum e Romanis coemeteriis extractorum corporibus; grandiores autem tabulas, privatorum aedibus ornandis, mira cum varietate quasi in foro

« ÖncekiDevam »